← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§81-83

恩科尔庇俄斯的绝望与画廊邂逅欧莫尔普斯

被阿斯齐尔托斯与吉同背叛的恩科尔庇俄斯企图复仇,却被一名假冒士兵缴械;他在失意中前往画廊凭吊神话恋情,并在此遇见了潦倒的老诗人欧莫尔普斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§81

​Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? Qui die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est,1 qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae.”2

然而,我并没有长久沉溺于泪水之中,因害怕学馆助教梅内拉奥斯在其他祸患之外又发现我独自一人滞留在客栈里,我收拾起行囊,满心忧伤地在靠近海岸处租下了一间僻静的居所。我在那里闭门关了三天,孤独与屈辱感再度涌上心头,我悲痛地捶打着病弱的胸口,在无数次深沉的叹息中屡屡高呼道:“难道大地的崩裂竟不能将我吞噬?难道对无辜者也同样狂怒的大海竟不能将我淹没?我逃脱了审判,欺骗了角斗场,杀死了客舍主人,难道就是为了在背负如此众多狂妄的罪名之后,像个乞丐、流亡者一样,被遗弃在希腊城邦的客栈里苟延残喘吗?又是谁将这种孤独强加在我身上的?是一个被一切情欲玷污、依其自身供词也罪当流放的青年,一个靠雏妓之行获得自由、靠雏妓之行跻身自由民的人,他的青春年华如掷骰子般被随意变卖,甚至将他当成男人的雇主也像对待女孩一般雇佣他。另一个家伙又如何?他在披上成年男子托加长袍之日却换上了女子的斯托拉长裙,被母亲劝阻不要成为真正的男人,在奴隶作坊里干着妇女的营生;在挥霍破产并因淫欲逃离故土之后,他抛弃了往昔友谊的虚名,可耻的是,如同一个倒贴的荡妇,仅凭一夜的肌肤相亲就出卖了一切。如今那一对情人整夜整夜地搂抱而卧,或许在彼此的情欲消磨殆尽之余,正在嘲笑我的孤单落魄。但这绝不会毫无代价。因为要么我根本不是男子汉和自由人,要么我必将用罪恶的鲜血来祭奠我所遭受的耻辱。”

§82

​Haec locutus gladio latus cingo, et ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro phaecasiati milites3 ambulant?” Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere “ Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit Tantalus infelix, quem sua vota premunt. Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem ” Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem ​In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam Graeci μονόκνημον appellant, etiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illinc candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus tanquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si venturum ad interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.”4 Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum “Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ Qui pelago credit, magno se faenore tollit; qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes. ”

说完这番话,我佩上利剑,为了不让虚弱损害了我的武勇,我用更丰盛的食物振作精神。随后,我冲出门外,像疯子一样在所有柱廊间来回巡行。然而,正当我带着惊愕而凶狠的神色,满脑子除了杀戮和鲜血外别无所思,并频频将手伸向那柄立誓复仇的剑柄时,一名士兵——不知他是江湖骗子还是夜间强盗——盯上了我,说道:“喂,同袍,你是哪支军团的,属于哪一百人队?”当我极其沉着地编造了百人队长和军团的番号后,他说道:“那么请问,在你们军队里,士兵是穿着希腊式白皮鞋巡逻的吗?”随后,由于我的脸色和战战兢兢的神态出卖了谎言,他命令我放下武器,小心皮肉之苦。就这样,我被剥夺了武器,倒不如说是复仇之路被彻底掐断,我只得折返客栈;随着莽撞的狂热渐渐平息,我反倒开始感激起那强盗的大胆行径来了。 不幸的坦塔罗斯在水流之中无法饮水,也摘不到悬挂的果实,他自身的祈求压垮了他。 这便是大富翁的真实写照:目睹一切,却战战兢兢,以干涸的嘴唇忍耐着饥饿。 人不该过分相信谋划,因为命运自有其运数。我来到了一个画廊,那里的藏画种类繁多,令人叹为观止。因为我看到了宙克西斯的笔墨尚未被岁月的侵蚀所击败,并怀着某种敬畏摩挲了普罗托格内斯那与大自然本身的真实争辉的习作。至于阿佩莱斯那幅被希腊人称为‘独腿’的杰作,我更是肃然起敬。人物肢体的细部以如此精妙的手法逼真呈现,以至于令人相信连灵魂也被描绘了出来。在这边,雄鹰高耸入云,携带着伊达山的少年;在那边,白皙的许拉斯推拒着放肆的水仙女。阿波罗咒骂着自己罪恶的双手,用刚诞生的花朵装点着解下琴弦的竖琴。在这些画中恋人的面容之间,我仿佛置身于荒原般高声呼喊:“原来爱情也触动诸神。朱庇特在天国中寻觅不到所爱之人,但降临凡间犯下情罪时,却未曾伤害任何人。掠走许拉斯的仙女若料到赫拉克勒斯会前来提出禁令,定会克制自己的爱欲。阿波罗将少年的亡魂唤回为一朵鲜花,所有的神话也都毫无情敌地享有了拥抱。而我,却接纳了一个比吕库尔戈斯更为残暴的客人作为同伴。”然而看哪,正当我对着虚空争辩之时,一位头发斑白的老人走进了画廊,他面容沧桑,神色间似乎预示着非同寻常的气魄,但衣着却并不相应体面,很容易让人看出他具有文人的印记——而富人向来厌恶文人。于是他停在我身旁说道:“我是一名诗人,正如我所希望的那样,绝非庸俗平庸之辈,只要桂冠尚有一丝可信度的话——尽管世人的恩宠也常常将桂冠颁给不配之人。‘那么你为什么,’你会问,‘穿得如此破烂?’正是为此之故。对才华的热爱从未让任何人发财致富。” 托身大海者,以巨额利息自肥;投身战阵军营者,腰缠黄金;卑劣的谄媚者醉卧在锦绣紫袍之上,诱人妻室者,为奖赏而犯罪: 唯有文才在冰霜冻结的破衣烂衫中瑟瑟发抖,以贫乏的舌头呼唤着被抛弃的技艺。

语法注4 条
  1. 81qui ne vir esset, a matre persuasus est

    在古典拉丁语散文中,persuadeo 支配与格,其被动态通常采用无人称形式(如 ei persuasum est ut...);此处则直接以 qui 为主语构成了人称被动态(persuasus est),属于通俗拉丁语或后古典期诗歌体句法。

  2. 81parentabo iniuriae meae

    动词 parentō 本义为“向死者献祭致哀”,通常接与格;此处引申为“以复仇抚慰、报偿所受之屈辱”,接与格补足语 iniuriae meae。noxio sanguine 为工具夺格,全句意为“用罪恶的鲜血来祭奠(报复)我所受的屈辱”。

  3. 82phaecasiati milites

    形容词 phaecasiatus 源自 phaecasium(希腊人、哲学家或祭司穿着的白色软皮鞋)。这种鞋与罗马正规军团士兵所穿的军靴(caliga)截然不同,对方正是据此一眼看穿了恩科尔庇俄斯冒充军人的谎言。

  4. 83hospitem Lycurgo crudeliorem

    Lycurgo 是由比较级 crudeliorem 所支配的比较夺格。此处引用色雷斯国王吕库尔戈斯迫害并驱逐狄奥尼索斯及其信众的神话典故,极度夸张地控诉了被恩科尔庇俄斯迎为宾客同伴的阿斯齐尔托斯的残忍绝情。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:81-83