← 奥维德

治疗失恋

§151-225

投身公私事务与远行离别的建议

作为治疗相思病的具体方法,诗人建议投身于公共生活、军事、农耕和狩猎等活动,并强调了远离旧情人去远方旅行的重要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
151

​Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis,1 amici:

有法庭,有法律,有你需要保护的朋友:

​Vade per urbanae splendida castra togae.

去往都市托加的辉煌军营吧。

​Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis

或者你也可以承担起血腥马尔斯的年轻职责:

​Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt.

享乐很快就会对你背弃而逃。

155

​Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi,

看啊,那逃跑的帕提亚人,伟大凯旋式的新缘由,

​Iam videt in campis Caesaris arma suis:

如今已在自己的平原上看到了凯撒的军队:

​Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas,

去等同地战胜丘比特的箭和帕提亚人的箭吧,

​Et refer ad patrios bina tropaea deos.

并将两份战利品带回给祖先的神明。

​Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa,

自从维纳斯被埃托利亚人的长枪刺伤以来,

160

​Mandat amatori bella gerenda suo.

她就命令自己的情人去进行战争。

​Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?

有人会问,埃吉斯托斯为何成为了通奸者?

​In promptu causa est: desidiosus erat.

原因显而易见:他无所事事。

​Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:

其他人在伊利昂用迟缓的武器战斗:

​Transtulerat vires Graecia tota suas.

整个希腊都把它的力量转移到了那里。

165

​Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:

无论他想为战争出力,那里并无战事:

​Sive foro, vacuum litibus Argos erat.

还是想为法庭出力,阿耳戈斯也并无诉讼。

​Quod potuit, ne nil illic ageretur,2 amavit.

他能做的是,为了不至于在那里无事可做,他去爱了。

​Sic venit ille puer, sic puer ille manet.

那个男孩就是这样来的,那个男孩也是这样留下的。

​Rura quoque oblectant animos studiumque colendi:

乡间生活和耕作的热忱也能抚慰心灵:

170

​Quaelibet huic curae cedere cura potest.

任何忧虑都可能屈服于这种忧虑。

​Colla iube domitos oneri supponere tauros,

命令驯服的公牛将脖子套入重轭,

​Sauciet ut duram vomer aduncus humum:

好让弯曲的犁铧刺破坚硬的土地:

​Obrue versata Cerialia semina terra,

把谷物的种子埋入翻好的土中,

​Quae tibi cum multo faenore reddat ager.3

好让田地以丰厚的回报将它们还给你。

175

​Aspice curvatos pomorum pondere ramos,

看那被果实重量压弯的树枝,

​Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus;

果树几乎无法承受它自己孕育的重担;

​Aspice labentes iucundo murmure rivos;

看那伴随着悦耳低吟流淌的溪流;

​Aspice tondentes fertile gramen oves.

看那啃食着肥沃草地的羊群。

​Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae:

看啊,年轻的母山羊们奔向悬崖和陡峭的岩石:

180

​Iam referent haedis ubera plena suis;

它们很快就会带着丰满的乳房回到自己的小羊身边;

​Pastor inaequali modulatur harundine carmen,

牧人吹奏着长短不一的芦笛,

​Nec desunt comites, sedula turba, canes;

也少不了同伴,那群忙碌的猎犬;

​Parte sonant alia silvae mugitibus altae,

在另一处,深邃的森林里回荡着牛群的低鸣,

​Et queritur vitulum mater abesse suum.

母牛在哀叹自己的小牛不在身边。

185

​Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos,

当蜂群逃离放在下面的烟雾,

​Ut relevent dempti vimina curva favi?

好让被取出的蜜脾减轻弯曲柳条的负担时,又是怎样的情景?

​Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas:

秋天赠予果实:夏天因收获而美丽:

​Ver praebet flores: igne levatur hiems.

春天提供鲜花:冬天因炉火而减轻寒意。

​Temporibus certis maturam rusticus uvam

在特定的时节,农夫采摘成熟的葡萄,

190

​Deligit, et nudo sub pede musta fluunt;

新酒在赤脚下流淌;

​Temporibus certis desectas alligat herbas,

在特定的时节,他捆起割下的草,

​Et tonsam raro pectine verrit humum.

用齿稀的耙子清扫剃过的地面。

​Ipse potes riguis plantam deponere in hortis,

你可以自己把幼苗种在灌溉的园子里的地上,

​Ipse potes rivos ducere lenis aquae.

