- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:68-69
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
餐后甜点上桌之际,阿宾纳斯的奴隶表演了刺耳的朗诵与滑稽模仿,随后端上来一道完全由猪肉伪装成各色禽鸟与游鱼的奇巧大菜。
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio “poteram quidem” inquit “hoc fericulo esse contentus; secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer.” Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:“Muta.” Ecce alius ludus. Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:“ “Interea medium Aeneas iam classe tenebat.” ” Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tunc primum me etiam Vergilius offenderit. Plausum tamen, cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et “nunquam” inquit “didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari. Desperatum valde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum:1 recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo: sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.
随后隔了一会儿,当特里马尔乔吩咐端上餐后甜点时,奴仆们撤走了所有的餐桌并抬进新的桌子,洒下了用藏红花和朱砂染色的木屑,以及我此前从未见过的云母磨成的碎粉。特里马尔乔随即说道:“我本可以满足于这道菜的;因为你们已经有了甜点。不过你要是有什么精巧之物,就端上来吧。” 与此同时,端送热水的亚历山大里亚少年开始模仿夜莺的鸣叫,特里马尔乔随即连声喝道:“换个调子!” 瞧,又来了一出戏。坐在阿宾纳斯脚边的一名奴隶,想必是遵照主人的吩咐,突然用清脆高亢的声音喊道: “此时埃涅阿斯正率舰队航行在中途。” 再没有比这更刺耳的声音穿透我的耳膜了;因为除了带着粗俗蛮横的腔调胡乱拔高或压低音调的叫嚷外,他还夹杂了阿特拉纳闹剧的诗行,以至于平生第一次连维吉尔都令我反感。然而,当他终于停下来时,阿宾纳斯报以掌声并说道:“他从未学过这些,是我把他打发到街头卖艺人那里调教出来的。因此,不论他是想模仿骡夫还是模仿街头艺人,都无人能及。他简直聪明得要命:他既是鞋匠,又是厨子,还是面包师,是个通晓一切技艺的奴隶。不过他有两个毛病,要是没有这两个毛病,他可就十全十美了:他受过割礼,而且打呼噜。至于他是个斜眼,我倒不在乎:他看起人来就像维纳斯一样。正因如此他从不安静,哪怕闭眼睡死时也难得合上嘴巴。
Illum emi trecentis denariis.” Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat.2 Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam3 ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et “Tanto melior” inquit “Massa, dono tibi caligas.” Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnia genera avium, “Amici” inquit Trimalchio “quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam “nisi4 omnia ista de fimo facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”
我花了三百第纳尔买下他的。” 斯金蒂拉打断了他的话,说道:“显然你没有把这个下贱奴隶的所有‘本事’都讲出来。他是个勾引女人的下流胚;但我自会收拾他,让他挨上烙印。” 特里马尔乔笑了起来,说道:“我认得这卡帕多西亚人的德行:他绝不亏待自己,凭赫拉克勒斯起誓,我还要夸夸他呢;因为死后可没人会为这种事献祭供奉。不过,斯金蒂拉,你可别吃醋。相信我,我们也是深知你们妇人底细的。以我的平安起誓,我过去常把我的女主子折腾得连主人都起了疑心;正是因此他才把我贬去乡下当总管。但闭嘴吧,舌头,我会给你面包吃的。” 那个下贱至极的奴隶仿佛受到了夸奖一般,从怀里掏出一盏陶土油灯,模仿吹号手吹了半个多小时,阿宾纳斯在一旁伴唱并用手按住下唇。最后他甚至走到中间,时而挥动芦苇模仿管乐手,时而身披斗篷手持皮鞭演出骡夫的悲喜生活,直到阿宾纳斯把他唤到身旁亲了他一下,递给他一杯酒并说道:“干得漂亮,玛萨,我赏你一双军靴。” 要不是端上了追加的甜点——用优质麦粉捏成、塞满葡萄干和坚果的画眉鸟,这一连串的折磨还不知何时是个头。随之而来的还有插满荆棘以仿制海胆的木瓜。这些原本还算过得去,若不是一道更为离奇怪诞的大菜让我们甚至宁愿饿死的话。因为端上来的在我们看来是一只肥鹅,周围摆着游鱼和各色禽鸟,特里马尔乔说道:“朋友们,你们在这里看到的这盘东西,全都是用同一种身躯做出来的。” 身为绝顶聪明之人的我立刻心领神会,回头对阿伽门农说道:“这些东西要不是用粪便、至少也是用烂泥做出来的,我倒真要称奇了。在罗马农神节时,我见过有人制作这种宴席的仿冒品。”
- 68esset omnium numerum
通俗拉丁语口语表达,变体自古典拉丁语成语 omnium numerorum(“具备一切数字”,即“十全十美、无懈可击”),在此充当与现在事实相反的虚拟条件句归结句中的谓语属格(si non haberet ... esset)。
- 69hoc enim nemo parentat
动词 parentare(“为亡灵举行祭奠、献祭祖先”)带中性宾格代词 hoc,构成民间俗谚式的用法,意为“死后没有人会为这种事(生前未能满足的口腹肉体享乐)供奉祭祀”,即生前若不尽情享乐,死后便一切成空。
- 69Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam
采用 sic ... ut 结构的发誓与断言句式(asseveration)。以虚拟式祈愿从句(sic me salvum habeatis,“愿你们保我无恙/视我平安”)作为誓约保证,用以确证后接直陈式从句(ut ego sic solebam,“我正如实地曾……”)所述内容的真实性。
- 69mirabor nisi
口语惯用结构 miror nisi / mirabor nisi(“若非……我倒要吃惊了”),通过反讽的否定条件表达强烈的肯定断言,相当于“毫无疑问肯定是……”。
