← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§40-42

野猪佳肴与特里马尔基奥离席后的客人们闲谈

一道戴着获释帽的巨大野猪菜肴被切开后飞出画眉鸟,特里马尔基奥离席如厕后,同席的客人们趁机畅谈天气寒冷、人生如泡影以及熟人之死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40

“Sophos” universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.1 Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam significabant. Et hi quidem apophoreti fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: “Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam comederit glandem.” Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus.

“妙啊!”我们齐声高呼,举起双手伸向天花板,指天发誓说希帕克与阿拉托斯同他相比根本算不得什么人物,直到仆役们赶来,把铺垫罩在卧榻上,上面绣着猎网、手持猎矛的伏兵以及全套狩猎器具。我们尚不知道该把猜疑引向何处,宴会厅外突然爆发出一阵巨大的喧嚣,瞧啊,斯巴达猎犬甚至开始围着餐桌奔跑起来。紧接着随之而来的是一个大托盘,上面放着一头体格极大的野猪,头戴一顶获释帽,从它的獠牙上悬挂着两个用棕榈叶编成的小篮子,一个装满鲜海枣,另一个装满底比斯干枣。周围还有用硬面糕点做成的小猪,仿佛依附在乳房上一般,表明端上来的是一头母猪。这些确实是允许带走的赠品。不过,前来切割野猪的并不是切剖肥禽的那个卡尔普斯,而是一个巨大的长须汉,小腿上绑着绑腿,身披织锦短披风,他拔出一柄猎刀,猛刺野猪的肋部,从伤口中顿时飞出一群画眉鸟。备有苇竿的捕鸟人早已准备就绪,转瞬间便将那些在宴会厅内乱飞的鸟儿捕获。随后,当特里马尔基奥命令把各自的份儿分送给每人时,他补充道:“你们也看看吧,那头野猪吃的是多么干净的橡实啊。”僮仆们立刻走向悬挂在獠牙上的小篮子,按数将底比斯干枣和鲜海枣分给进餐者。

§41

​Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret.2 At ille: “Plane etiam hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper, cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis dimissus est; itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse. Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: “Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.”3 Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.”

其间,我由于独处一隅,陷入了许多思索之中,琢磨这野猪为何戴着获释帽登场。因此在耗尽了所有胡思乱想之后,我硬着头皮向我的那位解说者打听折磨我的疑问。他回答道:“显然连你的奴隶都能指明这一点;因为这并非谜语,而是一目了然的事。这头野猪,在昨天作为宴席压轴菜端上后被宾客们放生了;因此今天它就像获释奴一样重返宴席。”我为自己的愚钝感到羞愧,不再多问,以免显得自己从未与正派人同席进餐过。在我们谈论这些时,一个美丽的僮仆头戴葡萄藤与常春藤的冠冕,时而扮作布罗米奥斯,时而扮作吕埃奥斯与欧希奥斯(酒神巴克科斯),用小篮子分送葡萄,并用极尖锐的嗓音朗诵其主人的诗篇。特里马尔基奥循声转过头去,说道:“狄奥尼修斯,获得自由吧(做自由之神吧)!”僮仆从野猪头上摘下获释帽戴在自己头上。这时特里马尔基奥再次补充道:“你们总不会否认吧,”他说,“我拥有一个自由的父亲(酒神父亲)。”我们称赞了特里马尔基奥的妙语,并由衷地亲吻了走遍各处的僮仆。这道菜之后,特里马尔基奥起身去用便壶。摆脱了暴君而获得自由的我们,开始挑起宾客间的交谈。于是达马第一个要了大酒杯后说道:“一天真算不得什么。一转身,就成了黑夜。因此没有什么比直接从卧室走向宴会厅更好的了。而且我们遇上了一场大冷天。连澡堂都勉强才让我暖和过来。不过一杯热饮就是裁缝(暖身衣)。我灌下了好几大杯,彻底醉倒了。酒劲直冲我的脑门。”

§42

​Excepit Seleucus fabulae partem et “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset. Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier4 milvinum genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed antiquus amor cancer est.”

塞琉古接过了话头说道:“我并不天天洗澡;因为澡堂是漂布工,水长着牙齿,我们的心脏每天都在被融化。但是当我自己灌下一小碗蜜酒时,我就对严寒说见鬼去吧。其实我也根本没法洗澡;因为今天我去参加了葬礼。那个体面的男子汉,那么善良的克吕桑图斯吐出了最后的气息。刚才,就在刚才他还叫过我呢。我觉得自己现在还在同他说话。呜呼,哀哉!我们如同充了气的皮囊般走动。我们比苍蝇还不值钱;苍蝇尚且还有些力气,我们却不过是一群肥皂泡。倘若他不是那么节制又会怎样呢!五天里他口中没有咽下一滴水,也没吃下一粒面包渣。然而他还是走向了多数人那里(黄泉之下)。医生们害死了他——倒不如说是恶运所致;因为医生不过是心理安慰罢了。但他还是被体面地出殡了,用的是豪华的灵床,上好的殓布。送葬哭悼非常得体——他释放了好几个奴隶——尽管他的妻子哭得十分吝啬。倘若他没对她那般优厚又当如何!但凡是女人,天生就像鸢鹰一样贪婪。谁都不该行任何善事;因为那正如把东西扔进井里一样。然而旧日的爱情犹如顽疾毒瘤啊。”

语法注4 条
  1. 40altera caryotis altera thebaicis repleta

    对前面 sportellae duae 的部分同位语(partitive apposition)。并列的单数主格代词 altera... altera... 直接对前述复数主格短语中的两项构成要素进行具体分述。

  2. 41quod me torqueret

    引导作为 interrogare 直接宾语的间接疑问从句或名词性关系从句。未完成过去时虚拟式 torqueret 体现了讲述者内心深处主观的困惑与间接引述语气。

  3. 41habere Liberum patrem

    带不定式的宾格结构中精妙的双关语(pun)。Liber pater 既指代酒神巴克科斯(父神利贝尔),又谐音指“出身自由的父亲”(liber pater),对身为获释奴的特里马尔基奥而言具有强烈的讽刺与谐谑色彩。

  4. 42mulier quae mulier

    通俗拉丁语中特有的强调性叠用结构,意为“凡是女人”或“女人归根到底”,与句中表语 milvinum genus(如鸢鹰般的种类)构成主谓关联。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:40-42