- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:72-73
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在宣读遗嘱引发的痛哭中,特里马尔乔提议前往浴室;主人公一行企图趁机逃跑却以失败告终,入浴后他们被带入另一个宴饮厅,庆祝一名家奴的初剃须礼。
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam,1 coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero, vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem subsequi coepit. Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus.” Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.”2 Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi, quibus lavari iam coeperat votum esse?3 Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem restrictis manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur, descendimus. Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias ita ut supra lucernas aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus4 et usque in lucem cenemus.”
特里马尔乔说完这番话,便涕泪俱下地痛哭起来。福尔图娜塔也哭了,哈宾纳斯也哭了,最后整个家奴群体就像被请来参加葬礼一样,用哀号声填满了宴饮厅。甚至连我也早已开始抽泣,这时特里马尔乔说道:“既然我们知道自己难免一死,为什么不好好活着呢?但愿能见你们幸福安康,让我们投身到浴室去吧,包在我身上,绝不会让你们后悔的。那里热得像个烤炉似的。”“正是,正是,”哈宾纳斯说道,“没有什么比把一天当作两天过更合我意了。”说着便光着脚站起身,跟在拍着手的特里马尔乔身后。我转头对阿斯奇尔托斯说:“你怎么想?要是我看到浴室,当场就会断气的。”“顺从他们吧,”他回答道,“等他们前往浴室时,我们趁乱溜出去。” 计议已定,在吉顿穿过柱廊的引路下,我们来到了门口,然而一条拴着铁链的恶犬以极大的喧闹扑向我们,以至于阿斯奇尔托斯竟跌进了鱼池。而我也酩酊大醉,连画上的狗都曾惧怕过,在伸手救援正在水里扑腾的他时,自己也被拽进了同一个深潭。幸好门厅总管救了我们,他出面既安抚了恶犬,又把战战兢兢的我们拉到了干地上。至于吉顿,他早就用一个极其精明的法子从恶犬口中脱了身:他把从宴席上从我们这里拿到的一切食物都扔给了狂吠的狗,那狗被食物引开,收敛了凶性。然而,当我们冻得发抖、千方百计央求门厅总管放我们出门时,他却说:“要是你以为能从进来的门出去,那你就错了。从没有哪位宾客是从同一扇门放出去的;他们从这扇门进,从那扇门出。” 我们这些最可怜的、被关在一种新型迷宫里的人,洗个热水澡如今竟已成了我们最大的愿望,我们还能怎么办呢?于是我们索性主动请求他带我们去浴室,脱下衣服——吉顿开始在入口处烘干这些衣服——便走进了浴室。那地方自然很狭窄,活像个冷水蓄水池,特里马尔乔正笔直地站在里面。即使在这里,也无法逃脱他那极其令人作呕的吹嘘;因为他说没有什么比避开人群沐浴更惬意的了,而且就在这个地方曾经开过一家面包作坊。接着,当他精疲力竭地坐下时,受到浴室回声的诱惑,他把醉醺醺的大嘴直咧到拱顶,开始糟蹋起梅内克拉特斯的唱段来,那些听得懂他言语的人是这么说的。其他宾客手拉着手绕着水池奔跑,发出巨大的喊叫和哄堂大笑。还有些人反剪着双手试图从地板上拾起戒指,或者屈膝跪地将脖子向后仰去碰触脚趾尖。当其他人在自娱自乐时,我们下到了专为特里马尔乔加热的大浴桶中。驱散了酒意之后,我们被引进了另一个宴饮厅,福尔图娜塔在那里摆出了穷奢极侈的宴席,我注意到油灯上方有青铜小渔夫雕像,案几全是纯银制成,周围摆着镀金的陶杯,葡萄酒就在眼前通过滤布滴淌而下。这时特里马尔乔说道:“朋友们,今天我的奴隶行了初剃须礼,他是个规矩而节俭的人,说这话可别招来灾祟。因此让我们开怀畅饮,一直痛饮宴乐到天明!”
- 72Sic vos felices videam
sic 搭配现在时虚拟式 videam 构成的愿望/发誓程式句(“但愿我能见到你们幸福”),用作起誓以加强后续劝勉虚拟式 coniciamus 的语气。
- 72alia intrant, alia exeunt
alia 宜理解为阴性单数夺格(省略 ianua 或 porta,表示路径/方式的夺格),意为“从这一扇门进,从另一扇门出”。虽在理论上亦可作中性复数宾格的副词性用法,但承接前文的 per eandem ianuam,取阴性夺格最为自然。
- 73quibus lavari iam coeperat votum esse
quibus 为关系代词的与格(关涉与格或所有与格)。被动态/中间态不定式 lavari(“入浴/洗澡”)充当 esse 的主语,与表语名词 votum 结合,构成“对他们而言,入浴如今已开始成为一种心愿”的结构。
- 73tangomenas faciamus
tangomenas 是一个极具通俗色彩的俚语(可能源自希腊语),习惯搭配 tangomenas facere 意为“痛饮”、“开怀畅饮”。虽然其词源与形态存在争议,但在语境中与 usque in lucem cenemus(宴饮到天明)呼应,指痛饮狂欢。
