← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§70-71

朗读遗嘱与特里马尔乔的宏大陵墓设想

特里马尔乔赞扬厨子的技艺,在闹剧中邀请奴隶们入席,随后当众朗读遗嘱宣布释放众人,并向石匠哈宾纳斯详细交代了自己宏大陵墓与墓志铭的设计。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§70

​Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: “Ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit.1 Non potest esse pretiosior homo. Volueris, de vulva faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros Norico ferro.” Quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. Etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus. Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit. Pudet referre, quae secuntur: inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum. Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio “Permitto” inquit “Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.” Quid multa? paene de lectis deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare “si prasinus proximis circensibus primam palmam.”2

我还没说完话,特里马尔乔就说道:“愿我在财产上而非身躯上增长,我这厨子确实是用猪肉做出了这些东西。世上再没有比他更珍贵的人了。只要你愿意,他能用母猪子宫做成鱼,用肥肉做成野鸽,用火腿做成斑鸠,用猪胫肉做成母鸡。正因如此,凭我的聪慧给他起了一个极妙的名字;他叫代达罗斯。而且因为他心地聪明,我从罗马给他带回了诺里库姆精钢打制的刀具作为礼物。”他随即命人取来刀具,仔细检视并赞叹不已。他甚至允许我们把刀尖抵在脸上来测试其锋利。突然进来了两个奴隶,就像刚在水池边打过一场群架似的;至少他们脖子上还套着双耳细颈罐。当特里马尔乔要在争吵者之间主持公道时,两人都不服从仲裁者的判决,其中一人反而用木棍砸碎了另一人的陶罐。我们被这群醉汉的放肆所惊吓,把目光投向争斗者,只见从圆腹罐里滑出许多牡蛎和扇贝,一个童仆用圆盘把它们收拾起来并端着巡行分发。那位聪颖的厨子也不甘落后于这等阔气;他用银烤架端来了蜗牛,并用颤抖且极其难听的声音唱起歌来。接下来发生的事实在令人难以启齿:长发僮仆们竟依凭一种前所未闻的风俗,用银盆端来香膏,先用小花环绑住卧席客人的小腿和脚踝,然后涂抹他们的双脚。随后,又把同样的香膏倒了一些进调酒缸和油灯里。福尔图娜塔已经开始想跳舞了,辛蒂拉拍手的时间也比说话还多,这时特里马尔乔说道:“我准许,菲拉尔吉鲁斯和卡里奥,尽管你是出了名的绿党支持者;也告诉你同居的梅诺菲拉,叫她也来入席。”何须多言?我们几乎被挤下了躺椅,因为这群家奴完全霸占了整个宴饮厅。我确实注意到,那个用猪肉做出鹅来的厨子就躺在我上方,身上散发着鱼酱和香料的刺鼻恶臭。他并不满足于躺着,而是立刻模仿起悲剧演员埃菲苏斯,并频频向其主人下赌注:“要是绿党在下届赛马会上拔得头筹的话。”

§71

​Diffusus hac contentione Trimalchio “amici” inquit “et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppressit. Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum.” Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit. Respiciens deinde Habinnam “quid dicis” inquit “amice carissime? Aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam ponas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim falsum est3 vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et ideo ante omnia adici volo: hoc monumentum heredem non sequitur.' Ceterum erit mihi curae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naves etiam monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios. Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facias et totum populum sibi suaviter facientem. Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum.4 Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, velit nolit, nomen meum legat. Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur: “C. Pompeius Trimalchio Maecenatianus hic requiescit. Huic seviratus absenti decretus est. Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit. Vale: et tu.””

