← 奥维德

治疗失恋

§1-75

向阿摩尔的辩白与提出治疗之术

诗人消除了与爱神阿摩尔之间的误会,获准撰写《治愈情伤》以使情人们免受毁灭性爱欲的折磨,并通过引用希腊神话中的各种悲剧先例,呼吁青年男女运用他的技艺。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:

爱神阿摩尔已经读了这本小书的题名与名字:

'Bella mihi, video, bella parantur' ait.

他说:“我看到,战争,战争正为我准备着。”

'Parce tuum vatem sceleris damnare,1 Cupido,

“丘比特啊,请不要判定你的诗人的罪名,

​Tradita qui toties te duce signa tuli.

在你的领导下,他曾多次抬着托付给他的军旗。

5

​Non ego Tydides, a quo tua saucia mater2

我不是提丢斯之子,你的负伤的母亲

​In liquidum rediit aethera Martis equis.

曾因他而乘着战神的马匹回到了清澈的太空中。

​Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,

其他青年常常冷淡:而我始终在爱,

​Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.

如果你问我现在也在做什么,我依然在爱。

​Quin etiam docui, qua posses arte parari,

不仅如此,我还传授过可以通过何种技艺来获得你,

10

​Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.

现在成为理性的规则,过去曾是冲动。

​Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,

温柔的孩子啊,我们既不背叛你,也不背叛我们的技艺,

​Nec nova praeteritum Musa retexit opus.

新的缪斯女神也没有拆开过去的作品。

​Siquis amat quod amare iuvat,3 feliciter ardens

如果有人爱着那乐于去爱的事物,让他幸福地燃烧着

​Gaudeat, et vento naviget ille suo.

去欢欣吧,让他乘着他自己的风航行。

15

​At siquis male fert indignae regna puellae,

但如果有人难以忍受那不配的少女的统治,

​Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.

为了不让他毁灭,让他感受我们技艺的帮助。

​Cur aliquis laqueo collum nodatus amator

为什么会有情人把脖子套在绞索里,

​A trabe sublimi triste pependit onus?

从高高的梁上垂下,成为悲哀的重担?

​Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?

为什么有人用冰冷的铁器刺穿自己的胸膛?

20

​Invidiam caedis, pacis amator, habes.

和平的爱好者啊,你承受着这杀戮的怨恨。

​Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,

那个如果不停止就注定要因悲惨的爱情而毁灭的人,

​Desinat; et nulli funeris auctor eris.

让他停止吧;你将不会成为任何人的死亡原因。

​Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet:

而且你是个孩子,除了游戏之外,你不应该做任何事:

​Lude; decent annos mollia regna tuos.

游戏吧;温柔的统治适合你的年纪。

​Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta,

让你的继父用剑和锋利的矛去战斗,

​Et victor multa caede cruentus eat:

让他作为胜利者,满身是大量杀戮的鲜血走去:

​Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes,

你当培养母亲的技艺,我们安全地使用它们,

30

​Et quarum vitio nulla fit orba parens.

因其过错,没有母亲会失去孩子。

​Effice nocturna frangatur ianua rixa,

让门在夜间的争吵中被砸碎,

​Et tegat ornatas multa corona fores:

让许多花环覆盖那装饰过的门扉:

​Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae,

让青年和胆怯的少女们秘密地结合,

​Verbaque dent4 cauto qualibet arte viro:

用任何技艺去欺骗那警惕的丈夫:

35

​Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti

让被拒之门外的恋人时而对冰冷的门柱说甜言蜜语,时而说责骂之词,

​Dicat et exclusus flebile cantet amans.

并哀怨地歌唱。

​His lacrimis contentus eris sine crimine mortis;

你将满足于这些眼泪,而没有死亡的罪责;

​Non tua fax avidos digna subire rogos.'

你的火炬不配走进那贪婪的火葬柴堆。”

​Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas,

我说了这些:金色的阿摩尔扇动了他那镶嵌宝石的翅膀,

40

​Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.'

对我说:“完成你所拟议的作品。”

​Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite,

被欺骗的青年们啊,来到我的教诲中吧,

​Quos suus ex omni parte fefellit amor.

你们的爱在方方面面欺骗了你们。

​Discite sanari, per quem didicistis amare:

学会去治愈吧,通过那个你们从中学会去爱的人:

​Una manus vobis vulnus opemque feret.

同一只手将为你们带来伤口与帮助。

45

​Terra salutares herbas, eademque nocentes

大地滋养着有益的草药,同样也滋养着有害的,

​Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est;

而玫瑰常常与荨麻最邻近;

​Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,

曾经在赫拉克勒斯的敌人身上制造伤口的

​Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.

