← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§56-57

抽奖礼物与同席释奴对阿斯库尔托斯的痛斥

特里马尔乔阔论最艰巨的行当与有益的牲畜后,众人抽取了充满文字双关的抽奖礼品并引发阵阵欢笑。阿斯库尔托斯放肆的大笑激怒了在座的一位同道释奴,后者愤怒地痛斥阿斯库尔托斯,并骄傲地陈述自己从自愿为奴到自食其力赢得市民尊严的奋斗历程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§56

“Quod autem inquit putamus secundum litteras difficillimum esse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves: boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam habet.1 Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenies.” Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et contumelia”: xerophagi ex sapa datae sunt et contus cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit. Diu risimus: sexcenta huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.

“然而,”他说,“在文学之后,我们认为哪一种行当是最困难的?我认为是医术和兑钱商:医生,即便我因他们常命人为我准备鸭肉而极为痛恨他们,但他们却知道微不足道的人类五脏六腑中有什么,热病何时发作;至于兑钱商,则能透过银质看穿铜。但在无言的走兽之中,最辛劳的是耕牛和绵羊:耕牛,因赖其恩惠我们得以吃上面包;绵羊,因它们的羊毛使我们穿得体面显耀。然而吃了羊肉又穿着毛料束衣,这真是令人不齿的行径!至于蜜蜂,我认为是神圣的生灵,它们吐出甘蜜,即便人们说蜜是它们从朱庇特那里运来的;而它们蜇人,乃是因为凡有甘甜之处,你也必能寻见酸辛。”正当他甚至要把哲学家们也赶下行当去的时候,杯中的阄条开始传递,一名被指派此职的侍童念起了宾客抽中的馈赠礼品。“罪恶之银”:送上来的是一只火腿,上面放着醋碟(髋臼窝)。“护颈枕”:送上来的是切下的颈肉。“迟来的智慧与侮辱”:端上了浸泡在浓缩葡萄汁里的干果饼,以及插着苹果的短棒。“韭葱与桃子”:那人收到了一条皮鞭和一把短刀;“麻雀与苍蝇拍”:得到了葡萄干和阿提卡的蜂蜜。“晚宴服与法庭袍”:得到了一块肉片和写字板。“水渠与草鞋”:送上来的是一只野兔和一条鳎鱼。“海鳗与字母”:收到了一只与青蛙绑在一起的老鼠,以及一捆甜菜。我们笑了很久;这类名堂有数百种之多,如今已从我的记忆中漏去了。

§57

​Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me discumbebat, et “Quid rides” inquit “vervex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim beatior es et convivare melius soles. Ita tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum duxissem.2 Bellum pomum, qui rideatur alios;3 larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si circumminxero illum,4 nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet. Quid habet quod rideat? Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es: et ego regis filius. 'Quare ergo servivisti?' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit redde quod debes.' Glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres pasco et canem; contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret; mille denarios pro capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias? In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei videmur; ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec mu nec ma argutas,5 vasus fictilis, immo lorus in aqua, lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen sciit, utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam veni; adhuc basilica non erat facta. Dedi tamen operam, ut domino satis facerem, homini maiiesto et dignitosso, cuius pluris erat unguis, quam tu totus es. Et habebam in domo, qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen—genio illius gratias— enatavi. Haec sunt vera athla; nam ingenuum nasci tam facile est quam accede istoc.' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?”

