← 奥维德

治疗失恋

§76-150

爱情的早期疗法与避开闲暇的劝告

诗人祈求阿波罗的庇护,并阐述了尽早抵御爱情恶疾的重要性。如果激情已变得过于强大而无法立即治愈,则必须等待其最初狂乱平息的合适时机,并采取行动——主要是通过避开闲暇,用工作和活动来充实心灵。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
76

​Carminis et medicae, Phoebe, repertor1 opis.

福玻斯啊,歌谣与医术救助的发现者。

​Tu pariter vati, pariter succurre medenti:

请你同样地帮助诗人,也同样地帮助医治者:

​Utraque tutelae subdita cura tua est.

这两者的职责都置于你的保护之下。

​Dum licet, et modici tangunt praecordia motus,

在许可之时,当温和的情感触动心房,

80

​Si piget, in primo limine siste pedem.

如果你感到后悔,就在第一道门槛停下脚步。

​Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi,

在突然袭来的疾病的恶种尚新之时将其扼杀,

​Et tuus incipiens ire resistat equus.

让你那刚要起步的马停下来。

​Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,

因为拖延带来力量,拖延催熟柔嫩的葡萄,

​Et validas segetes quae fuit herba,2 facit.

并使曾经是青草的东西,变成壮壮的庄稼。

85

​Quae praebet latas arbor3 spatiantibus umbras,

那为散步者提供宽广阴凉的树木,

​Quo posita est primum tempore virga fuit;

在它最初被种下的时候,只是一根细枝;

​Tum poterat manibus summa tellure revelli:

那时,它可以轻易地用手从地表拔起:

​Nunc stat in inmensum viribus aucta suis.

如今,它凭借自身的力量成长,高高耸立,巨大无比。

​Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente,

用敏捷的心思审视你所爱之物是何模样,

90

​Et tua laesuro4 subtrahe colla iugo.

并将你的颈项从那终将伤害你的轭下抽回。

​Principiis obsta; sero medicina paratur,

在开始时就要抵抗;治疗准备得太迟了,

​Cum mala per longas convaluere moras.

当恶疾因长期的拖延而变得强大时。

​Sed propera, nec te venturas differ in horas;

但要快,不要把自己推延到未来的时辰;

​Qui non est hodie, cras minus aptus erit:

今天没有准备好的人,明天会更不适应:

95

​Verba dat5 omnis amor, reperitque alimenta morando;

所有的爱情都在用虚假言辞欺骗,并因拖延而找到养分;

​Optima vindictae proxima quaeque dies.

对于解脱而言,最邻近的每一天都是最好的。

​Flumina pauca vides de magnis fontibus orta:

你看到极少有河流发源于巨大的泉眼:

​Plurima collectis multiplicantur aquis.

绝大多数是因汇集的水流而倍增。

​Si cito sensisses, quantum peccare parares,

如果你能及早察觉,自己正准备犯下多么深重的罪过,

100

​Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos.

缪拉啊,你本不必用树皮遮住你的面容。

​Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus

我曾亲眼见到,起初尚可医治的伤口,

​Dilatum longae damna tulisse morae.

因拖延而带来了长期延迟的损害。

​Sed quia delectat Veneris decerpere fructum,

但是,因为采摘维纳斯的果实令人愉悦,

​Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.'

我们便不停地说道:“明天也同样会如此。”

105

​Interea tacitae serpunt in viscera flammae,

与此同时,寂静的火焰悄悄爬入内脏,

​Et mala radices altius arbor agit.

恶树将根扎得更深。

​Si tamen auxilii perierunt tempora primi,

然而,如果最初救援的时机已经逝去,

​Et vetus in capto pectore sedit amor,

陈旧的爱已在被俘获的胸膛中安家,

​Maius opus superest: sed non, quia serior aegro

更艰巨的任务便在眼前:但并不能因为我对病人

110

​Advocor, ille mihi destituendus erit.6

应召来迟,他就必须被我放弃。

​Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros

波阿斯之子这位英雄,本该用果断的手

​Certa debuerat praesecuisse manu;

切除那受伤的部分;

​Post tamen hic multos sanatus creditur annos

然而,人们相信他在此后多年终获痊愈,

​Supremam bellis imposuisse manum.

并为战争落下了最后的帷幕。

115

​Qui modo nascentes properabam pellere morbos,

我刚才还急于驱除新生的疾病,

​Admoveo tardam nunc tibi lentus opem.

