- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:62-63
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
尼凯罗斯讲述了同行的士兵化身狼人并扑杀牲畜的惊悚经历;众人惊叹之余,特里马尔乔也讲述了自己少年时目睹女巫窃走夭亡嬖童尸身并换成稻草人的怪事。
Forte dominus Capuam exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.1 Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie. Venimus intra monimenta: homo meus coepit ad stelas facere,2 sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse, stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio.3 Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et 'Si ante' inquit 'venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit.' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si mentior, genios vestros iratos habeam.”
碰巧主人去卡普亚兜售一些别致的旧货了。我抓住机会,劝说我们的一位食客同我一道走到第五个里程碑处。顺便说一句,他是个士兵,勇猛得活像地狱之神奥尔库斯。我们在雄鸡报晓时分动身,月光明亮得宛如正午。我们来到了坟场一带:我的这位同伴开始冲着墓碑解手,我则坐着哼曲数着墓碑。随后,当我回头朝同伴望去时,他脱光了衣服,把一身行头全撂在路边。我的魂都吓到了嗓子眼,僵立在那里如同死人一般。然而他绕着自己的衣服撒了一圈尿,转瞬间就变成了一只狼。别以为我在开玩笑;任何人留下的遗产我也不会看重到去撒谎的地步。可是,正如我开头所说的,他变成狼之后,便开始嗥叫着逃进了树林。起初我都不知道自己身在何方,随后我走上前去打算拿走他的衣服:那些衣服却都已经变成了石头。除了我,还有谁吓得要死?不过我还是拔出宝剑,一路劈砍着阴影,直到赶到我情人的庄园。我像幽灵一样进了门,险些把魂都给吐了出来,汗水直往下身流淌,眼神呆滞,好不容易才缓过阳气来。我的梅莉莎开始奇怪我为何这么晚还在路上走动,说道:‘你要是早点来,至少还能帮帮我们;因为有只狼闯进了庄园,扑杀了所有的牲畜,像屠夫一样放干了它们的血。但他也没占到便宜,哪怕逃脱了;因为我们的奴隶用长矛刺穿了他的脖子。’我一听这话,眼睛再也合不上了,而是在大天白亮之际,像个被洗劫一空的客栈掌柜一样逃回了我们的盖乌斯府上;当我来到衣服变成石头的那处地方时,除了一滩血迹外什么也没找到。当我终于回到家里,我的那个士兵正像头公牛一样躺在榻上,一位医生正在给他治疗脖子。我这才明白他是个会变皮相的人狼,此后哪怕你杀了我,我也绝不再同他一起吃一块面包。至于别人对此怎么看,由他们去琢磨好了;我若是撒谎,就叫诸位的守护神对我发怒。”
Attonitis admiratione universis “Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus et omnium numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coeperunt; putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem Cappadocem, longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango4—mediam traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus periit.”
众人惊愕得目瞪口呆之时,特里马尔乔开口道:“无意冒犯你的故事,凭良心讲,我的汗毛都竖起来了,因为我知道尼凯罗斯从不信口开河:相反,他极具信誉,绝非多嘴多舌之辈。其实我自己也要讲给你们一件耸人听闻的事:屋瓦上的毛驴!我还留着少年长发那会儿——因为我自幼就过着基奥斯岛式的纵欲生活——我们主人的嬖童夭亡了,凭赫拉克勒斯起誓,那真是个掌上明珠,百里挑一,十全十美。当那位可怜的母亲伏尸恸哭,我们许多人也沉浸在悲哀之中时,夜叉魔女们突然开始尖叫起来;你会以为是一条猎犬在追逐一只野兔。当时我们那里有个卡帕多细亚人,个子高大,胆色极烈,而且力大无穷:他能举起一头被激怒的公牛。此人拔出宝剑英勇地冲出门外,左手小心翼翼地裹着衣布,差不多就在这里——但愿我触碰之处平平安安——把女人正当中刺了个对穿。我们听到了一声呻吟,而且——我绝不撒谎——并没有见到她们的真身。可是我们的壮汉退回屋内,一头倒在榻上,全身青紫一片,仿佛被人用鞭子狠狠抽过,这显然是因为有恶毒之手触碰了他。我们关上门,再度回去行丧礼之职,然而当母亲搂抱儿子的尸身时,一摸一看,竟成了一捆稻草扎成的小把子。它没有心脏,没有内脏,什么都没有:显然魔女们早已掠走了少年,掉包塞进了一个稻草玩偶。我恳求你们,你们务必相信:有些女人通晓妖术,昼伏夜出,能把天翻地覆。至于那个高个子壮汉,在这件事之后再也没能恢复气色,反而在几天后狂乱发疯死去了。”
- 62persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat
在古典拉丁语中,动词 persuadeo 通常支配与格;此处体现了口语/俗拉丁语特征,直接接续了宾格 hospitem nostrum,并引导由虚拟式现在时构成的从句 ut ... veniat。
- 62homo meus coepit ad stelas facere
动词 facere 在此作绝对用法并带有委婉含义,省略宾语,意为“解手/小便”(ad stelas 即“对着墓碑”)。后文中出现的 circumminxit(在……周围撒尿)印证了这一含义。
- 62ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio
ut mentiar 是由虚拟式构成的目的或条件从句(“为了撒谎”)。整句 nullius patrimonium tanti facio 是夸张的起誓表达:“为了说假话,任何人的财产我都不屑一顾(即使给我任何人的庞大遗产,我也绝不说谎)”。
- 63salvum sit, quod tango
辟邪除厄的惯用插话(“但愿我触摸之处平安无事”),salvum sit 为愿望虚拟式。叙述者在指向或触摸自己身体的相应部位(如腹部或腰胁)以防招致厄运时说出此语,呼应前面的 hoc loco(就在这里)。
