← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§79-80

返回客栈与争夺吉同引起的决裂

恩科尔庇乌斯一行人凭借吉同预先留下的粉笔印迹在夜色中摸索回客栈,却因阿斯齐尔托斯夜拐吉同而爆发拔剑相向的决斗危机。二人同意让吉同自主择人跟随,不料吉同毫不犹豫地选择了阿斯齐尔托斯,令遭到背弃的恩科尔庇乌斯陷入极度绝望并慨叹世态炎凉。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§79

​Neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec silentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebat huc ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obfutura. Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim, cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit...“ Qualis nox fuit illa, di deaeque, quam mollis torus. Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas. Valete, curae mortalis. Ego sic perire coepi. ” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavi gaudio despoliatum torum Si qua est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem.1 Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus excitavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam optima fide partiti manubias sumus, “age” inquit “nunc et puerum dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxit et “non frueris” inquit “hac praeda, super quam solus incumbis. partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.” Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret,2 neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. “Quod si utique” proclamabat “facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior Ascyltos “ego” inquit “finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si non inimici victoriae invidissem.3 Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum. “ Nomen amicitiae sic, quatenus expedit, haeret; calculus in tabula mobile ducit opus. Cum fortuna manet, vultum servatis, amici; cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur, filius hic, nomen divitis ille tenet. Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, vera redit facies, dum simulata perit ” “”

没有任何火把为我们保驾护航,给迷途的我们开路,而此时已至中夜的寂静,也让人无法指望能遇到迎面走来的人带来光亮。此外,醉酒以及对地形的不熟——这即便在白天也是个阻碍——更是雪上加霜。于是,我们在所有尖石块和凸起的瓦罐碎屑上拖着鲜血淋漓的双足走了将近一个钟头,终于靠着吉同的机敏摆脱了困境。原来,这聪明的孩子哪怕在白昼也害怕走失,早已在所有的方柱和圆柱上用白垩做了记号;这些线条战胜了浓稠的黑夜,以显眼的洁白为迷途者指明了道路。然而,即便到达了客栈之后,我们的辛苦也丝毫不减。因为那老妇人自己在寄宿者之间豪饮太久,哪怕把火凑到她身上她也不会察觉。若不是特里马尔乔的信使带着十辆大车富丽堂皇地赶到,我们恐怕要在门槛上过夜了。他没费多大骚动就砸开了客栈的大门,把我们通过同一扇门放了进去。…… 诸神啊,那是何等美妙的良夜,那是何等柔软的卧榻!我们温热地依偎,用唇舌在彼此之间倾注着流转的灵魂。永别了,凡人的忧患!我就此开始沉沦。 ——然而我空自庆幸。因为当我被纯酒彻底麻痹、放下了醉醺醺的双手时,一切罪恶的始作俑者阿斯齐尔托斯在夜里从我身边偷走了那少年,把他移到了自己的榻上;他与并非属于自己的弟兄肆意颠鸾倒凤——那少年究竟是没有察觉到这种侵害,还是佯作不知——他全然忘却了人伦法度,在别人的怀抱中酣然入睡。因此,当我醒来摸到被剥夺了欢愉的床榻时——如果情人间尚有任何真情信义的话——我曾犹豫是否要用利剑贯穿他们两人,将他们的沉睡与死亡连在一起。随后,我采纳了更稳妥的谋划,用鞭子抽醒了吉同,同时以严厉的目光逼视着阿斯齐尔托斯,说道:“既然你用罪行破坏了信义和共同的友谊,那就赶快收拾你的东西滚蛋,去找另一个供你玷污的地方吧。”他没有反抗,但在我们极其诚实地瓜分了战利品之后,“来吧,”他说道,“现在让我们把这少年也分了吧。”我以为他临走时是在开玩笑。但他却以弑亲者的手抽出了宝剑,说道:“这件你企图独自霸占的战利品,你休想独自享用。我受了轻视,哪怕用这把剑也必须割下属于我的那一份。”我也在另一侧拔剑相向,将斗篷缠在手臂上,摆好了决斗的架势。在这一对可怜人的疯狂之中,那最不幸的少年哭泣着抚摸两人的膝头,低三下四地哀求,切勿让简陋的客栈目睹底比斯兄弟相残的惨剧,切勿用彼此的鲜血玷污我们声名赫赫的亲密情谊之神圣。“如果无论如何,”他高喊道,“都必须行此暴行,看哪,我露出我的咽喉:把你们的手转向这里,刺入你们的剑尖吧!我才该死,是我毁掉了友谊的圣誓。”听了这些哀求,我们收住了利刃,阿斯齐尔托斯先开口道:“我来为这场争端画上句号。让这少年自己决定跟随谁,好让他至少在选择弟兄时拥有自由。”我自以为我们多年的深交早已化为血肉相连的契约,因而毫无所惧,反倒以急躁的匆忙抓住了这个条件,把争议交给了仲裁者。而他甚至连装出犹豫样子的思忖都没有,话音刚落就立刻站起身来,选择了阿斯齐尔托斯作为他的弟兄。遭此宣判如雷轰顶的我,就那样赤手空拳地瘫倒在窄榻上;若不是我嫉妒仇敌的胜利,被判出局的我早就自尽身亡了。阿斯齐尔托斯带着奖品得意扬扬地离去,将不久前还是自己最亲密的战友、在命运际遇上也完全平等的同伴,抛弃在异乡的落魄境地之中。 友谊的虚名便是如此:只要有利可图,它便维系不散;棋盘上的棋子引出变幻莫测的局势。 当命运垂青时,朋友们,你们保全着和悦的面容;一旦它陨落,你们便在可耻的逃遁中转过脸去。 戏班在舞台上演绎着滑稽短剧:那位被称为父亲,这位被称为儿子,那一位则顶着富翁的头衔。 很快,当剧本结束了这些可笑的角色,真实的面孔归来,伪装的假象化为乌有。

语法注3 条
  1. 79an utrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem

    由 dubitavi, an 引出的间接疑问句中的未完成过去时虚拟式(traicerem, iungerem),表示审度或决断。拉丁语中 dubito an 往往表达一种倾向性的犹豫(“我犹豫是否应当……”),直接引语中的审度性现在时虚拟式(an utrumque traiciam?)在主句历史时态 dubitavi 支配下根据时态一致原则转为未完成过去时。

  2. 80ne Thebanum par humilis taberna spectaret

    Thebanum par 是 spectaret 的直接宾语,主语为 humilis taberna(“切勿让简陋的客栈目睹一对底比斯兄弟”)。Thebanum par 是一处转称(换名),指代在底比斯神话中自相残杀而死的厄忒俄克勒斯与波吕涅克斯兄弟,借以极富戏剧色彩地比喻两位昔日挚友拔剑相向、同归于尽的惨景。

  3. 80si non inimici victoriae invidissem

    与过去事实相反的虚拟条件从句,作为主句归结节 attulissem ... manus 的条件节。victoriae 是 invidissem 所要求的与格补足语,inimici 是修饰 victoriae 的属格。damnatus 作为修饰主语的谓语性分词,表状语(“作为被判决破灭的人”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:79-80