不过,阿斯库尔托斯放纵无度,竟举起双手嘲讽一切,笑得甚至流出了眼泪。特里马尔乔的一位同道释奴顿时勃然大怒——正是斜倚在我上方的那位——说道:“你笑什么,你这头阉羊?难道我主人的盛情款待不能让你满意?想必你比别人更阔绰,平日里赴的宴席更体面吧。但愿此地的守护神保佑我,若是我坐在他身旁,我早就让他咩咩叫了!嘲笑别人,可真是个好果子呀;不知哪儿来的夜行流窜汉,连自己的一泡尿都不值!简而言之,要是我在他周围撒上一圈尿,他都不知道往哪儿逃!凭赫拉克勒斯起誓,我平日里并不是个易怒之人,但软肉里生蛆虫。他还在笑!他有什么好笑的?难道他的父亲是用真金白银买下了这个孽种?你是罗马骑士,那我还是国王的儿子呢!‘那你为什么当过奴隶?’因为我自己投身奴役,我宁愿做一个罗马公民,也不愿做一个缴纳贡赋的行省民。如今我指望这样活着,好让任何人都无法把我当作笑柄。我是人中之人,昂首阔步;我不欠任何人半个铜板;我从未收到过法庭传令;市集上从未有人对我说过‘还你欠的钱’。我买了薄田,置了点银器;我养活二十张嘴和一条狗;我为我的女伴赎了身,免得有人在她怀里擦手;我为自己的脑袋付了一千第纳尔赎金;我分文未花就当上了六人官;我期望如此死去,死后也无需蒙羞。你难道就忙碌到顾不上回头看一眼自己的地步吗?你在别人身上看见了虱子,却看不见自己身上的蜱虫。唯独对你而言我们显得滑稽可笑;瞧瞧你的老师吧,一位长辈,我们深得他的欢心。你这个吃奶的雏儿,连‘咩’和‘妈’都叫不清楚,不过是个泥罐子,不,是浸在水里的皮条,更软塌,却并不更好!你比别人阔,那就吃两次午饭,赴两次晚宴吧!我宁愿要我的信誉,也不要万贯家财。简言之,有谁向我二次催过债?我服役做了四十年奴隶,却没有人能看出我究竟是奴隶还是自由人。我作为留着长发的美童来到这个拓殖地,那时连大议事厅都还没建起来呢。但我竭尽全力讨好主人,那是一位威严而尊贵的人物,他的指甲盖都比你整个人值钱。这屋里曾有人处处给我使绊子;然而——多亏了主人的守护神——我都泅渡过来了。这才是真正的艰难伟业;因为生为自由民,就像喊一声‘到这儿来’一样轻而易举。你现在像进了野豌豆地里的公山羊一样目瞪口呆,又是为了哪般?”

语法注5 条
  1. 56aliquis ovillam est et tunicam habet

    此处的 est 并非连系动词 sum(是)的第三人称单数,而是 edō(吃)的直说式现在时第三人称单数收缩形式 ēst(同 edit)。它表达了对人类忘恩负义的愤慨:有人一边吃着羊肉(ovilla carō),一边还穿着羊毛制成的短袖束衣。

  2. 57Ita tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum duxissem

    由表示祈愿/誓言的 ita 与表示结果的 ut 从句构成的呼应句式(ita... ut...)。在非真实虚拟语气条件句中,表示与现在事实相反的条件从句 si... discumberem(未完成过去时虚拟式)与表示与过去事实相反的归结从句 duxissem(过去完成时虚拟式)相呼应,意为“我早就让他发出咩咩的叫声了(像阉羊一样哀鸣)”。

  3. 57Bellum pomum, qui rideatur alios

    Bellum pomum 是感叹或判断性的名词短语,带有反讽意味(“真是个好果子 / 绝妙的人物”)。随后的关系从句中,原本及物的普通动词 rīdeō 在通俗拉丁语中被当作异态动词(被动态形式)rideātur 使用,并直接支配宾格宾语 alios;古典标准语法应为 qui rideat alios。

  4. 57si circumminxero illum

    动词 circummingō(在……周围撒尿)的直说式将来完成时第一人称单数。此语源于古代民间迷信(常与狼人传说相关),即通过在目标周围撒一圈尿来施加巫术结界使其动弹不得,在此用作极其粗俗辛辣的恫吓与蔑视。

  5. 57nec mu nec ma argutas

    argūtō 是频复动词(“喋喋不休、多嘴多舌”)。nec mu nec ma 是通俗谚语,指婴儿咿呀学语或毫无意义的哼声(“既哼不出 mu,也叫不出 ma”),在此充当动词的同族宾语/内涵宾语,指责对方“连整话都说不全,却还在此饶舌”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:56-57