← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§102

商议乔装逃脱之计与吉同的绝望

恩科尔庇乌斯等人先后商讨了顺绳潜入小艇、藏身行李皮囊以及用墨水涂黑皮肤假扮埃塞俄比亚奴隶等逃跑方案,但皆因行不通而被否决,最后吉同绝望地提议投海自尽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§102

“Quin potius” inquam ego “ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit “consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et utcunque imponi nihil dormienti posset,1 si per aliam partem navis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet. Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculum, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel feliciter cessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?” “Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite, quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.” “Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant ratione,2 ut mendacium constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amenti succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.”

“我们何不干脆,”我说道,“孤注一掷,顺着绳索滑下小艇,割断缆绳,把其余的一切听凭命运摆布呢?我并不拉欧摩尔普斯涉足这场险境。毕竟,何必把一个无辜的人拖入别人的危险之中呢?只要我们在攀援而下时机运能相助,我便心满意足了。”“倒不是个愚蠢的主意,”欧摩尔普斯说道,“要是行得通的话。因为谁会看不见你们走呢?尤其是舵手,他整夜不眠,连星宿的运行都要监视。况且,即便从船的其他部位寻求逃跑,或许多少还能瞒过丝毫不睡的人;但如今却必须顺着船尾,顺着船舵本身滑下去,系住小艇的绳索恰恰就垂在那一带。此外,恩科尔庇乌斯,我真奇怪你竟然没想起来,日夜都有一名水手长驻在小艇里躺着,若非将那守卫杀死或用力推下去,绝无可能将他赶跑。这能否办到,问问你们自己的胆量吧!至于我陪伴你们这方面,只要能看到生还希望的危险,我一概不推辞。因为我想,就连你们自己也不愿毫无意义地把生命当作废弃之物挥霍掉。看看你们是否赞成这个主意:我现在就把你们俩塞进两只皮囊里,用皮带扎紧,放在衣物之间权当行李,当然袋口要稍稍敞开一些,好让你们呼吸和进食。然后我在夜里大声叫嚷,说奴隶们害怕更重的惩罚而跳海自尽了。等到了港口,我就可以毫无嫌疑地把你们当作行李运出去。”“好极了,”我说道,“就好像你要捆扎的是腹部从不作怪的实心石像一样?又或者好像我们是绝不打喷嚏、不打呼噜的人?难道是因为这种伎俩曾经侥幸成功过一次吗?但就算假定被捆着能坚持一天,那么要是无风停滞或逆风暴雨把我们拖延得更久,又该如何?我们该怎么办呢?即便衣物被捆得太久也会布满皱褶而损坏,捆扎的纸张也会变样。我们这些尚未历经劳苦的青年,难道要像雕像一样忍受破布和绳索的束缚吗?” “仍得寻找某种逃生之路。看看我想到了什么。欧摩尔普斯既然是个潜心文墨的人,必定有墨水。那么借由这种药物,咱们从头发到指甲把肤色全变了。这样一来,作为埃塞俄比亚奴隶,我们既能听候您的差遣,欢快且免受刑具的折磨,又能通过改换肤色瞒过仇敌。”“何不索性,”吉同说道,“也给我们行割礼,好让我们看起来像犹太人;再穿透耳朵,好让我们模仿阿拉伯人;并往脸上涂抹白垩,好让高卢以为是其国民——仿佛仅凭这单单一种肤色就能彻底改变容貌,而不需要诸多特征以同一种道理协调一致才能使谎言成立似的!就算假定用药水染过的面容能够保持得更久;权当水花飞溅不会在身上留下污斑,衣物也不会粘在即便不加胶质也往往能紧紧附着的墨水上:好吧,难道我们也能让嘴唇充满极难看的肿胀吗?难道也能用卷发钳把头发弄得卷曲吗?难道也能用疤痕劈开前额吗?难道也能把小腿弄成罗圈状吗?难道也能把脚踝拖垂到地上吗?难道也能把胡须修成异邦的模样吗?用人工调配的颜色只能弄脏身体,却不能改变它。听听绝望之人想到了什么吧:用衣物裹住头,跳进万丈深渊去吧。”

语法注2 条
  1. 102Et utcunque imponi nihil dormienti posset

    非人称被动态结构。动词 imponere 与与格连用时具有“欺骗、蒙蔽”(imponere alicui)之义;此处被动态非人称形式 imponi 支配与格分词 dormienti,表示“施加欺瞒”。nihil 作副词性宾格否定 dormienti(“丝毫不睡的人”,即前文整夜不眠的舵手),配合不定副词 utcunque(“多少、设法”)与可能连接法 posset,意为“或许多少还能瞒过丝毫不睡的人”。

  2. 102non multa una oporteat consentiant ratione

    非人称动词 oporteat(现在时连接法)后直接跟从属句谓语 consentiant(现在时连接法),省略了连词 ut。主语为中性复数短语 multa。与前面的 tanquam... non 相呼应,构成假设比较从句:“仿佛不需要许多特征以同一种道理(una ratione)相符合似的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:102