← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§95-97

旅店混战与藏于床底的吉同

旅店老板的闯入引发一场混战,被关在门外的欧摩尔普斯遭住户围攻,幸得公寓管理员出面调停。随后阿斯库尔托斯带着差役悬赏搜捕吉同,恩科尔庇乌斯急中生智将吉同绑在床下,化解了危机。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§95

​Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium “rogo” inquit “ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis1 non viduae hanc insulam esse sed M. Mannicii.” Exclamat Eumolpus “etiam minaris?” simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum2 fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.

正当恋人们上演着这幕闹剧时,旅店老板端着些许夜宵走了进来,看到躺在地上的人那副丑陋翻滚的模样,便说道:“请问,你们是醉鬼,还是逃奴,或者两样都是?又是谁把那张简陋的床立起来的,这般鬼鬼祟祟的举动意欲何为?凭赫拉克勒斯起誓,你们定是想趁夜逃到街上去,好赖掉房钱。但休想逍遥法外。我现在就让你们知道,这栋出租公寓不是寡妇的产业,而是马库斯·曼尼基乌斯的。”欧摩尔普斯大喊道:“你还敢威胁?”说着抡圆了巴掌狠狠扇在店主的脸上。店主抄起一只因招待众多房客畅饮而空了的陶罐,猛砸在欧摩尔普斯的头上,打破了狂叫者的额头,随后冲出了房间。欧摩尔普斯忍受不了这般羞辱,抓起一具木烛台追赶逃跑者,用密集的击打为自己的眉头复仇。仆役们和醉醺醺的房客蜂拥而至。而我趁机找到了报复的借口,把欧摩尔普斯关在门外;在以牙还牙地报复了这个好斗之徒后,我自然得以毫无情敌地独占房间与长夜。与此同时,厨子们和公寓房客痛打被关在门外的人,有的拿着串满滋滋作响内脏的铁钎直刺他的眼睛,有的抓起肉架上的铁叉摆出角斗的架势。尤其是个患烂眼症的老妇,腰裹极脏的亚麻布,脚踩两只不配对的木屐,用铁链牵着一条巨犬,唆使它扑向欧摩尔普斯。但他用烛台抵御着一切危险,奋力自卫。

§96

​Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.3 Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” “Contubernalis mea mihi fastum facit. Itasi,me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem”.. ​Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit: “puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.” Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat. Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi. Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores.4 Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces, “scio te” inquam “Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.” Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.

我们透过门扇上的小洞观看着一切,那是片刻前房门把手断裂时变大的孔隙,而我则为那个挨打的人暗暗叫好。但吉同并未忘却自己的怜悯之心,认为应当打开房门去搭救陷入危难的人。我因怒火尚未平息而没能克制住手,攥紧指节狠狠敲在那同情者的头上。他哭泣着在床上坐了下来。而我却轮流换着双眼贴在小孔上,将欧摩尔普斯所受的欺凌当作某种美食般充饥,不住地为这场围攻喝彩。这时,公寓管理人巴尔加特斯被从晚宴上叫醒,由两名轿夫抬进了混战当中;因为他的脚也患有疾痛。他在用狂暴而野蛮的声音痛斥了醉汉和逃奴们许久之后,回头看着欧摩尔普斯说道:“哎呀,诗人中最善辩的人,原来是您啊?这些该死的奴才还不快快退下,停止斗殴吗?”“我的同居女人轻视我。因此,看在我们的交情上,请用诗句痛骂她一顿,好让她知道羞耻”…… 正当欧摩尔普斯与巴尔加特斯在私下交谈时,传令官带着一名公奴以及少许随行人员走进了客栈,晃动着一柄冒烟多过发光的火把,高声宣告道:“不久前有一少年在浴场走失,年约十六岁,卷发、娇弱、俊美,名叫吉同。若有人愿意送回或指明其下落者,将赏钱一千枚。”站在离传令官不远处的正是阿斯库尔托斯,身着杂色衣袍,在银盘里托着赏金与担保凭据。我命令吉同迅速钻到床下,将手脚系在床帮支撑床垫的束带上,就像当年尤利西斯紧抱独眼巨人的公羊那样,仰卧在床底下躲过搜查者的双手。吉同毫不迟延地执行了命令,眨眼间便把双手扣进系带,用几乎相同的机智超越了尤利西斯。为了不留怀疑的余地,我用衣物堆满小床,按照我身体的尺寸伪造出一人独宿的印记。与此同时,阿斯库尔托斯与差役搜遍所有房间后,来到了我的房门前;房门被门闩插得越严实,他心中的希望便越充足。公奴将斧头塞进门缝,撬松了牢固的门栓。我扑倒在阿斯库尔托斯膝前,凭着往昔的友谊和共患难的经历,请求他至少让〔我〕见一见兄弟。不仅如此,为了让伪装的祈求更具可信度,我说道:“阿斯库尔托斯,我知道你是来杀我的。否则你带斧头来做什么?所以,满足你的怒火吧:看,我伸出脖子,把你在搜查幌子下想要得到的鲜血放出来吧。”阿斯库尔托斯撇清了恶意,声称自己真的只是在寻找逃奴,既不贪图一个人的性命,也不想要一个哀求者的死,更不想要那场致命争吵后自己依然视作最亲爱之人的性命。

语法注4 条
  1. 95Iam enim faxo sciatis

    faxo 为带有古风特征的 s-将来时(或将来完成时)形式,在此作 faciam ut(“我将使……”)之意使用。它无需从属连词 ut,直接并列统辖现在时虚拟式 sciatis。

  2. 95tot hospitum potionibus liberum urceolum

    形容词 liber(“变空的、脱离的”)统辖分离夺格 potionibus(“由于痛饮”),意为“因众多房客痛饮而腾空了的陶罐”。修饰语置于 liberum 与其修饰的中心词 urceolum 之间,构成间隔修辞(hyperbaton)。

  3. 96favebamque ego vapulanti

    vapulo 为半异态动词,形式主动而意义被动(“挨打、受击”)。现在分词与格 vapulanti 作支配与格的动词 faveo(“偏袒、喝彩”)的补足语,意指恩科尔庇乌斯乐见欧摩尔普斯挨打。

  4. 97hoc quidem pleniorem spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores

    相关比较结构 hoc... quo...(“越……就越……”)的倒装用法。带指示夺格的主句(hoc pleniorem spem concepit,“便抱有越充分的希望”)前置,而由关系夺格引导的从句(quo diligentius oppessulatas invenit fores,“发现门闩锁得越严实”)后置。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:95-97