- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:53-55
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
书记官宣读田产公报后,杂技童仆在表演中跌落在特里马尔乔身上;主人通过当场释放童仆化解混乱,随即吟作即兴短诗,并在对比西塞罗与普布利利乌斯之余朗诵抨击奢靡的风刺诗句。
Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta; boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti empti sunt?” “Anno priore” inquit actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem sciero, in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a circitore liberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus; iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire et dentibus amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines; reliqua acroamata tricas meras esse. “Nam et comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.”
而且书记官着实打断了跳舞的兴致,像宣读罗马官方公报那样念道:“八月朔前七日:在属于特里马尔乔的库迈庄园上,出生男婴三十名,女婴四十名;从打谷场运入粮仓的小麦达五十万莫迪乌斯;训熟耕牛五百头。同日:奴隶米特里达梯被钉上十字架,因他辱骂了我们盖乌斯的守护神。同日:由于无法放贷,一千万塞斯特斯现款被送入钱箱。同日:庞贝花园发生火灾,起火点为庄园管家纳斯塔的住宅。”特里马尔乔说:“什么?庞贝花园什么时候给我买下的?”书记官回答:“去年买的,因此尚未入账。”特里马尔乔大发雷霆道:“凡给我买下的田产,除非在六个月内告知我,否则我一概禁止记入我的账簿!”随后,市政官的告示以及护林官的遗嘱也被宣读出来,遗嘱中特里马尔乔被附带羞辱之词剥夺了继承权;接着宣读了管家们的名字,一名被巡夜人休弃的女释奴在澡堂伙计的住处被抓了现行,门房被流放到拜埃;随后出纳员被起诉,寝室侍从之间举行了审判。然而杂技艺人终于到了。一个极其粗鄙的蠢汉带着梯子站定,命令一名童仆顺着梯级在最高处随着小曲起舞,接着跳过燃烧的火圈,用牙齿咬住双耳陶罐。只有特里马尔乔独自赞叹这些把戏,并不断说这是吃力不讨好的行当。此外,在人世间他最乐于观看的两样东西不过是杂技演员和号角手,其余的表演纯属扯淡。“因为我也买过喜剧演员,”他说,“但我更愿意让他们演阿特拉纳滑稽剧,我还命令我的笛手用拉丁语唱歌。”
Cum maxime haec dicente Gaio1 puer Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare.2 Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaereretur.3 Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum virum esse a servo vulneratum.
正在盖乌斯说这些话的时候,那童仆掉落到了特里马尔乔身上。奴仆们齐声惊呼,客人们也同样大叫,这倒不是为了那个让人厌恶的家伙——客人们本乐意看到他摔断脖子——而是担心宴席落得糟糕的结局,生怕不得不为陌生人的死而哀悼。特里马尔乔本人沉重地呻吟起来,俯卧在手臂上仿佛受了重伤,医生们纷纷跑来,福尔图娜塔披头散发手持酒杯最先赶到,高呼自己命苦倒霉。至于那摔落的童仆,早已在我们的脚边转来转去,祈求宽恕。我心里极度不安,唯恐在这番哀求中又以滑稽的方式策划着什么惊天反转。因为那个忘了给猪掏内脏的厨子,至今还未从我脑海中淡去。因此我开始打量整个宴会厅,生怕会有什么机关破墙而出,特别是在一名奴隶开始挨鞭子之后——他用白羊毛而不是紫红羊毛包扎了主人擦伤的手臂。而我的怀疑并没有落空;因为代替惩罚而来的,是特里马尔乔的一道谕令,命令那童仆获得自由,免得有人能够说,如此一位大人物竟是被一个奴隶弄伤的。
Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario sermone garrimus. “Ita” inquit Trimalchio “non oportet hunc casum sine inscriptione transire” statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “ "Quod non expectes, ex transverso fit —et supra nos Fortuna negotia curat. quare da nobis vina Falerna, puer.” ” ab hoc epigrammate coepit poetarum esse mentio diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est donec Trimalchio “Rogo” inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici potest? “ “'Luxuriae rictu Martis marcent moenia. Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?4 An ut matrona ornata phaleris pelagiis tollat pedes indomita in strato extraneo? Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? Quo Carchedonios optas ignes lapideos, nisi ut scintillet probitas e carbunculis? Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?' ”
我们赞许这一举措,并在七嘴八舌的闲谈中聊起人类的境遇是多么危机四伏。“确实,”特里马尔乔说,“这件意外不能没有诗铭题记就这么过去。”他随即要来写字板,没有耗费太多心力思索,便朗诵了这几句: “你所料想不到的事,横里冲将出来—— 在我们头顶,命运差遣着世事纷纭。 因而侍童啊,快给我们端上法勒努斯美酒。” 自这首警句起,众人开始谈论起诗人们,久久认为诗艺的冠冕归色雷斯人莫普索斯所有,直到特里马尔乔开口说:“请教先生,你认为西塞罗和普布利利乌斯之间有何高下?我认为一个更雄辩,另一个更崇高。因为还有什么能比这几句说得更好呢? ‘奢靡张开大口,战神玛尔斯的城墙日渐凋零。 为了满足你的口腹,孔雀被圈养育肥, 身披宛如巴比伦金线织就的华丽羽衣; 为了你备下努米底亚的母鸡,为了你备下阉割的公鸡; 甚至连鹳鸟——那令人悦纳的异乡远客、 崇尚孝悌、细腿且长喙作响的鸣禽, 躲避寒冬的候鸟、温和时令的信使, 如今也在炖锅里筑起了罪愆的巢穴。 你寻求昂贵的珍珠、印度的果实究竟为何? 难道是为了让珠光宝气的贵妇 在陌生的床榻上肆意翘起双足? 你索取碧绿的祖母绿、昂贵的琉璃究竟为了何事? 你为何希冀迦太基如火的宝石, 难道贞洁还能从红榴石中闪耀出来? 难道让新娘穿上织成的清风, 在亚麻的薄雾中赤身裸体公然暴露,是合理的吗?’”
- 54Cum maxime haec dicente Gaio
短语 cum maxime 是表示“正当……之时”的习语,此处与由现在分词构成的独立夺格(haec dicente Gaio)连用,交代时间背景。主句为 puer delapsus est。
- 54ne necesse haberent alienum mortuum plorare
由 ne 引导的从句在隐含的客人们的担忧之后表示消极目的或防范。习语 necesse habere 意为“不得不、迫于必要”,后接不定式 plorare 作其宾语。
- 54ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaereretur
由 ne 引导的惧怕从句,承接前面的 pessime mihi erat(“我心里极度不安,唯恐……”)。名词 catastropha 源自希腊语,指戏剧中的“结局、突转”;介词短语 per ridiculum 表示方式(“以闹剧的方式”)。
- 55Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?
承接习语 quo tibi(“你何必/为何要……”)而省略主要及物动词(如 quaeris 或 paras)的紧缩句。margarita cara(中性复数宾格)与 bacam Indicam(阴性单数宾格)并列作省略动词的直接宾语。
