← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§49-52

烤猪填肠的把戏与夸示宝器

餐桌上的整猪经当众剖开露出了填满其中的香肠,特里马尔乔借机戏谑地夸耀起自己的科林斯器皿、不碎玻璃的奇闻以及雕刻神话题材的银器,并在酩酊大醉之际险些当众献舞。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§49

​Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?” inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes illum piper et cuminum non coniecisse.1 Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis illum exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.

他还没把这些话全吐出来,一个装着一头硕大肥猪的托盘便摆满了餐桌。我们开始惊叹于这上菜的速度,并赌咒发誓说,哪怕是一只公鸡也不可能这么快就彻底煮熟,尤其是那头猪在我们看来,比刚才那头野猪还要大得多。接着,特里马尔乔越来越仔细地端详着它,说道:“什么?什么?这头猪没掏内脏?凭赫拉克勒斯起誓,还真没掏。叫,把厨子叫到中间来!”当面带愁容的厨子站在餐桌旁,辩称自己忘了掏内脏时,特里马尔乔大叫道:“什么?忘了?倒叫人以为他不过是没撒胡椒和孜然呢。扒光他的衣服!”片刻也没有耽搁,厨子被扒光了衣服,凄楚地站在两个行刑奴隶之间。然而众人开始求情,纷纷说道:“常有的事;求求您,放过他吧;要是往后他再犯,我们谁也不替他说情。”我怀着最严酷的苛刻,忍不住凑到阿伽门农耳边说道:“显然,这家伙一定是个坏透顶的奴隶;有谁居然会忘了给猪掏内脏?凭赫拉克勒斯起誓,他要是漏做了一条鱼,我都绝不饶他。”特里马尔乔却不然,他的脸色缓和为愉悦,说道:“既然你的记性这么差,那就在我们面前当众给它掏膛。”厨子重新穿上外衣,抓起一把尖刀,用颤抖的手在猪肚上这儿划一下、那儿割一刀。刹那间,刀口在下坠的分量压迫下裂开,香肠和血肠一下子倾泻而出。

§50

​Plausum post hoc automatum familia dedit et “Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera Corinthea habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, ​mallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit reporrigere Caesarem2 et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit.3 At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo. Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset, aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.

在这出自动机关般的绝活之后,家奴们齐声鼓掌,高呼:“祝盖乌斯吉祥!”厨子也受到了赐酒和银冠的嘉赏,并在一个科林斯托盘里接过酒杯。当阿伽门农凑近端详那个托盘时,特里马尔乔说道:“唯独我才拥有真正的科林斯器皿。”我本以为他会按照往常的狂妄作风,说器皿是从科林斯运来的。但他说了句更绝的:“也许你要问,”他说,“为什么唯独我拥有真正的科林斯器皿:因为卖给我铜器的匠人恰好名叫科林斯。要不是从一个叫科林斯的人手里买来,又算什么科林斯器皿呢?免得你们以为我是个蠢汉,我非常清楚科林斯铜器最初是怎么来的。当特洛伊被攻破时,汉尼拔——一个狡猾狡诈的大骗子——把所有的青铜、黄金和白银雕像堆在同一个柴堆上放火烧了;它们熔为一体,变成了混杂的合金铜。工匠们便从这团熔块中取料,制成了浅碟、大盘和小雕像。科林斯铜器就是这样诞生的,熔万物为一体,非此非彼。请原谅我要说的话:我个人更喜欢玻璃器皿,至少没有铜臭味。要不是容易摔碎,我宁可要它也不要黄金;可眼下它们到底太廉价了。不过从前有个工匠造出了一只摔不碎的玻璃碗。于是他带着贡礼获准觐见皇帝,接着让皇帝将碗退还给他,便一把摔在石板地上。皇帝吓得魂飞魄散,简直无以复加。然而那工匠从地上捡起玻璃碗;它不过像铜器一样瘪了一块;随后他从怀里掏出一把小铁锤,从容不迫地把碗敲打得完好如初。办完这事后,他自以为坐上了朱庇特的宝座,特别是在皇帝问他‘还有别人知道这种玻璃配方吗’之后。你们瞧瞧吧。在他回答没有之后,皇帝便下令将他斩首:因为要是这门手艺传开了,我们就会把黄金看得同烂泥一样贱。至于银器,我简直痴迷得很。

