- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:20-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
夸尔蒂拉与随从将恩科尔皮乌斯等人捆绑,因春药引发的风波及好色男娼的羞辱折磨他们,随后将他们带入宴席。筋疲力尽的众人入睡后被盗贼奴隶引发的骚动惊醒,紧接着再次登场的男娼对他们施加了进一步的猥亵折磨。
“Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego” inquit “non sum dignus qui bibam?”1 Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” Non indecenti risu latera commovit Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat, illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque succincta iussit infelicibus dari missionem Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tam horribile secretum Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?”2
“女主人,”我说道,“如果你正谋划着更残酷的惩罚,就请快些了结吧;因为我们所犯下的过失,还不至于应当在受刑中丧命。”名叫普绪喀的女仆在地面上仔细铺好了一条小毯子,并挑弄我那早已历经千百次死劫而冰冷的下体。阿斯库尔托斯用斗篷蒙住了头,显然是被提醒过介入他人的秘密是极其危险的。女仆从怀中掏出两条带子,一条捆住了我们的双脚,另一条捆住了我们的双手。阿斯库尔托斯眼见谈话的脉络已断,便说道:“怎么?难道我不配喝一口吗?”被我的笑声出卖的女仆拍着双手说道:“我确实端上来了呀,年轻人;难道你独自一人把这么多药全喝光了?”“果真如此吗?”夸尔蒂拉说道,“不论有多少风轮菜药剂,恩科尔皮乌斯都喝光了吗?”她发出体面的笑声,笑得花枝乱颤。就连吉同最终也未能忍住笑,尤其是当那个小少女扑到他的脖颈上,向毫不反抗的少年送上无数个吻之后。可怜的我们想要呼喊,但根本没有任何救兵;一边是普绪喀用发簪刺戳我想要呼求罗马公民保护的面颊,另一边是少女用同样浸了风轮菜汁的画笔压制着阿斯库尔托斯。最后,一个身披香桃木色羊毛斗篷、腰带紧束的好色男娼走了进来。他一会儿扭动着臀部抽打我们,一会儿用极其恶臭的吻玷污我们,直到手持鲸骨手杖、裙摆高束的夸尔蒂拉下令放过这群不幸之人。我们两人以极其虔诚的誓言保证,如此骇人的秘密将彻底烂在我们两人心底。数名角斗摔跤手走了进来,为我们浇淋规定的香油,使我们恢复了体力。于是,我们多少摆脱了疲惫,重新换上宴饮长袍,被带入隔壁的房间;那里陈设着三张卧榻,其余奢华的用具陈列得极为华美。我们奉命入席躺下,在享用了令人惊叹的开胃菜后,更是被法勒努姆美酒所淹没。当我们享用了更多的佳肴并渐渐沉入梦乡时,“果真如此吗?”夸尔蒂拉说道,“明知欠着普里阿普斯守护神一场通宵守夜之礼,你们心里居然还想着睡觉?”
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit. Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant: cum duo Syri expilaturi triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput tetigit. Ad quem ictum exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse,3 et stertere tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
当阿斯库尔托斯因不堪如此多的折磨而滑入梦乡时,那个曾被粗暴推开的女仆用长长的煤灰涂遍了他的整张脸,并在不省人事的他的嘴唇和双肩上涂画了安眠药剂。此时我也因历经诸多苦难而疲惫不堪,仿佛仅仅尝到了一丝极微弱的睡意;屋里屋外所有家奴亦是如此,有的散卧在宾客的脚边,有的靠在墙上,有的在门槛上头挨着头躺着;油灯亦因缺油而散发着微弱而将熄的残光。就在这时,两个企图洗劫餐厅的叙利亚人闯了进来,当他们贪婪地争夺银器时,拉扯中打破了一只双耳大瓶。盛着银器的桌子也倒塌了,一只偶然飞得很高的酒杯击中了卧榻上打瞌睡的女仆的头部。在这记打击下她尖叫起来,既揭露了盗贼,又惊醒了一部分醉酒的人。那些前来劫掠的叙利亚人发觉自己败露后,整齐划一地倒在卧榻边,叫人还以为这是事先商量好的,并像早已熟睡一般打起鼾来。这时宴会总管也醒了过来,给将熄的油灯添了油,僮仆们揉了揉眼睛,重又回来侍奉,恰在此时,一名女钹手走了进来,敲响了铜钹,把所有人都彻底弄醒了。
Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendum revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:“ “Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque facili, clune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.” ” Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu multumque frustra moluit.
于是宴会重新恢复,夸尔蒂拉再次唤大家痛饮。女钹手为狂欢者增添了兴致。进来了一个好色男娼,此人堪称所有人中最粗俗无聊之徒,却完全配得上那座宅邸;他扭动着无力的双手呻吟着,吐出了这样的诗句:“来吧,来吧,如今快快聚拢来,放荡的男色之徒,迈开脚步,加快奔跑,踏着足底飞奔而来,带着灵活的大腿,敏捷的腰身与轻浮的手,柔弱者,年老者,经由提洛人巧手阉割之人。”念完了他的诗句,他用极度肮脏的吻朝我啐了一口。不久他又爬上了卧榻,用尽全力剥去了反抗着的我的遮盖物。在我的下体之上,他徒劳无功地长久扭动翻磨。
- 20non sum dignus qui bibam?
依赖于形容词 dignus 的关系从句 qui bibam 使用了虚拟式,构成表示“资格或适格”(relative clause of characteristic/fitness)的从属结构。在古典拉丁语中,dignus qui 加虚拟式是表达“配得上/有资格做某事”的标准句型。
- 21cum sciatis Priapi genio pervigilium deberi
在由 cum 引导的表示情况或原因的虚拟式从句(sciatis)内部,嵌套了作为 sciatis 宾语的“宾格加不定式”结构(accusative and infinitive);其中 pervigilium 为被动不定式 deberi 的逻辑主语(主格性宾格),Priapi genio 则为利害与格。
- 22ut putares hoc convenisse
未完成过去时虚拟式第二人称单数 putares 表示针对不特定观察者的“过去的潜在”(past potential),意为“(任何人看见了)都会以为这是事先串通好的”。
