- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:35-37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
黄道十二宫拼盘的机巧被揭开以露出真正的豪馔,在席间侍从卡尔普斯名字的双关语解开后,恩科尔皮乌斯从邻席食客口中得知了女主人福尔图娜塔的来历以及特里马尔基奥的巨额家产。
Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum; novitas tamen omnium convertit oculos. Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem Atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mimo canticum extorsit.
在赞叹声之后端上来一道菜,显然没有期望的那么丰盛,但其新奇却吸引了所有人的目光。一个圆盘上按圆周排列着黄道十二宫,配菜厨师在其上方摆放了与题材相契合得宜的食物:白羊座上放着鹰嘴豆,金牛座上放着一块牛肉,双子座上放着睾丸与腰子,巨蟹座上放着一顶花冠,狮子座上放着非洲无花果,处女座上放着未产小猪的母猪子宫,天秤座上放着一杆秤,一端放着果馅饼,另一端放着蜜糕,天蝎座上放着小海鱼,射手座上放着斜目鸟,摩羯座上放着海龙虾,水瓶座上放着一只鹅,双鱼座上放着两条红鲻鱼。在中央,一块带草切下的草皮托着一块蜂巢。一名埃及童仆用银烤炉分发面包,而他自己甚至用极其难听的声音挤扯出一支采防风草杂剧里的短曲。
Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos, “Suadeo” inquit Trimalchio “cenemus; hoc est ius cenae.”1 Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto videmus infra altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. Notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum currebat super pisces, qui tanquam in euripo natabant. Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et Trimalchio eiusmodi methodio laetus “Carpe” inquit. Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima voce: “Carpe, Carpe.” Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat, “Vides illum” inquit “qui obsonium carpit: Carpus vocatur. Itaque quotiescunque dicit 'Carpe,' eodem verbo et vocat et imperat.”2
当我们颇为沮丧地对这些粗粝食物动手时,特里马尔基奥说道:“我建议咱们用餐吧;这就是宴会的律法(调味汁)。”他刚说完这话,四名踏着舞步的人便随着乐声奔上前来,揭去了大浅盘的上层。做完这一切后,我们看到下面盛着肥禽和母猪乳房,中央是一只装上翅膀犹如珀伽索斯模样的野兔。我们还注意到浅盘四角立着四个玛耳绪阿斯雕像,从它们的小皮囊中流出加了胡椒的鱼酱,浇在宛如在海峡中游动的鱼儿身上。我们在家仆领头下全体鼓掌,欢笑着向那些精选的美馔进发。特里马尔基奥同样因这种巧妙把戏而欣喜,喊道:“切(卡尔普斯)!”一名切肉侍从随即上前,伴随着合奏乐比划着手势,极其娴熟地切割肉食,以致让人以为是在水风琴伴奏下作战的战车角斗士。特里马尔基奥仍旧用极其拖沓的嗓音反复催促:“切(卡尔普斯),切(卡尔普斯)!”我疑心这反复提及的话语关涉某种典雅的双关趣谈,便毫不赧颜地向斜倚在我上座的那人询问此事。而那人由于更常目睹此类把戏,便说道:“你瞧见那个正在切菜的人了吧,他名叫卡尔普斯。因此,每当主人说‘切’时,用同一个词既呼唤了他,又对他下了命令。”
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret. “Uxor” inquit “Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet mihi genius tuus, noluisses3 de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse, credet. Ipse nescit quid habeat, adeo saplutus est; sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum, est tamen malae linguae, pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat, non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet. Familia vero babae babae, non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit.4 Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
我再也吃不下任何东西了,但为了探听尽量多的事情而转向那人,开始兜着圈子套话,打听那个到处跑来跑去的妇人是谁。“特里马尔基奥的妻子,”他答道,“名叫福尔图娜塔,数钱都是论升量的。可就在不久前,她算是个什么东西?望你的守护神宽恕,你当初连从她手里接一块面包都不会愿意。如今,不知怎的也不知为何,她平步青云,成了特里马尔基奥的命根子。总而言之,若在大正午对他说现在天黑了,他都会信以为真。他本人甚至不知道自己拥有什么,太富得流油了;但这个母狼般的女人把里外打点得妥妥帖帖,连你想不到的地方也不落下。她滴酒不沾,清醒,颇有主意,但生就一副坏舌头,是床头的一只喜鹊。她爱谁就爱谁,嫌谁就嫌谁。特里马尔基奥本人拥有远及鸢鹰飞翔之处的田产,钱上加钱。扔在那看门人小屋里的银器,比任何人在全部家当中所拥有的还要多。至于奴仆,哎呀呀!凭赫拉克勒斯起誓,我认为其中认得自己主人的连十分之一都不到。总而言之,他能把这些笨蛋中的随便哪一个都弹进芸香叶里去。”
- 36hoc est ius cenae
利用名词 ius 兼具“法律、规矩”与“肉汤、酱汁”双重含义所作的双关语。字面上特里马尔基奥是在声称“这是宴会的规矩”以劝客人取用看似简陋的菜肴,实则预示随后揭开顶层盖盘、露出浇灌鱼酱(garum)的丰盛主菜这一戏剧性设计。
- 36eodem verbo et vocat et imperat
解释 Carpe 一词的双关:它既是切肉仆人专名 Carpus 的呼格单数形式,又是动词 carpere(切削、割取)的现在时主动命令式单数第二人称。邻座食客指出,特里马尔基奥借由同一个词形同时达成了呼唤其人(vocat)与下达指令(imperat)。
- 37noluisses
虚拟式过去完成时用于过去潜在或与过去事实相反的假设。意为“(若是当时换作你,)你定不会愿意从她手里接下一块面包”。与上文过去曾经的身份(fuit)相呼应,强调福尔图娜塔昔日地位之卑微。
- 37non mehercules puto decumam partem esse quae dominum suum noverit
由关系代词 quae 引导的从句中的虚拟式 noverit 为特征从句虚拟式,承接否定主句(non puto)支配下的受限先行词(decumam partem)。其含义并非客观叙述,而是指“具有能认出自己主人这一特质的十分之一”。
