← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§47-48

特里马尔乔的通便之谈与炫耀家产学识

特里马尔乔回到餐席,毫无遮掩地畅谈自己的排便问题,并当众吩咐厨子宰杀大猪烹饪。随后他炫耀起辽阔的家产与文学修养,面对阿伽门农时更是大肆卖弄颠三倒四的神话知识。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§47

​Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito “Ignoscite mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen malicorium et taeda ex aceto. Spero tamen, iam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re facere,1 non est quod illum pudeatur.2 Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere. Hoc solum vetare ne Iovis potest.3 Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi, anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in cenam statim fieri? gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset, “Empticius an” inquit “domi natus?” “Neutrum” inquit cocus “sed testamento Pansae tibi relictus sum.” “Vide ergo” ait “ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.”

这类闲聊正起劲地流传着,特里马尔乔走了进来,擦了擦额头,用香油洗了手,只停顿了片刻便说道:“朋友们,请原谅我,好些天来我的肠胃一直不顺畅。医生们也束手无策。不过石榴皮和醋煮松脂对我倒挺管用。但我希望,肚子现在该重拾往日规矩了。否则我肚子里响个不停,你会以为有头公牛。因此,你们中间若是有人想要方便,完全不必感到难为情。咱们没有谁生来肚里就是实心的。依我看,没有什么折磨比憋着更难受的了。唯独这档子事,连朱庇特大神也无法禁止。你笑什么,福尔图娜塔,夜里总让我睡不着觉的不是你吗?不过在餐厅里,我绝不拦着任何人做让他舒坦的事,医生也严禁憋着。要是还有更急的事,外面一切都备齐了:水、便壶以及其他零碎物件。相信我,浊气上冲到脑子里,会在全身掀起翻江倒海的波澜。我知道许多人就是因为不肯对自己认清现实,才这么丢了性命的。”我们对他的宽大恩典表示感谢,随即频频举杯啜饮来忍住笑声。当时我们还没意识到,正如俗话所说,我们正艰难地攀登在奢靡山坡的半途。因为当餐桌在伴奏乐曲声中被收拾干净后,三头套着笼头、挂着铃铛的白猪被牵进了餐厅。司仪奴隶报称其中一头两岁,第二头三岁,第三头已经六岁了。我还以为是杂技杂耍艺人进来了,那些猪会像广场卖艺那样表演什么惊人的把戏;但特里马尔乔打消了我们的悬念,说道:“你们想把其中哪一头立刻做成晚饭?公鸡、碎肉炖菜这类小玩意儿是乡巴佬做的;我的厨子连大锅里炖熟的整头牛犊都常做呢。”他随即命人唤来厨子,不等我们挑选,就下令把年纪最大的那一头宰了,并高声喝问:“你是第几班的?”厨子回答自己属于第四十班,他又问:“是买来的,还是家生奴隶?”“都不是,”厨子说,“我是潘萨老爷的遗嘱留给您的。”“那么你留神,”特里马尔乔说,“务必精心上菜;否则,我就下令把你贬到邮差那一班去。”

§48

​Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit,4 in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego etiam si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio “Hoc” inquit “si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: Si/bulla, ti/ qe/leis; respondebat illa: a)poqanei=n qe/lw.”

这道大菜便领着受到权势警告的厨子进了厨房,特里马尔乔则转脸看着我们说道:“酒要是不可口,我就换掉;你们得使它成为好酒。托众神的福,我从不买酒,如今任何能勾起食欲的吃食,都出产自我那座我自己都还没去过的城郊庄园。据说那地方同泰拉奇纳以及塔兰托接壤。眼下我想把西西里也并入我的田产,这样以后哪天想去非洲,就能一直在自家领地内航行了。不过跟我说说吧,阿伽门农,你今天当众演说的是哪桩辩题?我虽然不上法庭打官司,但居家过日子用得着的学问还是学过的。免得你以为我轻视学问,我手头有两座图书馆,一座藏希腊书,另一座藏拉丁书。所以,要是你拿我当朋友,就讲讲你演说的案情梗概吧。”当阿伽门农说道:“一个穷人和一个富人结下了仇怨”,特里马尔乔便问:“什么是穷人?”“真风趣!”阿伽门农答道,便滔滔不绝地解释起某种诉讼案情来。特里马尔乔立刻说:“这事要是真发生过,就没什么可争辩的;要是没发生过,那就根本不算个事。”当我们对这些以及其他高论报以极尽谄媚的赞美时,他又说道:“请问,我最亲爱的阿伽门农,你可记得赫拉克勒斯的十二件苦工,或是尤利西斯的故事——独眼巨人怎样用火钳拧断了他的拇指?我小时候常在荷马书里读到这些。至于库迈的西比拉,那是我亲眼看见装在小瓶子里吊着的;当男孩子们问她:‘西比拉,你想要什么?’她便回答:‘我想死。’”

语法注4 条
  1. 47sua re facere

    意为“方便”、“解手”的通俗委婉表达,由名词 res 的夺格与 facere 搭配构成。

  2. 47non est quod illum pudeatur

    古典标准拉丁语中非人称动词 pudet(使羞耻)通常为主动形态并带人称宾格与原因属格;此处出现了罕见的异态/被动态形式 pudeatur,并搭配宾格代词 illum,是典型的通俗拉丁语构拟。虚拟语气接在 non est quod 之后表示特征或可能性。

  3. 47ne Iovis potest

    主格形式 Iovis 是标准形式 Iuppiter 的通俗/古体变体。此外,ne... potest 省略了 ne...quidem 结构中的 quidem,属于通俗口语中的强化否定用法(意为“甚至连朱庇特都不能”)。

  4. 48ad salivam facit

    facere ad 搭配宾格是表示“适宜于……”或“刺激……”的习语用法,此处字面意思是“刺激唾液分泌”,即“勾起食欲”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:47-48