- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:17-19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
夸尔蒂拉携一少女登门,泪流满面地请求众人为自己的热病施救并保守普里阿普斯秘祭的秘密。当年轻人们应允协助后,女人们却突然放声大笑,揭露客店已被封锁,企图迫使他们顺从某种不可抗拒的处置。
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tunc quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri; neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse,1 aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam periculoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis2 deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.”
正当我们依然保持沉默,不表态偏向任何一方时,她本人由一位年轻少女陪同走了进来,坐在我的床上痛哭了许久。即便在那时,我们也没有多说一句话,只是震惊地观望着这阵专为炫示悲痛而备下的泪水。于是,当这般大肆铺张的泪雨平息下来后,她从斗篷中露出高傲的头颅,双手十指紧扣,直至关节发出脆响,说道:“这是何等的大胆妄为!抑或你们是从何处学来了这连神话传奇都自愧不如的暴行?凭信义之神起誓,我真替你们感到惋惜;因为任何人窥见了不容窥见之物,都决不能免受惩罚。无论如何,我们这方水土布满了近在咫尺的神灵,以至于寻得一位神祇比遇上一介凡人还要容易。再者,为了不让你们以为我是为了复仇而来,实则我为你们的青春所动,远胜于为自己所受的侵害所动。因为在我至今看来,你们是无心之下才犯下了这不可饶恕的罪孽。我自己在那个夜晚饱受折磨,发作了一场极其危险的寒战,以至于连三日疟的袭来都令我心惊胆战。为此我在梦中祈求药方,并奉命搜寻你们,用所启示的秘术来平息病情的发作。然而对于治病的药方,我倒并非这般焦虑;实则我胸中正肆虐着更大的隐痛,它正将我推向非死不可的境地:那便是深恐你们受少年的放荡所驱使,将普里阿普斯小祠中目睹之事公之于众,把神明的秘计泄露给平民。因此,我向着你们的膝头伸出仰起的双手,恳求并祈祷你们切莫将夜间的祭仪当成笑话与戏谑,亦莫要企图将尚不足千人知晓的多年隐秘公然传扬。”
Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu, bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta manu duxit et Facio inquit indutias vobiscum, et a constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et dignitatem: “ Contemni turpe est, legem donare superbum; hoc amo, quod possum qua libet ire via. Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet” Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
作了这番祈求之后,她再度泪如雨下,并在剧烈的抽泣中全身震颤,以整个面庞与胸膛紧压着我的床铺。我一时之间既为怜悯亦为恐惧所扰,便叫她振作精神,对这两件事大可宽心:因为绝不会有人泄露祭仪,而如果神明此外还向她指示了针对三日疟的其他补救之策,我们即便冒着自身的危险也定当襄助神明的眷顾。得到这番许诺后,妇人显得欣喜了许多,频频与我接吻,并由抽泣转为欢笑,用轻缓的手抚弄着从我耳边垂下的头发, “我与你们讲和, ”她说道, “并撤销那场既定的诉讼。但若是你们未曾应允我所求的这味良药,明日早有一批人手备妥,既为我雪耻,亦为我重树尊严: ‘受人轻慢实为可耻,发号施令乃显骄狂; 我所爱者,乃能随心所欲择道而行。 盖因智者受辱亦生争端, 未取人性命者,亦常以胜者之姿昂然离去。’” 接着她拍了拍双手,突然爆发出如此剧烈的哄笑,以致我们心惊胆战。另一侧先前到来的女仆亦是如此,同她一起进来的少女亦是如此。
Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur “Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.” Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat.3 Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere
整座屋子回荡着小丑般的滑稽笑声,在此期间,我们全不知心境何以会发生如此突兀的转变,只是一会儿互相对视,一会儿端详那些女人。“我今日之所以下令禁止任何凡人踏入这家客店,就是为了能从你们这里不受任何打扰地取得针对三日疟的疗法。”夸尔蒂拉话音刚落,阿斯库尔托斯固然发愣了片刻,而我则变得比高卢的严冬还要冰冷,竟吐不出半个字来。然而,之所以不曾让我料想到更凄惨的境地,全因对方的阵容所致。盖因对方不过是三个极为孱弱的弱女子,哪怕真想有所图谋,面对即便别无所长、好歹也占着男儿之躯的我们,根本不足为虑。况且我们的衣袍无疑束得更高。我甚至已然排定了对阵的分组,倘若非要拼个死活,便由我自身对付夸尔蒂拉,阿斯库尔托斯对付女仆,吉同对付少女。然而就在此时,震惊中的我们彻底丧失了一切镇定,不容置疑的死亡开始笼罩住这些可怜人的双眼……
- 17Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse
此句为 ne + 虚拟式(putetis)构成的否定目的从句,但并非直接充当主句谓语动词 commoveor(“我受到打动”)的状语,而是作为限定说话人陈述动机的独立目的从句(即“为了不让你们以为……我且说明”)。
- 17maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis
ne 从句(ne ... vulgetis)的依附关系是句法难点。它并不依附于紧邻的动词 deducit,而是呼应其前面的名词 dolor(痛苦、隐痛)中所蕴含的忧虑或惧怕之情,充当惧怕从句(“深恐你们……泄露”),同格解释这一痛苦的具体内容。
- 19Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat
语序倒装结构(超步法/hyperbaton)。置于句末的名词 comitatus(“她的随从/同伴”)是主句的主语,谓语动词 faciebat 引出前置的 ne 从句 ne quid tristius expectarem,作为其宾语/结果从句(相当于 facere ut 的否定形式,“使我不至于预料到更糟的局面”)。