现在则慢下脚步,缓缓地为你带来迟到的救助。

​Aut nova, si possis, sedare incendia temptes,

如果可以的话,你要么尝试去扑灭新燃的烈火,

​Aut ubi per vires procubuere suas:

要么就在火焰因自身力量耗尽而熄灭时去扑灭:

​Dum furor in cursu est, currenti cede furori;

当狂乱在奔腾时,要对狂奔的狂乱让路;

120

​Difficiles aditus impetus omnis habet.

任何冲动在爆发时都难以接近。

​Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,

那本可斜向游下的游泳者,却偏要迎着

​Pugnat in adversas ire natator aquas.

逆流而上的水流搏击,真是愚蠢。

​Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem

一颗无法忍受、尚难驯服的心,会排斥

​Respuit, atque odio verba monentis habet.

技巧,并对劝戒者的言语心生憎恨。

125

​Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi

我最好在那个时候接近:当他终于允许

​Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.

触碰他的伤口,并准备好听取真诚的话语。

​Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati

若非心智丧失,谁会在儿子的葬礼上

​Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.

禁止母亲哭泣?在这种场合,不该去劝诫她。

​Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,

当她流尽了泪水、倾注了病痛的心灵,

130

​Ille dolor verbis emoderandus erit.

那种悲痛就必须用言语来加以节制。

​Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,

医治大多是关于时间的艺术:适时给予便有益,

​Et data non apto tempore vina nocent.

而在不适宜的时间给予葡萄酒则有害。

​Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,

不仅如此,若不在合适的时机接近,

​Temporibus si non adgrediare suis.

你甚至会因禁令而煽动并激怒恶行。

135

​Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,

因此,当你看来可以通过我们的技艺治愈时,

​Fac monitis fugias otia prima meis.

务必听从我的警告,首先避开闲暇。

​Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;

是闲暇让你去爱;是闲暇维护了它们所造就的爱;

​Haec sunt iucundi causa cibusque mali.

这些是那甜蜜病痛的起因和食粮。

​Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,

如果你消除了闲暇,丘比特的弓便毁灭了,

140

​Contemptaeque iacent et sine luce faces.

他那被轻视的火炬也失去了光芒,散落在地。

​Quam platanus vino gaudet, quam populus unda,

正如悬铃木喜爱葡萄酒,正如白杨喜爱流水,

​Et quam limosa canna palustris humo,

正如沼泽中的芦苇喜爱泥泞的泥土,

​Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris,

维纳斯便同样喜爱闲暇;寻找爱情终结的你啊,

​Cedit amor rebus: res age, tutus eris.

爱情屈服于忙碌:去忙碌吧,你就会安全。

145

​Languor, et inmodici sub nullo vindice somni,

怠惰,以及毫无约束的过度睡眠,

​Aleaque, et multo tempora quassa mero

还有骰子,和被过多烈酒震荡的太阳穴,

​Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos:

无需伤口便夺走了心灵的所有气力:

​Adfluit incautis insidiosus Amor.

阴险的阿摩尔便悄然流向那些不加防备的人。

​Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes:

那男孩习惯于尾随懒散,憎恨积极行动者:

150

​Da vacuae menti, quo teneatur, opus.

给空虚的心灵一项可以让它保持专注的工作。

语法注6 条
  1. 76repertor

    与同行的呼格 Phoebe 构成同格关系。它通过指明阿波罗作为诗歌与医术创立者的双重身份,补充了前句 adsit(§75)中的祈求对象。

  2. 84quae fuit herba

    关系从句,作主句动词 facit 的宾语,省略了先行词(如 id),意为“曾经只是青草的东西”。validas segetes 是双宾语结构中的宾语补足语。

  3. 85arbor

    先行词 arbor 被吸引到关系从句 Quae praebet... 中,同时作为主句 virga fuit 的主语。尽管语序倒装,但应理解为“那为散步者提供宽广阴凉的树木……”。

  4. 90laesuro

    动词 laedo 的将来主动分词,修饰 iugo(轭)。它以主动和预言式的语气描述了该轭即将带来的伤害(“终将伤害你的轭”)。

  5. 95Verba dat

    拉丁语惯用语 verba dare(字面意为“给予言词”),意为“欺骗,蒙蔽”(即仅用空洞的言语而非行动)。

  6. 110mihi destituendus erit

    由动形容词(gerundive)destituendus 和 esse 构成的表示义务的被动周边式变化。与格的 mihi 表示施动者(“被我”),整句意为“他决不能被我放弃”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:76-150