你可以自己引来平缓的溪流。

195

​Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet,

接枝的季节到了,让枝条接纳枝条,

​Stetque peregrinis arbor operta comis.

让树木披着外来的叶子耸立。

​Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,

一旦这种快乐开始抚慰心灵,

​Debilibus pinnis inritus exit Amor.

阿摩尔就会带着软弱的翅膀无功而返。

​Vel tu venandi studium cole: saepe recessit

或者你也可以培养狩猎的爱好:维纳斯

200

​Turpiter a Phoebi victa sorore Venus.

经常可耻地退却,被福玻斯的妹妹击败。

​Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci,

现在,带着敏锐的猎犬去追赶奔跑的野兔,

​Nunc tua frondosis retia tende iugis,

现在,在多叶的山脊上张开你的网,

​Aut pavidos terre varia formidine cervos,

要么用各种恐怖的机关吓唬胆怯的鹿群,

​Aut cadat adversa cuspide fossus aper.

要么让野猪被迎面而来的长枪刺倒。

205

​Nocte fatigatum somnus, non cura puellae,

到了夜晚,是睡眠,而不是对女孩的思念,接纳了

​Excipit et pingui membra quiete levat.

疲惫的你,并在安详的休息中舒缓你的四肢。

​Lenius est studium, studium tamen, alite capta

这是一种较温和的爱好,但依然是爱好,即捕获飞鸟,

​Aut lino aut calamis praemia parva sequi,

用网或用芦竿去追求微小的猎物,

​Vel, quae piscis edax avido male devoret ore,

或者,把弯曲的铜钩藏在微小的饵料下,

210

​Abdere sub parvis aera recurva cibis.

好让贪吃的鱼用贪婪的口可怜地吞下。

​Aut his aut aliis, donec dediscis amare,

要么通过这些,要么通过其他方法,直到你忘却去爱,

​Ipse tibi furtim decipiendus eris.4

你必须暗中欺骗你自己。

​Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis,

无论你被多么牢固的纽带所牵绊,你只需

​I procul, et longas carpere perge vias;

走向远方,并继续踏上漫长的旅途;

215

​Flebis, et occurret desertae nomen amicae,

你会哭泣,被抛弃的女友的名字会浮现在脑海,

​Stabit et in media pes tibi saepe via:

在旅途半道上,你的脚步会经常停滞:

​Sed quanto minus ire voles, magis ire memento;

但你越是不想走,就越要记住去走;

​Perfer, et invitos currere coge pedes.

忍耐下去,强迫你不情愿的脚奔跑。

​Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur

不要企求下雨,也不要让异国的安息日延误你,

220

​Sabbata, nec damnis Allia nota suis.

也不要让因灾难而闻名的阿利亚河留住你。

​Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint

不要询问你已经走了多少英里,还有多少英里剩下;

​Milia; nec, maneas ut prope, finge moras:

也不要为了留在附近而编造延迟的借口:

​Tempora nec numera, nec crebro respice Romam,

不要数算日子,也不要频繁地回头看罗马,

​Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est.

只是逃跑:帕提亚人因逃跑至今对敌人安全。

225

​Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur

有人可能会说我的教导残酷;我们承认它们残酷。

语法注4 条
  1. 151quos tuearis

    修饰先行词 amici 的关系从句中的现在时虚拟语气(第二人称单数)。表示特征(适格),带有义务或适合的语气(“你应该/可以保护的(朋友)”)。

  2. 167ne nil illic ageretur

    带有双重否定(ne 和 nil [即 nihil])的目的从句,表示强烈的肯定意义(“免得那里无所事事” = “为了让那里发生些什么”)。虚拟语气未完成过去时(ageretur)与主句的过去时态(amavit)相呼应。

  3. 174Quae tibi cum multo faenore reddat ager

    由关系代词 Quae 引导的关系从句,修饰先行词 Cerialia semina。动词 reddat 使用现在时虚拟语气,以表达结果或目的(“好让田地以丰厚的回报将它们还给你”)。

  4. 212tibi decipiendus eris

    由动形容词(未来 passive 分词)decipiendus 与助动词 eris(第二人称单数将来时)构成的表示义务或必要的被动周折句。给格 tibi 是“施事者给格”,表达了一种反身性的义务:“你必须由你自己来欺骗你自己(分散自己的注意力)”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:151-225