- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:43-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
菲勒罗斯讲述了死者克吕桑图斯的聚敛、贪婪、好色与家族内讧;随后加纽墨得斯痛陈饥荒粮荒、恶劣市政官的专横以及世人虔敬之心的沦丧。
Molestus fuit, Philerosque proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse solida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim vinum, quanti ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oricularios servos, qui illum pessum dederunt. Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. Tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit,. cui datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius erat, omnis minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.”
他令人厌烦起来,于是菲勒罗斯大声喊道:“咱们还是记挂活着的人吧。他得到了属于他应得的分儿:体面地活着,体面地死去。他有什么可抱怨的呢?他是从一文不名(一枚阿斯)起家的,甚至随时准备着用牙齿从粪堆里叼起四分之一阿斯。因此他发家了,无论发了多少,都像蜂巢一样鼓胀起来。凭赫拉克勒斯起誓,我认为他留下了整整十万塞斯特斯,而且全都是现金。不过谈及实情,我这个吃了狗舌头(直言不讳)的人得说句实话:他嘴巴恶毒,多嘴多舌,是个挑拨是非的家伙,根本算不上人。他的弟弟倒是条硬汉,待朋友真心实意,出手大方,餐桌奢华。起初他虽然抓到了一只倒霉的恶鸟(碰了霉运),但头一回葡萄采收就医好了他的肋骨(挽回了元气);因为他按自己想要的价钱把酒卖了出去。而且使他昂起下巴(重振雄风)的是,他继承了一笔遗产,从中卷走的钱比留给他的还要多。而那个木桩一般的笨蛋,因为生他弟弟的气,竟把家产遗赠给了一个不知从哪儿冒出来的乡巴佬。谁要是逃离自己的骨肉,谁就注定逃向破灭。况且他身边还有些爱咬耳朵(打小报告)的奴隶,把他人给毁了。不过,轻信他人的人绝不会有好结果,尤其是经商的人。然而无论如何,他在活着的时候确实享乐了……这是属于得到之人的,而不是属于预定之人的。他真是命运女神的宠儿,铅到了他手里都能变成黄金。不过,当万事顺遂时,一切都很容易。你以为他活了多少岁?七十开外了。但他硬朗得像牛角一样,极耐得住岁月的侵蚀,黑得像乌鸦一般。我从很久很久以前就认识这人,他到了这把年纪依旧好色。凭赫拉克勒斯起誓,我想他在家里连母狗都没放过。不仅如此,他还是个玩弄娈童的家伙,是个精通各种把戏的人。我也并不谴责他,因为唯有这个是他带进坟墓里的。”
Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim nemo curat, quid annona mordet. Non me hercules hodie buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum esuritio fuit. Aediles male eveniat,1 qui cum pistoribus colludunt 'Serva me, servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior esset, laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. memini Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses intenebris micare.2 In curia autem quomodo singulos pilabat, nec schemas loquebatur sed derectum. Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit unquam nec expuit, puto eum nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto3 omnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant. Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tunc aut nunquam: et omnes redibant udi tanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habent,4 quia nos religiosi non sumus. Agri iacent”—
菲勒罗斯说了这些,加纽墨得斯接着说道:“你们谈的这些既不沾天也不着地,而与此同时却没有人关心粮价咬得人多疼。凭赫拉克勒斯起誓,我今天连一口面包都找不着。而且这干旱还在持续!饥荒已经整整闹了一年了。真该让那些与面包师勾结的市政官们遭殃,他们玩的是‘你保我,我保你’的把戏。因此受苦的是平民百姓;因为那些大下巴(权贵们)总是在过萨图尔努斯节(天天大鱼大肉)。唉,要是我们还能拥有我刚从小亚细亚来这里时见到的那些狮子般的硬汉就好了!那才叫活着呢。要是精面粉次于普通小麦,他们就会把那些幽灵(奸官)痛打一顿,就好像朱庇特向他们发怒了一样。我还记得萨菲纽斯:那时他还住在老拱门旁,我还是个孩子,他可真是一颗干辣椒,根本不是个普通人!他走到哪儿,哪儿的地面就像被烧焦了一样。但他刚正、可靠,对朋友真心实意,是个你可以放心地同他在黑暗中玩猜指游戏的人。在元老院里,他是怎样逐个把他们痛剥一通啊!他不讲究修辞辞藻,而是直截了当地说。当他在广场上辩论时,他的声音就像喇叭一样高亢响亮。他从不出汗,也从不吐唾沫;我想他身上带有某种小亚细亚的风采。而且他在回礼时多么谦逊和蔼,能叫出所有人的名字,就像我们当中的普通一员。因此在那个时候,粮食贱如泥土;你花一枚阿斯买的面包,两个人合力都吃不完。如今我见过的牛眼睛都比面包大。呜呼哀哉,一天不如一天。这座殖民城正像牛尾巴一样往后倒着长。可是为什么我们要摊上一个只值三颗干无花果的市政官,比起我们的性命,他更贪图自己的一枚铜板?因此他在家里乐开了花,一天收到的钱比别人全副家产还多。我已经知道他是从哪里拿到一千枚金币的了。但如果我们还有卵子(骨气),他就不会这么洋洋自得了。如今的民众在家里是狮子,在外面是狐狸。至于我自己,我已经把衣服都当光吃掉了,如果粮价再这么持续下去,我就得把我的小破房子卖了。如果神灵和人类都不可怜这座殖民城,未来究竟会怎样呢?凭我所爱的人起誓,我认为所有这一切灾难都是神灵降下的。因为没有人把天当回事,没有人守斋戒,没有人把朱庇特放在眼里(视如一根毫毛),所有人都闭着眼睛只顾数自己的财产。从前,穿着长袍的贵妇们光着脚登上山坡,披散着头发,怀着纯洁的心灵,祈求朱庇特降雨。于是倾盆大雨立时像倒水罐一样倾泻下来——要么那时降下,要么永不再来——所有人回去时都湿得像落汤鸡(老鼠)。因此如今神灵都裹着羊毛脚(迟缓不来),因为我们毫无敬虔之心。田地荒芜——”
- 44Aediles male eveniat
在古典语法中,非人称祈愿句本应接与格(aedilibus male eveniat,“愿祸事临到市政官头上”),但此处受通俗拉丁语格变混淆的影响,直接使用了主格或宾格复数形式 aediles。
- 44cum quo audacter posses intenebris micare
成语 micare in tenebris(在黑暗中玩猜指游戏)是罗马熟语,指代极其诚实可靠、绝不会趁黑作弊的人。未完成过去时虚拟式 posses 表示过去的潜在或泛指可能性(“人们可以放心地同他……”)。
- 44Ita meos fruniscar, ut ego puto
结构 ita ... ut ... 为罗马誓言的固定句式(“正如我希望能得享家人的福祉一般,我确实认为……”)。fruniscar 是古体和俗语异态动词 fruniscor(相当于 fruor)的现在时虚拟式第一人称单数,在此处支配宾格(meos),而非古典标准的夺格。
- 44dii pedes lanatos habent
“神灵长着羊毛脚”是古代谚语,形象地描述神明的惩罚或庇佑迟迟不至,步履缓慢拖沓(犹如裹着羊毛脚);此处指因世人缺乏敬虔,神灵迟迟不肯施以援手降雨。
