- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:100-101
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恩科尔庇乌斯试图平息对欧摩尔普斯的嫉妒,却惊恐地发现他们所登上的船属于宿敌利卡斯,且特鲁菲娜也在船上。吉同与恩科尔庇乌斯向欧摩尔普斯道出实情后,欧摩尔普斯意识到危险,三人遂开始商讨逃离船只的对策。
“molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi quibus populus inviderit. Unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit aliquid sumere, opus anhelitu prodet.”1 Haec ut infra fiduciam posui2 fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri. Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione mulier lacerata ulterius excanduit et “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quam bene exulem exciperem.” Uterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat” inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”
“少年讨得客人的欢心固然令人不快。但那又如何?大自然所创造的最美好之物难道不是共有的吗?太阳普照众人。月亮在无数繁星的陪伴下,甚至引导野兽觅食。有什么能比流水更美丽呢?然而流水却在公共之地流淌。难道唯独爱情是偷窃而非赏赐吗?不,若非世人嫉妒之物,我甚至不屑拥有。情敌只有一人,且是个风烛残年的老人,算不得什么沉重的威胁;即便他想要有所举动,他的喘息声也会泄露他的行径。”当我把这些疑虑置于无足轻重的宽心之下,哄骗了自己抗拒的内心后,我便用短袍蒙住头,开始假装睡去。可是突然间,仿佛命运在摧毁我的镇定一般,船尾甲板上传来了这样的哀叹声:“那么,他竟敢愚弄我吗?”这声音是个男人的,而且对我的耳朵来说近乎熟悉,狠狠敲打着我怦怦直跳的心。此外,一个被同样的愤怒折磨的女人更加勃然大怒,说道:“要是有哪位神明把吉同交到我手里,看我怎么‘好好款待’这个逃亡者!”我们两人被这突如其来的声音吓得面如死灰。尤其是我就像被一场狂乱的噩梦所困扰,好半天说不出话来,用颤抖的双手拉扯着正要入睡的欧摩尔普斯的衣角说道:“看在情分上,父亲,您能告诉我这艘船是谁的,上面载的又是些什么人吗?”被打扰的他很不高兴,说道:“难道这就是你一定要我们在船甲板上占个最隐秘地方的缘故,好不让我们休息吗?况且,即使我告诉你塔兰托的利卡斯是这艘船的主人,正载着被流放的特鲁菲娜去塔兰托,这又有什么相干呢?”
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto “aliquando” inquam “Totum me, Fortuna, vicisti.” Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et “Miserere” inquam “morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.”3 Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. “Quae autem hic insidiae sunt” inquit “aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa huc atque illuc vectatur.” “Hi sunt” inquit Giton “quos fugimus” simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et “Fingite” inquit “nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium pommus4 et omni nos periculo liberamus.” “Immo” inquit Giton “persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.” Negavit hoc Eumolpus fieri posse, “quia magna” inquit “navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad fugientes accersere. Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? Opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?”
遭此晴天霹雳,我惊愕得浑身发抖,露出咽喉说道:“命运啊,你终于彻底将我击垮了。”因为吉同扑倒在我的胸口,久久喘不过气来。随后,大汗淋漓让我们两人缓过气来,我抱住欧摩尔普斯的双膝说道:“可怜可怜垂死之人吧,看在我们共同研习学问的情分上,施以援手吧;死亡正向我们逼近,若非您不准许,死倒可以算作一种恩赐。”欧摩尔普斯被这悲切的怨诉所震动,对着众神起誓,说他既不知道发生了什么事,也未在谋划中施加任何恶意奸计,而纯粹是一片真心与诚意将同伴们带上了这艘他自己早已打算搭乘的船。“这里能有什么陷阱呢,”他说道,“难道有哪个汉尼拔和我们同舟共济吗?塔兰托的利卡斯是个极体面的人,不仅是他所掌舵的这条船的主人,还坐拥几处田庄和一支经商的奴隶队伍,承揽着运往市场的货物。难道他就是我们欠了他船费的那个独眼巨人和海盗头目吗?除他之外还有特鲁菲娜,天下最美丽的女人,四处航行纯粹是为了消遣。”“他们正是我们要逃避的人!”吉同说道,同时立刻向战战兢兢的欧摩尔普斯快速说明了仇恨的原委和迫在眉睫的危险。心乱如麻又束手无策的他命令大家各自提出意见,并说:“权当咱们闯入了独眼巨人的洞穴吧。除非咱们制造一场海难假象以彻底摆脱一切危险,否则必须寻找某种逃生之路。”“不如这样,”吉同说道,“去说服舵手把船开进某个港口——当然少不了给他一笔酬劳——并向他保证,你受不了晕船的弟弟已经奄奄一息。你可以用惊慌的神色和泪水来掩饰这一伪装,好让舵手动了恻隐之心而顺从你的要求。”欧摩尔普斯断言这是不可能的,“因为大船只能驶入弯曲深阔的港湾,而且弟弟衰竭得如此迅速也难以令人信服。加之利卡斯出于礼数,或许会想去探望病人。你看,主动把船主招引到逃亡者身边,对我们是多么‘有利’啊!然而,就算假设船只能够脱离浩浩荡荡的航线,而且利卡斯绝不会巡视病人的铺位,我们又怎能不被所有人看见就离开船呢?是蒙着头,还是露着脸?要是蒙着头,谁不想向病人伸出援手呢?要是露着脸,那与自投罗网、公布自己的身份又有什么两样?”
- 100opus anhelitu prodet
opus(中性单数宾格)作动词 prodet(第三人称单数将来直陈式)的直接宾语,anhelitu(阳性单数夺格)作手段夺格,意为“(老人)会因喘息声而暴露其行径”。亦可将 opus 视为单数主格主语(“这番劳作将由喘息声所暴露”),但承接上文的 senex 作主语更为顺畅自然。
- 100infra fiduciam posui
介词 infra 接宾格名词 fiduciam 构成的习语性表达,字面意为“置于确信/安心之下”,即把这些疑虑降低到无需认真在意的程度(等闲视之)。这与紧随其后的 fraudavique animum dissidentem(欺骗自己抗拒的心)相照应,突出了叙述者自欺欺人式的心理宽慰。
- 101quae nisi per te non licet, potest esse pro munere
关系代词 quae(阴性单数主格)指代先行词 mors。插入的条件分句 nisi per te non licet 是带有非人称动词 licet 的省略结构,由双重否定(nisi ... non)构成,省去不定式 mori(赴死),意为“若非因您而不被允许(即只要您不加禁止)”。与主句 potest esse pro munere(可以视作恩赐)连读,构成请求欧摩尔普斯不要阻拦并助他们一死的夸张祈请。
- 101naufragium pommus
原文的 pommus 系传抄中 ponimus(第一人称复数现在直陈式)的讹误。短语 naufragium ponere 在此指“设定一场海难的假象”(与前文 fingite nos antrum Cyclopis intrasse[设想我们进入了独眼巨人的洞穴]的虚构语境相呼应)。虽然亦可理解为“甘冒海难之险”,但结合下文吉同提出装病这一系列伪装策略来看,解作“假装遇难/制造海难假象”在逻辑上最为连贯。
