← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§93-94

欧摩尔普斯示爱与二人假自杀闹剧

欧摩尔普斯吟诗并公然向吉同示爱,恩科尔庇乌斯怒不可遏试图驱逐他,反被对方反锁在屋内。绝望的恩科尔庇乌斯试图悬梁自尽,此时归来的吉同见状夺过一把练习用的钝剃刀上演了一场滑稽的假自杀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§93

“Vile est, quod licet, et animus errori intentus iniurias diligit. “ Ales Phasiacis petita Colchis atque Afrae volucres placent palato, quod non sunt faciles: at albus anser et pictis anas enovata pennis plebeium sapit. Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur: mullus iam gravis est. Amica vincit uxorem. Rosa cinnamum veretur. Quicquid quaeritur, optimum videtur. ”” “Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem hodie versum faceres?1 per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem,2 multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae formam eius egregie decebant “felicem” inquit “matrem tuam, quae te talem peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.” Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia “Eumolpe” inquam “iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit. Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctio lecti stantis ad parietem spondam vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum praecipitat super lectum, “erras” inquit “Encolpi, si putas contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui.3 Et ut scias non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.” Haec locutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.

“凡被允许者皆显卑下,而执迷于歧途的心灵偏爱祸害。 从法西斯河畔的科尔基斯捕来的禽鸟, 以及来自非洲的飞禽取悦着味蕾, 正因它们并非轻易可得;然而白鹅 以及一身彩羽新换的野鸭, 尝来却不过是凡俗之味。从极远海岸 网罗来的鹦嘴鱼,以及耕犁过的绪耳提斯海—— 若海难曾有所奉献——便备受推崇; 鲻鱼如今已索然无味。情妇胜过 正妻;玫瑰在肉桂前自惭形秽。 凡需百般搜求之物,方显至美至善。” “这就是你所许下的诺言吗,”我说道,“说你今天绝不再作一句诗?凭着良心起誓,至少饶了我们吧,我们可从未朝你扔过石头。因为若在同一栋合租屋里饮酒的这伙人中,有谁嗅到了诗人的名号,他就会惊动整个街区,以同样的罪名把我们全体收拾掉。可怜可怜我们,去想想那画廊或是浴场吧。”正当我这样说着时,那最温顺的少年吉同责备了我,说我做得很不对,竟然辱骂长者,同时忘却了礼仪,用侮辱撤去了自己出于仁爱而摆设的宴席;他还说了许多其他关于节制与谦逊的话,这些话与他的容貌极相称。“生下你这般儿子的母亲真是幸福啊,”〔欧摩尔普斯〕说道,“愿你德行广被!美貌与智慧在此达成了罕见的交融。因此,为了不让你觉得浪费了这么多唇舌,你已觅得了一位爱慕者。我要用诗歌来充盈对你的赞美。作为伴读和卫士,即便你不吩咐的地方,我也将随行。恩科尔庇乌斯也不会感到受了委屈,他爱的是别人。”夺去我佩剑的那位士兵对欧摩尔普斯也算帮了大忙;否则,我曾针对阿斯库尔托斯所鼓起的那股杀心,本会倾泻在欧摩尔普斯的血肉之躯上。这一点吉同也心知肚明。于是他走出房间,假装去打水,用审慎的离去平息了我的怒火。 于是,趁着怒火稍稍冷却,我说道:“欧摩尔普斯,我现在宁可你用诗句说话,也不愿你对自己许下这等非分之想。我脾气暴躁,而你荒淫无度:瞧瞧这两种脾性是多么格格不入。所以,就算我是个疯子吧,向疯狂让步吧,也就是说,赶紧滚出去。”欧摩尔普斯被这番通牒弄得不知所措,没有追究发怒的原由,而是径直跨过门槛,猛地带上房门,把毫无防备的我锁在里面,急匆匆拔下钥匙,跑去搜寻吉同。 被锁在里面的我决意悬梁自尽。我已经把束带系在靠墙立着的床帮上,正把脖子套进绳圈,这时房门被打开,欧摩尔普斯和吉同一起走了进来,把我从致命的终点唤回光明。吉同尤其因悲痛而狂乱发作,大声哭喊,双臂用力将我推倒在床上。“你错了,恩科尔庇乌斯,”他说道,“如果你以为你能赶在前面死去。我比你先动手;在阿斯库尔托斯的寓所里我就找过剑了。要是我没找到你,我本也会跳下悬崖自尽。为了让你知道死对于求死之人并不遥远,现在换你瞧瞧你刚才要我目睹的景象吧。”说完这话,他从欧摩尔普斯的仆从手里抢过一把剃刀,在脖子上抹了一遍又一遍,倒在我们的脚前。我惊愕万分地叫喊起来,追随着跌倒的他,抓起同一把凶器寻找死路。然而吉同不仅毫发无损,甚至连伤痕的迹象都没有,我也感觉不到任何疼痛。原来那是一把练习用的钝剃刀,特意磨钝是为了让学徒少年练出理发师的胆量,它方才正插在刀鞘里。正因如此,仆从对于凶器被夺毫无惊惶,欧摩尔普斯也没有去制止那场戏谑的假死。

语法注3 条
  1. 93Hoc est... quod promiseras, ne quem hodie versum faceres?

    quod 为代词,指代先行词 hoc。ne...faceres 从句作 promiseras(所许诺的内容)的同位/宾语性名词从句(表示意志或誓约的虚拟从句),直译为“你曾答应今天不做任何一行诗,指的就是这个吗?”。因承诺内容为否定(“不作诗”),故采用 ne 引导。

  2. 93mensam, quam humanitate posuissem, contumelia tollerem

    tollerem 是由 negavit 间接引语统辖的原因从句中的未完成过去时虚拟式。关系从句 quam... posuissem 中的过去完成时虚拟式则是受到引语语气同化(attractio modi)的影响。ponere mensam(设宴、摆席)与 tollere mensam(撤席,此处引申为因无礼而砸碎/毁掉饭局)形成了精妙的对仗与双关。

  3. 94periturus per praecipitia fui

    在非真实条件句(si te non invenissem...)的主句(归结从句)中,使用了主动迂回时态直陈式完成时(periturus fui)。古典拉丁语中常以“将来分词 + fui”代替过去完成时虚拟式(periissem),用以强调行为的迫切性、注定性或濒临发生的真实感(“我本注定要坠崖身亡”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:93-94