- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:64-65
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
宾客们祈祷驱避夜叉魔女后,普洛卡穆斯追忆往昔技艺,斗狗与嬖童玩闹引发混乱,奴隶们亦获赐酒浆;随后佳肴呈上,醉醺醺的六人市政官阿宾纳斯隆重登场并讲述了一场奴隶的丧宴。
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant,1 dum redimus a cena. Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.” “Iam” inquit ille “quadrigae meae decucurrerunt, ex quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum?2 Quando parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque nausea recusantem saginabat. Quo admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem “nemo” inquit “in domo mea me plus amat.” Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit; “Bucca, bucca, quot sunt hic?” repressus ergo aliquamdiu Trimalchio3 camellam grandem iussit misceri.. potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nunc hilaria.”
我们惊叹不已,同时也深信不疑,亲吻了餐桌,祈求夜叉魔女们在我们吃完晚饭回去之前呆在她们自己的地界上。事实上,在我看来,灯火似乎已经点得更多了,整个餐厅仿佛也变了样,这时特里马尔乔开口道:“我正跟你说话呢,普洛卡穆斯,你难道不讲点什么吗?一点也不给我们助兴吗?你过去可是要讨喜得多,念唱道白朗朗上口,还能配上抒情小曲。唉,唉,甜蜜的干无花果啊,你们都一去不复返了!”“我的四匹辕马早就跑完全程了,”那人回答道,“自从我患上痛风之后。要不然,当我还是个半大小子时,唱歌险些让我得了肺痨。我的舞蹈又怎样?我的道白又怎样?理发店里的闲扯又怎样?除了阿佩莱特斯一人,我何曾有过匹敌者?”说着,他把手搭在嘴边,尖声吹出一种难听的怪调,事后他硬说那是希腊语。特里马尔乔本人也不甘示弱,在模仿了号手吹号之后,望向他唤作克洛伊索斯的心爱嬖童。那少年眼神昏花,牙齿脏臭不堪,正用一条葱绿色的布带裹着一条肥硕臃肿得不成样子的黑母小狗,把半磅面包搁在榻上,硬往那因作呕而拒食的小狗嘴里塞。特里马尔乔受此事提醒而想起了职责,吩咐把斯库拉克丝领来,即“宅第与家族的护卫”。不多时,一头用铁链拴着、体形庞大的恶犬被牵了进来,被门房踢了一脚示意趴下后,便在餐桌前趴伏下来。于是特里马尔乔一边扔着白面包,一边说道:“在我家里,没有人比它更爱我了。”少年因主人如此大肆赞美斯库拉克丝而心生愤懑,把小母狗放到地上,催促它去撕咬。斯库拉克丝自然施展起狗的本性,可怖的狂吠声响彻餐厅,差点把克洛伊索斯的玛尔加丽塔撕成碎片。混乱并不仅止于狗咬狗,烛台也翻倒在餐桌上,砸碎了所有的水晶器皿,滚烫的滚油溅到了好几位宾客身上。特里马尔乔为了不显得因财物受损而懊恼,亲吻了少年,并命他爬上自己的后背。少年毫不迟疑地把主人当马骑,巴掌频频拍打着他的肩膀,并在笑声中高喊:“鼓腮帮,鼓腮帮,这里有几个?”特里马尔乔被这样骑跨压制了一会儿之后,便吩咐调配一大盆酒,把饮品分发给坐在众人脚边的所有奴隶,还附带了一条规定:“如果有谁,”他说道,“不肯接饮,就把酒从他头上浇下去。白日从严,此刻求欢!”
Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit. Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir est idemque lapidarius, qui videtur monumenta optime facere.” Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit continuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet;4 quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit, etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”
这种盛情之后上来的是一道道美味珍馐,如今光是回忆起来——如果说话人的话值得信赖的话——都令我作呕。因为端上来的不是画眉,而是一只只肥鸡,以及戴着帽子的鹅蛋;特里马尔乔极尽殷勤地恳求我们吃下去,声称这些鸡都已经被剔去了骨头。正在此时,一位侍从官敲响了餐厅的门,一位身披白袍的狂欢宾客在一大群随从的簇拥下走了进来。我被这等威仪吓坏了,以为是裁判官驾到。因此我试图站起身,把赤足放到地上。阿伽门农嘲笑我的慌张,说道:“稳住,你这个蠢材。他是阿宾纳斯,既是六人市政官,又是石匠,公认墓碑做得最好。”被这席话安抚之后,我重新靠在肘弯上,怀着极大的惊奇注视着进门的阿宾纳斯。然而他已经喝得酩酊大醉,双手搭在他妻子的肩上,头上堆着几重花冠,香膏顺着额头流淌进眼里,他在裁判官的尊位上坐下,随即索要葡萄酒和热水。特里马尔乔为这般欢畅所取悦,自己也索要了一个容量更大的大酒杯,并询问他受到了怎样的招待。“除了你,”他说道,“我们样样都有;因为我的心思全挂在这儿呢。凭赫拉克勒斯起誓,宴席好极了。希萨为她那个可怜的奴隶举办了奢华的第九日祭宴,那奴隶在咽气时才被她解放。而且我看,她得同那帮征收二十分之一税的包税人起一场大争执了;因为他们估定那个死奴隶值五万塞斯特斯。不过,宴席终究还是令人愉快的,即便我们被迫把一半的酒浇在了他的尸骨残骸之上。”
- 64ut suis se teneant
suis 为中性复数夺格(或与格),作习惯用法,表示“在她们自己的处所/界限内”,相当于省略了 locis。虽然语法上亦可视为阳性/阴性复数(指“她们的同类/亲属”),但结合后文客人返家免遭侵扰的语境,理解为空间/处所意义最为恰当。
- 64Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum?
省略了限定动词的修辞性疑问句,需在 quid 后补出 dicam 或 attinet 之类动词(“何须细说跳舞?何须细说道白?理发店的闲话又当何论?”)。saltare 为不定式作名词用,deverbia 指戏剧中的念白,tonstrinum 则是中性形容词名词化,指理发店里顾客之间的机智笑谑与闲聊。
- 64repressus ergo aliquamdiu Trimalchio
repressus 为动词 reprimere 的完成时被动分词。在此指特里马尔乔被骑在他背上并拍打其肩膀的嬖童在肉体上“压制住/压得动弹不得”。虽然语法上也可引申解释为“克制住/被噎住”,但紧承前文主仆嬉戏作马骑的物理描写,理解为具象的压制更为自然。
- 65magnam mantissam habet
mantissa 是一个口语词,原意为“额外添加物”,引申指“麻烦、纠纷、损失”。与 habere 连用构成习惯表达,意为“与……有很大麻烦/争执”。此处指希萨因死后释放奴隶的二十分之一解放税(vicensima)评估额问题,正与包税人(vicensimarii)发生激烈的税务纠纷。