培利翁之矛,带来了对伤口的拯救。

​Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae,

但是,无论对男人们说了什么,少女们啊,请相信这也是对你们说的:

50

​Credite: diversis partibus arma damus,

我们向对立的双方提供武器,

​E quibus ad vestros siquid non pertinet usus,

在这些武器中,如果有任何不适用于你们的,

​Attamen exemplo multa docere potest.

然而通过例子,它依然能教导很多。

​Utile propositum est saevas extinguere flammas,

熄灭凶猛的火焰,不让心灵成为其自身邪恶的奴隶,

​Nec servum vitii pectus habere sui.

这是一个有益的企划。

55

​Vixisset Phyllis, si me foret usa5 magistro,

如果菲莉丝曾以我为师,她本可以活下来,

​Et per quod novies, saepius isset iter;

而且她曾走过九次的那条路,她本可以走得更频繁;

​Nec moriens Dido summa vidisset ab arce

临死的狄多也不会从她最高的城堡上看到

​Dardanias vento vela dedisse rates;

达达尼亚的船只向着风扬帆而去;

​Nec dolor armasset contra sua viscera matrem,

痛苦也不会武装起母亲去对抗她自己的亲骨肉,

60

​Quae socii damno sanguinis ulta virum est.

她通过损害共同的血肉向丈夫复仇。

​Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret,

通过我的技艺,忒柔斯尽管喜欢菲洛墨拉,

​Per facinus fieri non meruisset avis.

也不会因罪行而落得变成鸟的下场。

​Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem:

把帕西法埃交给我,她立刻就会放下对公牛的爱:

​Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.

把淮德拉交给我,淮德拉那可耻的爱将会离去。

65

​Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit,

把帕里斯托付给我们,墨涅拉俄斯将拥有海伦,

​Nec manibus Danais Pergama victa cadent.

被达那俄斯人打败的珀耳伽墨斯也不会陷落。

​Impia si nostros legisset Scylla libellos,

如果大逆不道的斯库拉曾读过我们的小书,

​Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.

紫色的头发本仍会粘在你的头上,尼苏斯。

​Me duce damnosas, homines, conpescite curas,

人们啊,在我的引导下,克制那些有害的忧虑,

70

​Rectaque cum sociis me duce navis eat.

在我的引导下,平稳的船只与同伴们一起航行。

​Naso legendus erat tum, cum didicistis amare:

在你们学会去爱的时候,本该阅读纳索;

​Idem nunc vobis Naso legendus erit.

现在,同样的纳索将必须被你们阅读。

​Publicus assertor6 dominis suppressa levabo

作为公众的解放者,我将减轻那些被主人

​Pectora: vindictae quisque favete suae.

压抑的胸膛:每个人都支持他自己的解放吧。

75

​Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis,

开始之际我向你祈求,愿你的月桂树与我们同在,

语法注6 条
  1. 3Parce tuum vatem sceleris damnare

    动词 'parcere' 后接不定式 'damnare' 的构文。'parcere' + 不定式是一种表示禁止或恳求的诗歌体表达(意为“停止做某事”、“避免做某事”)。'sceleris' 是依附于 'damnare' 的罪名属格(表示“判定……罪名”)。

  2. 5a quo tua saucia mater

    夺格介词短语 'a quo'(被其、因其)的前行词是紧接在前的 'Tydides'(提丢斯之子,即狄奥墨得斯)。动词 'rediit' 的主语是 'tua saucia mater'(你负伤的母亲,即维纳斯),指向狄奥墨得斯在特洛伊战争中击伤她的神话。

  3. 13siquis amat quod amare iuvat

    动词 'iuvat' 在此为非人称用法,意为“(对某人而言)乐于去爱”。'quod' 为宾格关系代词,省略了前行词(即 'amat' 的宾语),整体结构为:“若有人爱着那令人乐于去爱的事物”。

  4. 34Verbaque dent

    成语 'verba dare'(字面意思是“只给言语”而非行动),引申为“欺骗、蒙蔽”。此处使用现在时虚拟式 'dent'(表示命令或愿望),指青年和少女们用计欺骗那“cauto viro”(警惕的丈夫/男人)。

  5. 55foret usa

    动词形式 'foret' 是 'esset'('esse' 的未完成过去时虚拟式)的变体,与过去分词 'usa'(源自异态动词 'utor')结合,构成虚拟式过去完成时。这构成了与过去事实相反的虚拟条件句,意为“如果她曾以我为师”。

  6. 73Publicus assertor

    罗马法中的法律术语;'assertor'(特别是 'assertor libertatis')指在法庭上为他人声索自由或奴隶身份的辩护人。此处诗人用作隐喻,将自己比作把人们从爱情奴役中解救出来的“公众解放者”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:1-75