特里马尔乔因这场争胜而心花怒放,说道:“朋友们,奴隶也是人,即便厄运压倒了他们,他们喝的也是同样的乳汁。不过只要我活着,他们很快就会尝到自由之水。简而言之,我在遗嘱里将他们全部释放。我还遗赠给菲拉尔吉鲁斯一块庄园和他的同居女子,给卡里奥一处公寓楼、赎身税和一套铺好的床榻。因为我立我的福尔图娜塔为继承人,并把她托付给我所有的朋友。我现在公开这一切,是为了让我的一家奴仆现在就像对待死人一样爱戴我。”大家都开始对主人的宽厚仁慈表示感谢,这时他收起玩笑,命人拿来遗嘱的抄本,在家仆的一片啜泣声中从头到尾朗读了一遍。随后他转头看着哈宾纳斯说道:“你怎么说,我最亲爱的朋友?你是在按照我的吩咐建造我的陵墓吗?我恳求你,在我的雕像脚边放上一只小母狗、花环、香膏以及佩特赖特斯的所有格斗场面,好让我凭借你的恩惠死后仍能活着;此外,正面的宽度要有一百英尺,深入田地的纵深要有二百英尺。我希望我的骨灰周围有各种果树,以及大片的葡萄园。因为活人的住宅得到修葺,而我们要长久居住的地方却无人照料,这实在是大错特错。因此,在一切之前我要求加上这句:‘此墓不随继承人转移。’此外,我还要在遗嘱中留心预防,免得我死后遭受侮辱。我会在我的坟墓前委派一名被释奴看守,以免人们跑来在我的陵墓上排便。我也请求你在我的陵墓上刻画张满帆航行的船只,以及我身穿紫边托加、戴着五枚金戒指坐在审判席上,公开从钱袋里散发硬币的景象;因为你知道我曾摆设每人两银币的宴席。如果合适的话,也可以刻上宴饮躺椅。再刻上整个民众都在欢畅自娱的场面。在我的右手边,安放我的福尔图娜塔手握鸽子的雕像,让她牵着一条用皮带拴着的小母狗;还有我的小宠童,以及大量用石膏密封以免漏酒的陶罐。你也可以刻一个打碎的瓮,上面有一个哭泣的童子。正中央放一个日晷,好让无论是谁查看时刻,不管乐意不乐意,都不得不读到我的名字。铭文方面,你也仔细瞧瞧这段是否足够合适:‘盖乌斯·庞培乌斯·特里马尔乔·梅塞纳蒂亚努斯长眠于此。缺席之时被授予六人官职位。他本可在罗马列入一切十人团,但他不愿。虔诚、勇敢、忠实,出身微贱而积聚巨资,留下三千万塞斯退斯,且从未听过哲学家的说教。别了:祝你也是。’”

语法注4 条
  1. 70Ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit

    庄重誓言句式(asseveratio)。“ita + 虚拟式(crescam)... ut + 直陈式(fecit)”结构字面意为“正如我的厨子确实用猪肉做出了这些东西一样,但愿我的财富而非身体得以增长”,以此誓言来极力担保从句事实(即菜肴确系猪肉所制)的真实不虚。

  2. 70si prasinus proximis circensibus primam palmam

    伴随下赌注(sponsio)的条件从句,为口语中的省略表达。从句动词(如 ceperit 或 feret 等)与主句结论均被省略,生动体现了口语中打赌的固定句式:“如果在下一届赛马会上绿党夺得头彩[就赌若干]”。

  3. 71Valde enim falsum est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est

    由非人称谓语“Valde enim falsum est”引导的两个对比性宾格不定式从句(domos cultas esse 与 non curari eas)。“vivo”可理解为表关涉的与格(“对活人而言”)或时间/境况夺格(“活着的时候”),与后文指代坟墓的关系从句“ubi diutius nobis habitandum est”(我们必须长久居住的地方)形成鲜明对照。

  4. 71ne effluant vinum

    通俗拉丁语的典型构词句法,本为不及物动词的 effluo(流出)带有了宾格补足语 vinum,作及物/使役动词使用(“免得它们漏酒”)。在古典书面语中通常应表达为以 vinum 为主语的“ne vinum effluat”,此处则把罐子(amphoras)作为主语,赋予其使役或容受性的动词用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:70-71