← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§60-61

从天而降的赠礼与尼凯罗斯的往事

天花板降下一个挂满金冠与香油瓶的巨环,随后呈上一尊受碰触便喷射藏红花汁的普里阿普斯点心,宾客们向皇帝与家神致敬。随后,在特里马尔乔的敦促下,尼凯罗斯开始讲述自己奴隶时代与客栈老板娘梅莉莎之间的一段旧事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§60

​Nec diu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor accidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et “Augusto, patri patriae, feliciter” diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem poma rapientibus et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum. Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii propitii” clamabat. Aiebat autem unum Cerdonem, alterum Felicionem, tertium Lucrionem vocari. Nos etiam veram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.

我们没能久久赞叹这般精妙的构思,因为天花板突然轰然作响,整座卧宴厅都震颤起来。我惊惶失措地跳了起来,唯恐有什么杂技艺人穿过顶棚降下来。其余宾客也同样惊异地仰起面孔,静候天上会宣告什么样的新花样。不料,随着天花板分开,一个无疑是从特大酒桶上拆下来的巨型圆环骤然垂下,在其整个圆周上,挂着缀有雪花石膏香膏瓶的金冠。正当我们受命收下这些赠品之时,回头朝餐桌一望,那里已经摆上了一个盛着若干点心的托盘,中央由面包师傅捏成的一尊普里阿普斯占据着,正依世俗惯例用宽大的袍怀捧着各式各样的果品和葡萄。我们格外贪婪地把手伸向这排排美味,然而一场全新的机巧把戏顿时重新激起了此处的欢快。因为所有的点心和所有的水果,只要受到哪怕最轻微的触碰,便开始喷出藏红花汁,那令人发窘的汁液直扑面门。我们断定这道沉浸于如此庄严祭仪中的菜肴必定神圣非凡,遂肃然站起身来高呼:“祝祖国之父奥古斯都万福!”然而即便在致敬之后,某些人依然争抢着水果,我们自己也把餐巾装得满满当当,尤其是我想着无论装入多少丰厚之物,都填不满吉同的兜怀。在此期间,三名身穿高束下摆白袍的少年走了进来,其中两人将佩戴金护身符的拉尔神像安放在餐桌上,另一人捧着酒杯巡回并高喊:“愿神明垂佑!”他还说,其中一个叫凯尔多,一个叫费利基奥,第三个叫卢克里奥。看到众人都上前亲吻,我们也不好意思略过特里马尔乔本人的逼真肖像。

§61

​Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et “solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te, sic felicem me videas,1 narra illud quod tibi usu venit.” Niceros delectatus affabilitate amici “omne me” inquit “lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio,2 quod te talem video. Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen: quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.” “Haec ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est: “Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi,3 quemadmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici apparent.

众人各自祝愿自己神志清醒、身体康健之后,特里马尔乔把目光转向尼凯罗斯,说道:“你在宴席上原本总是更为风趣讨喜的;不知何故如今却默不作声,连吱都不吱一声。我求求你,但愿你见我顺遂如意,讲讲你经历过的那桩奇事吧。”尼凯罗斯为其友人的殷勤所取悦,说道:“如果见你如此风光,我不是早已乐得开花了的话,就让一切横财都离我而去吧!所以,哪怕我唯恐那些读书学者们笑话我,咱们今天也得纯粹尽欢。由他们去吧,我还是要讲:笑话我的人又能从我身上夺走什么呢?被人取笑也胜过遭人嘲弄。”“说罢这番话”,他便开讲了这样一个故事:“我还在当奴隶那会儿,我们住在一个狭窄的小巷里,如今那是加维拉的宅子。在那里,全凭神明的旨意,我爱上了客栈老板泰伦提乌斯的妻子;你们都知道塔兰托的梅莉莎,那个顶标致的小肉球。但凭赫拉克勒斯起誓,我恋慕她绝非贪图肉体或床第之欢,而更多是因为她心肠纯良。凡我向她求助的事,从未遭拒;她挣一文钱,我就能分得半文;凡我所有的积蓄,都托付在她的怀里,从未受过一丝欺瞒。她的同居人死在了乡庄别馆。于是我手持盾牌胫甲一般穷尽一切手段、费尽心机,只想筹划着赶到她身边:诸位自当明白,危难之中方显朋友本色。”

语法注3 条
  1. 61sic felicem me videas

    带有愿望虚拟语气(videas)的誓言性习语。字面意思是“但愿你能见我顺遂如意”,用以加强前面的恳求(Oro te)。

  2. 61omne me lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio

    主句使用了表达自诅愿望的虚拟语气(omne me lucrum transeat,“愿一切财运离我而去”)。由 nisi 引出的从句使用了直陈式现在时(dissilio),这是通俗拉丁语的修辞特色,以直陈式断言说话人当下确实“高兴得快要炸开”。

  3. 61per scutum per ocream egi aginavi

    借用全副武装士兵(“手持盾牌胫甲”)为喻的口语习语,意为“竭尽所能、千方百计”。紧随其后的 egi aginavi 是一对押头韵且词尾呼应的口语并列动词,意为“策划奔走、大费周章”,后接 quemadmodum 引导的间接问句/目的从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:60-61