- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:76-78
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
特里马尔乔夸耀地讲述了自己经商发家、遭遇海难后重振旗鼓以及占星家预言的往事,随后命人取出寿衣和香膏上演了一场模拟葬礼;号角声被夜巡警卫队误认作火警而破门而入,叙述者一行趁乱逃离宴席。
Ceterum, quemadmodum di volunt, dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum—misi Romam. Putares me hoc iussisse:1 omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti.2 Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt. Uno cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non dixerat,3 quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.
总之,正如众神所愿,我成了这家中的主人,瞧啊,我把主人的小心思全都摸透了。何必多费唇舌?他让我和凯撒同为他的共同继承人,我得到了一份元老级别的产业。然而没有人会对任何事物感到满足。我渴望经商。为了不让长话耽搁大家,我建造了五艘大船,装满了葡萄酒——当时这玩意儿贵同黄金——运往罗马。你定会以为我是故意下令让它发生的:所有的船全都遭遇了海难;这是事实,绝非虚构!仅在一天之内,涅普顿就吞噬了三千万塞斯退斯。你们以为我气馁了吗?凭赫拉克勒斯起誓,这次损失对我而言算不了什么,就仿佛什么事都没发生过一样。我又造了另外一批船,更大、更好、也更吉利,以至于人人都不得不称我是个有气魄的汉子。你们知道,大船自有大力量。我再次装上了葡萄酒、猪油、蚕豆、香精和奴隶。就在这时,福尔图娜塔做了一件极尽妇道的事;她卖掉了自己所有的金饰,所有的衣服,将一百枚金币塞进了我的手里。这成了我私财发酵的酵母。众神所愿之事,必迅速成就。单单一次航行,我就积攒了一千万塞斯退斯。我立刻赎买了原先属于我恩主的所有田产。我建造大宅,大批购入牲口和奴隶;我所触碰的任何东西,都像蜂巢一样膨胀生长。当我拥有的财富开始超过我整个家乡的财富总和时,该收手时就收手:我退出了商界,开始给释放奴隶们放债。事实上,正当我不太情愿继续打理自家生意时,一位碰巧来到我们殖民地的占星家激励了我,他是个小希腊佬,名叫塞拉帕,是众神的参谋。他甚至把我遗忘的事情都说了出来;从针头到线尾,巨细靡遗地向我阐述了一切;他洞悉我的五脏六腑;唯一没对我说的,只是我前一天晚饭吃了什么。你会以为他一直都和我住在一块儿。
Rogo, Habinna—puto, interfuisti—: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. Ut scitis, casula erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cellam perbonam; hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis.4 Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.”
“哈宾纳斯,我问你——我想当时你也在场——:‘你靠那些生意把你的女人扶成了女主人。你在朋友方面福分浅薄。从来没有人回报你应有的恩情。你占有辽阔的庄园。你在自己的腋下喂养了一条毒蛇’;而且我还没告诉你们呢,直到现在,我还有三十年零四个月零两天的阳寿。不仅如此,我不久还会得到一份遗产。这是我的命数告诉我的。如果能有幸将阿普利亚的田产并入我的版图,我这一生就算得上大功告成了。与此同时,乘着墨丘利神还在保佑看顾,我盖了这座宅第。正如你们所知,它原本是间简陋的茅舍,如今却宛如神庙。它有四间大餐厅、二十间卧室、两条大理石柱廊、一间楼上餐厅、一间我自己就寝的卧室、这条毒蛇的一间起居室、一间极好的门房;客房能容纳成群的宾客。总而言之,斯考鲁斯来到此地时,从不愿在别处借宿,尽管他在海滨有继承自父亲的客馆。还有很多其他的好东西,我马上就领你们去看。相信我的话吧:你有一枚阿斯,你就值一枚阿斯;你拥有财产,别人才会看重你。就这样,你们这位曾经是青蛙的朋友,如今成了一位国王。顺便,斯蒂库斯,把那套我希望死后穿戴出殡的寿衣拿来。再把香膏拿来,还有那个我下令用来清洗我骸骨的坛子里的酒,也拿来让我尝一口。”
Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens “Vide tu” inquit “Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et “Spero” inquit “futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et “Putate vos” ait “ad parentalia mea invitatos esse.” Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et “Fingite me” inquit “mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus5 raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
斯蒂库斯毫不耽搁,把一条白色盖毯和一件镶紫边的托加袍拿进了餐厅,并让我们摸摸看是否是用上等羊毛织成的。随后特里马尔乔微笑着说:“斯蒂库斯,你可要当心,别让老鼠或蛀虫碰了那些东西;否则我要把你活活烧死。我要风风光光地被抬出去,好让全体民众都为我献上美妙的祈福。”他随即打开一小瓶甘松香油,给我们所有人都涂抹上,并说道:“我希望这香膏在我死后能像我活着时一样让我舒畅。”他甚至下令把酒倒进酒瓮里,说道:“你们就权当自己是受邀来参加我的忌日祭宴吧。”事情正变得令人作呕到了极点,这时特里马尔乔由于极度丑态百出的烂醉而沉重不堪,下令把一项新乐子——号手们——带进餐厅。他靠在许多垫子上,将身子伸展在卧榻的最边缘,说道:“你们假装我已经死了。说些赞美悼词吧。”号手们一齐鸣奏出葬礼的喧嚣。尤其是那位殡仪业者的奴隶,在这群人中最体面齐整的一位,吹奏得如此卖力,以至于惊动了整个街区。于是,负责巡逻附近区域的夜巡警卫队以为特里马尔乔的宅邸失火了,突然砸开大门,手持水罐和利斧,名正言顺地骚乱着冲了进来。我们抓住了这千载难逢的良机,把阿伽门农甩在身后溜之大吉,就像真正从火场逃生一样匆忙而彻底地逃脱了。
- 76Putares me hoc iussisse
第二人称单数未完成过去时虚拟式 putares 用作过去的潜在虚拟式,指向假想中的一般观察者(“任何人都会以为是我命令发生此事的”),与紧随其后的 factum, non fabula 形成鲜明对照,突出了灾难发生的迅疾与戏剧性。
- 76Non mehercules mi haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti
俗拉丁语表达 gusti fuit(价值属格或表语性用法)意为“对我而言毫无味道/算不上什么”,即完全不在意。随后的 tanquam nihil facti 中,facti 为修饰代词 nihil 的部分属格(“仿佛没有发生任何事情一样”),体现了典型的通俗夸张口吻。
- 76tantum quod mihi non dixerat
习语 tantum quod 接直陈式过去完成时 dixerat,是通俗拉丁语中表示“唯一没做的是……”或“差一点就……”的结构。此处意为“他唯一没告诉我的就只有我前一天吃了什么”,极力夸张占星家无所不知的程度。
- 77assem habeas, assem valeas; habes, habeberis
此处采用无连接词 si 的并列结构(parataxis)构成的谚语性条件句。前半句用虚拟式现在时(habeas, valeas)配合泛指的第二人称表示假设(“你拥有一文钱,你就值一文钱”);后半句则以直陈式现在时 habes 与将来时被动态 habeberis 形成押韵对仗(“你拥有财富,你就会受到器重”)。
- 78Agamemnoni verba dedimus
习语 verba dare alicui(字面意为“给某人空话”)是拉丁语中表示“欺骗、蒙蔽、摆脱某人”的固定表达。此处指叙述者一行趁着混乱,甩掉了带领他们赴宴的修辞学者阿伽门农,溜之大吉。
