- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:14-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿斯库尔托斯与恩科尔庇乌斯试图在广场上低价卖掉斗篷以买回藏金的短袍,却被农夫的女伴指控为盗贼,在贪婪掮客与巡吏的搅局下几经周折才侥幸夺回短袍;二人返回旅店庆幸之时,此前被他们惊扰了秘祭的夸尔蒂拉的女仆登门,通报主人的到来。
Contra Ascyltos leges timebat et Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “ Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat, aut ubi paupertas vincere nulla potest? Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, non nunquam nummis vendere vera solent. Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, atque eques in causa qui sedet, empta probat. ” Sed praeter unum dipondium, quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam.1 Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
相反,阿斯库尔托斯惧怕法律,说道:“在这个地方有谁认识我们,或者又有谁会相信我们所说的话?我的明确主张是把它买下来,尽管我们认出那是属于我们的东西;用一点微薄的钱财收回宝物,总好过卷入一场吉凶未卜的诉讼: 当金钱独霸天下之时,法律又有何用? 抑或在贫困决无获胜之望的地方,又能如何? 即便是那些挎着犬儒派布袋度日之人, 也常常惯于为了钱币出卖真理。 因此,法庭不过是一处公开的集市, 而在审判席上就座的骑士,批准的也是明码标价的判决。 ”但除了一枚预备用来买鹰嘴豆和羽扇豆的二阿斯铜币之外,我们手头一无所有。因此,为了不让到手的猎物趁机溜走,我们决定即便低价也将斗篷出手,让更大的获益带来的价值使眼前的亏损显得微不足道。于是,当我们刚一展开货物,那个一直同乡下人站在一起的蒙面妇人仔细审视了标记后,便双手抓住衣边,扯开嗓门大喊道:“抓强盗啊!”我们这边慌乱之中,为了不显得无所作为,也动手抓住那件又破又脏的短袍,带着同样愤慨的神情大声宣称,他们所据有的正是我们的失物。然而两方的案情决不相称,那些闻声汇聚过来的旧货掮客们,自是按习惯嘲笑起我们的愤慨,因为对方主张的是一件极其贵重的衣裳,而这一方主张的却是一块连做上等补丁都不配的破烂抹布。
Hinc Ascyltos bene risum discussit, qui silentio facto “Videmus” inquit “suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni, qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex querellam inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri,2 quod in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non veniremus ad constitutum. Idem plane et nos volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et liberatos querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat.... Et recuperato, ut putabamus, thesauro in deversorium praecipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent.3 “ Nolo quod cupio, statim tenere, nec victoria mi placet parata”
这时,阿斯库尔托斯巧妙地驱散了众人的哄笑;他让四周安静下来,说道:“我们看出,每个人都最珍视属于自己的东西;让他们把短袍还给我们,领回他们自己的斗篷吧。”尽管那乡下人和妇人赞成交换,但那些企图从斗篷中捞取油水的夜巡官吏却强烈要求将两件衣物都扣押在他们那里,由审判官次日审理诉状。他们声称,被调查的不仅仅是表面上存有争议的财物,更是一桩性质大不相同的事,因为双方显然都背负着盗窃的嫌疑。众人开始倾向于指定第三人保管,掮客中一个秃顶、额头上布满肉瘤的家伙——他有时也替人打官司——一把夺过了斗篷,断言次日定会将其带上法庭。然而很明显,他们的图谋无非是一旦衣物被扣押,就会在这些劫掠者之间被瓜分吞没,而我们则会因畏惧刑事指控而不敢在约定的日子出庭。这恰恰也是我们心中所愿。于是,偶然的变故成全了双方的心愿。原来那乡下人因我们要求扣押那件破布而大为恼怒,把短袍砸在阿斯库尔托斯的脸上,并命摆脱了控诉的〔我们〕交存那件唯一引发争执的斗篷……自以为收回了财宝的我们飞奔回旅店,关紧房门,不仅嘲笑起起诉者的心机,也同样嘲笑起那些掮客的心机,笑他们枉费绝顶聪明,反倒替我们完璧归赵。 “我不愿立刻占有所渴望之物, 唾手可得的胜利亦非我所欢。”
Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus cena, ostium non satis audaci strepitu exsonuit impulsum. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.”
然而,当我们刚靠吉同的一片好意填饱了预备好的晚餐,门板便被并不算大胆的撞击声震响了。正当我们面色苍白地询问是谁时,外面说道:“开门,你马上就会知道。”我们正说话间,门栓竟自行滑落下来,骤然洞开的房门迎入了来客。进来的正是那个蒙面的妇人,也就是不久前同乡下人站在一起的那个女人,她说道:“你们以为自己把我戏弄了吗?我是夸尔蒂拉的女仆,你们在洞窟前扰乱了她的秘祭。瞧,她本人已经来到了这处客店,请求获准同你们谈谈。不要慌张。她既不指责你们的过错,也不施加惩罚,反而颇为惊奇,究竟是哪位神明将这般文雅的年轻人送到了她的地界。”
- 14vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii leviorem facere iacturam
minoris 是表示价格或价值的属格(genitivus pretii)。后半句中 pretium maioris compendii(“更大收益的价值/代价”)充当不定式 facere 的宾格主语,iacturam(廉价出售造成的损失)为直接宾语,leviorem 则作宾语补足语(宾格表语),构成“以更大利益的价值来减轻眼前亏损”的对比句式。
- 15Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri
这是转述巡官托词的间接引语结构(宾格加不定式)。被动不定式 quaeri 为核心谓语,res tantum 与 longe aliud 构成对比性的宾格主语。关系从句中的虚拟式 viderentur 属于间接引语从属从句中的虚拟式用法(subordinate subjunctive in indirect speech)。
- 15quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent
虚拟式过去完成时 reddidissent 并不单纯陈述客观事实,而是带有讽刺意味的“虚构间接引语/主观原因从句”(virtual indirect discourse)。它反映了叙述者的反讽心理:那些掮客自以为老谋深算,结果反而巧妙地把钱还给了主人公二人。
