← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§32-34

特里马尔基奥登场与银制骨架

盛装打扮的特里马尔基奥被抬入餐厅,一边下棋一边向宾客提供奇巧的前菜与陈年美酒。随后他摆弄一具银制骨架,感叹人生虚无短促并劝客及时行乐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§32

​In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.1 Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.

正当我们沉浸在这些奢华享受中时,特里马尔基奥本人在合奏乐声中被抬了进来;他被安置在极小的垫子中间,引得毫无防备的客人们失声发笑。因为他从一件猩红色斗篷中探出剃得精光的脑袋,在已被衣裳重重包裹的脖颈周围,又围上了一条带有宽紫边的餐巾,两边垂挂着流苏。他的左手小指上还戴着一枚镀金的大戒指,而在无名指的末关节上则戴着一枚较小的戒指,在我看来似乎纯金制成,但明显熔焊着犹如铁铸的碎星饰样。为了不单单展示这些财富,他还露出右臂,上面饰有金手镯,以及由闪亮金属片连接的象牙圆环。

§33

​Ut deinde pinna argentea dentes perfodit,“Amici” inquit “nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem,2 omnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finiri lusum.” Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et “Amici” ait “pavonis ova gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint; temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt.”3 Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi veterem convivam: “Hic nescio quid boni debet esse,” persecutus putamen manu pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.

随后,当他用银牙签剔完牙后,便说道:“朋友们,我本来还不想进餐厅来,但为了不因自己的缺席而让你们久候,我放弃了自己的一切享乐。不过,请允许我把这局棋下完。”一名僮仆端着黄连木棋盘和水晶骰子跟在他身后,我注意到了世间最为奢靡之事:代替黑白棋子的,竟是金币和银币第纳尔。与此同时,正当他在对弈中把所有织布工人的粗俗切口骂了个遍,而我们还在品尝前菜之际,端上来一个托盘,上面放着一个篮子,篮里有一只展翅成环状的木雕母鸡,正如抱窝孵蛋的母鸡通常的那样。两名奴隶随即走上前,在喧闹的乐声中开始翻扒麦秸,接连掏出孔雀蛋分发给客人们。特里马尔基奥将目光转向这一幕,说道:“朋友们,我曾下令把孔雀蛋塞在母鸡翅下孵化。凭赫拉克勒斯起誓,我真担心里面已经成胎了;不过我们还是试试看,是否还能吸食吧。”我们接过了重不少于半磅的汤匙,戳破了由油润面皮捏成的蛋。我差点就把自己那份扔掉了,因为在我看来它似乎已经凝结成雏鸡了。随后,当我听到一位老食客说“这里面准藏着什么好东西”,便用手探摸蛋壳,在撒有胡椒的蛋黄包裹中找到了一只肥美的园雀。

§34

​Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. Laudatus propter elegantias dominus “Aequum” inquit “Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient.” Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tengomenas faciamus. vita vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.” Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“ Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est. Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo vivamus, dum licet esse bene.”4

此时特里马尔基奥暂停了棋局,也要了同样的所有菜肴,并提高嗓门宣布,如果有人想再要一些蜂蜜酒便自便;就在这时,合奏乐忽然发出了信号,前菜餐具旋即被歌唱着的合唱队一并抢收一空。然而在一片骚动中,一只浅碟碰巧掉在地上,一名僮仆拾起了落在地上的碟子,特里马尔基奥发觉后,下令重重扇这名僮仆耳光以示训诫,并令他把盘子重新掷在地上。接着一名轿夫跟了上来,开始用扫帚把那银器连同其余垃圾一起扫了出去。紧接着,两名留着长发的埃塞俄比亚人走了进来,手里拿着类似在圆形竞技场中洒水净沙者所用的小皮囊,把葡萄酒浇在我们手上;因为没有任何人递上清水。家主因这些精雅讲究而受到称赞,便说道:“玛尔斯喜爱平等。因此我吩咐给每人单独安排一张餐桌。顺便,那些臭气熏天的奴隶也不会因过分拥挤而让我们燥热了。”立刻端上来了用石膏严密封口的玻璃双耳细颈瓶,瓶颈上贴着标签,写着这样的字样:“百年陈酿奥皮米乌斯法莱尔努斯酒”。正当我们阅读标签时,特里马尔基奥拍了拍手说道:“唉!可见葡萄酒比渺小的人类活得更长久。所以让我们尽情痛饮吧;酒就是生命。我奉上的是真正的奥皮米乌斯酒。昨天我摆出的酒还没这么好,而昨天的宾客可比今天尊贵得多呢。”于是,当我们饮酒并极口赞叹这些豪奢之物时,一名奴隶端来了一具银质的人骨架,其构造巧妙,关节和脱臼的脊椎可向各个方向随意弯曲。当他把骨架在桌上一次又一次掷下,灵活的连锁结构摆出若干种姿态时,特里马尔基奥吟道: “悲哉我辈何凄楚,渺小凡人全作无。 死神掠去我等后,众生终当化此枯。 趁得今生欢悦在,及时行乐莫迟疑。”

语法注4 条
  1. 32expressit imprudentibus risum

    imprudentibus 为与格复数,意为“毫无防备的人们”或“措手不及的宾客”。在句法上,它与及物动词 expressit(引出、逼出)连用,充当受损与格(或分离与格)。

  2. 33ne diutius absentivos morae vobis essem

    morae vobis 构成双重与格结构(“成为诸位之拖延/让诸位久候”)。absentivos(absentivus 的通俗拉丁语异形)在句中作主语的谓语性同位修饰,带有副词性含义(“因缺席而”)。

  3. 33temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt

    连词 si 在此引导由 temptemus 统辖的间接疑问从句(“让我们试一试是否……”),属于口语及白银期拉丁语中代替 num 或 an 的常见用法。

  4. 34dum licet esse bene

    该结构由非人称动词 licet(被允许)连结不定式 esse 及副词 bene 构成。它是习惯表达 bene est (alicui)(某人过得好/生活幸福)的非人称不定式形式,意为“在尚可安然享乐之时”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:32-34