§52

​Habeo scyphos urnales plus minus C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes. Habeo capides M, quas reliquit patrono meo Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecunia vendo.”4 Haec dum refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te impetres, ne sis nugax.”5 Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero. Ille dimissus circa mensam percucurrit...“ et “Aquam foras, vinum intro” clamavit ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset; credo, dixerit non decere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam revertebatur.

我有大约一百只容量一瓮的大酒杯:上面刻着卡珊德拉怎样杀害自己的亲生儿子,死去的男孩们躺在那里,逼真得让你以为他们还活着。我有一千只穆米乌斯留给我恩主的小口杯,上面刻着代达罗斯把尼俄伯关进特洛伊木马。此外我还有刻着赫尔梅罗斯和佩特赖特斯搏斗场面的酒杯,全都是沉甸甸的;因为我绝不会为任何金钱出卖我的鉴赏力。”他说这番话时,一个侍童失手摔落了酒杯。特里马尔乔回头看着他说道:“快点,自己揍自己一顿,因为你太粗心大意了。”侍童立刻耷拉着嘴角哀求起来。特里马尔乔却说:“你求我做什么?倒像是我在难为你似的。我劝你求求你自己,别再这么心不在焉。”最终在我们的一再恳求下,他饶恕了侍童。侍童被放开后,绕着桌子飞跑起来…… 并且高喊:“水倒出去,酒斟进来!” 我们为这说俏皮话者的风趣喝彩,尤其是阿伽门农,他深知靠什么功劳才能再次受邀赴宴。此外,受到赞扬的特里马尔乔喝得更加畅快,已经几近烂醉,说道:“你们中间没人请我的福尔图娜塔跳支舞吗?相信我,没人比她更擅长跳科尔达克斯舞了。”他自己也把双手举在额前,模仿起叙利亚伶人的模样,全家奴隶齐声合唱:“马黛亚,佩里马黛亚。”要不是福尔图娜塔凑到他耳边,他早就冲到大厅中央去了;我想她是向他说,这般下流的蠢举有失他的尊严。然而再没有比他更反复无常的人了;因为他一会儿敬畏福尔图娜塔,一会儿又故态复萌。

语法注5 条
  1. 49Putes illum piper et cuminum non coniecisse

    虚拟式现在时 putes 表示泛指第二人称的潜在可能语气(“你会以为”),用于陈述假定情形。其后所带的不定式结构 illum non coniecisse 中,代词 illum 用作指代厨子的宾格主语。

  2. 51fecit reporrigere Caesarem

    动词 facio 直接支配不定式 reporrigere 并以 Caesarem 作宾格主语的致使结构(“使皇帝将碗递还给自己”)。该句式属于通俗或后古典拉丁语常见语法,用以替代古典时期标准的 facio ut 从句或 iubeo 加不定式结构。

  3. 51Caesar non pote valdius quam expavit

    不变化或古体形式 pote 在此用作俗语表达,相当于 potuit(或 fieri potuit)。这一省略式比较短语 non pote valdius quam expavit 意为“皇帝吓得无以复加/不能更甚”,极言惊骇程度。valdius 是副词 valide 的比较级。

  4. 52meum enim intelligere nulla pecunia vendo

    动词不定式 intelligere 与物主代词 meum 连用而名词化(名词性不定式),意为“我的鉴赏力/见识”,充当及物动词 vendo 的直接宾语。

  5. 52Suadeo, a te impetres, ne sis nugax

    主动词 suadeo 之后省略了连词 ut,直接连接虚拟式现在时 impetres(并列包孕结构)。介词短语 a te 与 impetres 连用,构成反身意义的“向你自己恳求/说服你自己”,后由否定意愿从句 ne sis nugax 补充说明其内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:49-52