- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:38-39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
叙述者身旁的食客详述了特里马尔基奥惊人的自给自足财富以及几位同僚获释奴的底细;随后特里马尔基奥打断谈话,解释十二星座大拼盘的象征意义,并大谈占星术与人类命运的关系。
Nec est quod putes1 illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur: lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si quaesieris, invenies. Ad summam, parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo. Reliquos autem collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt—ego nihil scio, sed audivi— quom Incuboni pilleum rapuisset, thesaurum invenit. Ego nemini invideo, si quid deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime casam hoc titulo proscripsit: 'C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum locat; ipse enim domum emit.' Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit. Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit. Non puto illum capillos liberos habere,2 nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vides.3 Libitinarius fuit. Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos, pistores. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: “C. Iulius Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.””
你绝没有理由认为他需要花钱买任何东西。一切都产自家中:羊毛、枸橼、胡椒;哪怕你要找母鸡产的奶,也能找得到。总而言之,由于他自产的羊毛不够精良,他便从塔兰托买来公羊,并配种到羊群里。为了让阿提卡的蜂蜜能产于自家,他下令从雅典运来蜜蜂;顺便说一句,那些本地蜜蜂由于这群希腊小玩意儿也会变得稍好一些。瞧啊,就在这几天里,他写信要求从印度寄来牛肝菌的孢子。至于骡子,确实没有一头不是由野驴所生的。你瞧那许多褥子:没有哪一条里面塞的不是紫贝染的或猩红色的填料。心境是这般的富足享乐。 不过,你可别小瞧了他的其他同僚获释奴。他们可油水十足呢。你瞧见那个歪躺在最下座末席的人吧:如今他手握八十万资产。他全是从一无所有中发迹起来的。不久之前,他还习惯用脖子挑柴呢。但正如人们所说的——我什么都不知道,只是听来的——当他抢了财宝小妖的无边便帽时,他便挖到了宝藏。若是有神灵赏赐了什么,我绝不嫉妒任何人。然而他依然带着挨耳光获释的印记,却不愿让自己受罪。因此,他最近在自己的小窝上张贴了这张招贴:‘盖乌斯·庞培乌斯·狄奥根尼自七月一日起招租阁楼一套;因其本人已购置大宅。’躺在获释奴席位上的那个人又如何呢,他从前境况多么优渥啊!我不责怪他。他曾见过属于自己的一百万财富,却惨痛地跌了跟头。我认为他头上已经没有一根自由的毛发了,凭赫拉克勒斯起誓,这绝不是由于他自己的过错;因为世上没有比他本人更好的人了;全是那些恶劣的获释奴,把一切都揽进了自己腰包。但你要知道:合伙人的锅烧不滚,而事情一旦走下坡路,朋友们就全跑光了。而且,尽管你看到他落得这般模样,他以前经营的可是多么体面的行当啊。他曾是个殡葬承办人。他过去像国王一样进餐:裹着厚呢长袍的野猪、各式糕点、飞禽、厨师、面包师。桌子底下泼掉的酒,比别人地窖里藏的还要多。简直是个幻影,不是凡人。即便家道衰落之际,由于担心债权人认为他在破产赖债,他也贴出了带有此等标题的拍卖告示:‘盖乌斯·尤利乌斯·普罗库卢斯将对多余财产举行拍卖。’”
Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum “Hoc vinum” inquit “vos oportet suave faciatis.4 Pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis? 'Sic notus Vlixes?5' quid ergo est? Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam habuit praxim. Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli.” Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: “deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum. Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi; in virgine mulieres et fugitivi et compediti; in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expediunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et rhetores. Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem videtis et supra caespitem favum, nihil sine ratione facio. terra mater est in medio quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam favus.”
特里马尔基奥打断了这般甜美的闲话;因为菜盘已被撤下,欢悦的宾客们已开始专注于畅饮与公开的畅谈。于是他手肘支身斜倚着说道:“你们应当让这酒变得甘醇。鱼儿应当游动。请问,你们以为我会满足于你们在托盘盖子上看到的那顿饭食吗?‘尤利西斯难道就是这等为人所知的吗?’那么这是什么意思呢?即便在用餐之时,也应当懂得文学典故。愿我那主人的尸骨安息,是他决意让我成为众人之中堂堂正正的人!因为对于我来说,不可能有任何新奇的事物,正如那道菜盘已经展现其实效一样。居住着十二位神祇的这座苍穹,化身为同样数量的形象,现在变成白羊。因此,凡出生于该星座之下的人,拥有许多牲畜和大量羊毛,此外还有坚硬的头颅、不知羞耻的前额、锐利的尖角。大批的学者与碰头汉就出生于此星座之下。”我们称赞了这位星象家的风雅;于是他接着说道:“随后整座苍穹变成了一头小牡牛。因此那时便会出生爱踢人者、牧牛人以及自谋生计者。而在双子座下,则出生双马战车、公牛、睾丸以及粉刷两面墙壁(脚踏两条船)的人。我是出生在巨蟹座下的。因此我倚仗许多只脚立身,在海上和陆上都拥有众多资产;因为螃蟹适应两边。正因如此,方才我在它上面什么都没放,以免压坏了我的生辰星。在狮子座下出生的是贪吃汉和专横之徒;在处女座下是女人、逃奴和戴脚镣者;在天秤座下是屠夫、香料商人以及一切理清账目者;在天蝎座下是投毒者和刺客;在射手座下是斜眼人,即盯着青菜却顺手牵羊拿走腌肉的人;在摩羯座下是多灾多难者,由于自身的厄运而头上长角;在水瓶座下是客栈老板和南瓜呆子;在双鱼座下是食品采购员和雄辩家。大千世界就像磨盘一样运转,总是招致某种灾祸,以致人们要么出生要么灭绝。至于你们看到中央有草皮、草皮上有蜂巢,我行事绝无没有根据的:大地母亲如蛋一般浑圆地居于中央,并且如蜂巢一般把一切美好的事物蕴藏于自身之内。”
- 38Nec est quod putes
非人称结构 est quod 后接虚拟式 putes,表示“有理由认为”;加上否定词 nec 即为“你没有理由认为……”。这里的关系代词 quod 带有状语性质的依据或原因色彩。
- 38Non puto illum capillos liberos habere
字面意为“我认为他头上已没有自由的毛发”。这是一句通俗而夸张的俗语,意指当事人负债累累,以至于浑身上下连一根头发都被抵押或掌控在债权人手中,丧失了实质上的自由身。
- 38quod illum sic vides
由连词 quod 引导的事实从句,在此起对照或让步话题的作用:“尽管你看到他如今落得这般模样”。它为后文揭示其原本体面的行当(Libitinarius fuit)作了转折铺垫。
- 39Hoc vinum vos oportet suave faciatis
非人称动词 oportet 省略连词 ut 直接统领虚拟式 faciatis 的句式。代词 vos 既可看作 faciatis 的主语,也可看作 oportet 的宾格补足语,意为“你们应当把这酒喝得甘美欢畅”。
- 39Sic notus Vlixes?
直接引用维吉尔《埃涅阿斯纪》第2卷第44行(特洛伊祭司拉奥孔的名言)。省略了系动词 est 的修辞疑问句(“尤利西斯就是如此为人所知的吗?”),特里马尔基奥在此移用该典故来炫耀自己过人的机智与宴席布置的深意。
