← 奥维德

治疗失恋

§589-663

避免独处与远离旧爱及其关联之地

作者强调了通过与朋友相伴来避免孤独的重要性,并以菲丽丝的悲剧为例。他建议康复中的恋人避开女主人、其亲信及相关场所,并通过保持沉默让爱意自然消退,而不是转为仇恨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
589

​Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:

始终要有一个照料奥雷斯特斯的皮拉德斯在身边:

590

​Hic quoque amicitiae non levis usus erit.

这也将是友情不轻的益处。

​Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae?

难道不正是隐秘的树林害了菲丽丝吗?

​Certa necis causa est: incomitata fuit.

她死因确凿:那是她没有同伴。

​Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho

她走着,就像那为埃多尼安巴克科斯带回

​Ire solet fusis barbara turba comis,

三年一度祭典、披头散发的异国群众通常行走的那样,

595

​Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor,

她时而尽其所能地眺望远方的海面,

​Nunc in harenosa lassa iacebat humo.

时而疲惫地躺在沙质的地上。

'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas,

“负心的戴摩丰!”她对着无情的海浪呼喊,

​Ruptaque singultu verba loquentis erant.

她说话的言语被哽咽打断。

​Limes erat tenuis longa subnubilus umbra,

有一条细长的小路,被长长的阴影遮蔽得有些昏暗,

600

​Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.

她常由此举步走向大海。

​Nona terebatur miserae1 via: 'viderit!' inquit,

可怜的她第九次走过这条路:“随他便吧!”她说,

​Et spectat zonam pallida facta suam,

脸色苍白地凝视着自己的腰带,

​Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet

她也看着树枝;她犹豫不决,对自己的大胆尝试心生退缩,

​Et timet, et digitos ad sua colla refert.

感到害怕,又将手指放到自己的颈项上。

605

​Sithoni, tum certe vellem2 non sola fuisses:

锡托尼亚的少女啊,那时我真希望你不是独自一人:

​Non flesset positis Phyllida silva comis.

树林就不会因落下叶子而为菲丽丝哭泣了。

​Phyllidis exemplo nimium secreta timete,

效法菲丽丝的例子,要极力畏惧隐秘之地,

​Laese vir a domina, laesa puella viro.

被女主人伤害的男人啊,被男人伤害的姑娘啊。

​Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat,

有个年轻人已经履行了我的缪斯所吩咐的一切,

610

​Inque suae portu paene salutis erat:

并且几乎已经到达了他得救的港湾:

​Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes,

可是,当他来到热恋的情侣中间时,他又旧病复发,

​Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor.

爱神重新拿起了他曾经收起的武器。

​Siquis amas, nec vis, facito contagia vites;3

无论谁在恋爱而又不愿如此,务必避开传染;

​Haec etiam pecori saepe nocere solent.

这甚至常常连牲畜也会受害。

615

​Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi,

眼睛在看着受损之物时,它们自己也会受损,

​Multaque corporibus transitione nocent.

许多疾病通过接触传染而危害身体。

​In loca nonnumquam siccis arentia glebis

有时,水会从附近流过的河里渗入

​De prope currenti flumine manat aqua:

因干燥泥块而干涸的土地:

​Manat amor tectus, si non ab amante recedas;

如果你不离开情人,隐藏的爱就会渗入;

620

​Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus.

在这一点上,我们都是一群聪明的乌合之众。

​Alter item iam sanus erat; vicinia laesit:

另一个人同样已经痊愈;近邻却害了他:

​Occursum dominae non tulit ille suae.

他无法承受与自己女主人的相遇。

​Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix,

愈合得不够牢固的伤疤又回到了旧伤口,

​Successumque artes non habuere meae.

我的方法没能取得成功。

625

​Proximus a tectis ignis defenditur aegre;

紧邻房屋的火难以防范;

​Utile finitimis abstinuisse locis.

避开邻近的地方是有益的。

​Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam,

不要让那条常在她散步时承载她的回廊

​Te ferat,4 officium neve colatur idem.

承载你,也不要追求同样的活动。

​Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem?

靠着回忆让微温的心重新变热有什么好处呢?

630

​Alter, si possis, orbis habendus erit.

如果可以的话,必须拥有另一个世界。

​Non facile esuriens posita retinebere mensa,

当餐桌摆好时,饥饿的你不会轻易被劝阻,

​Et multam saliens incitat unda sitim.

而涌动的泉水会激起极大的渴意。

​Non facile est taurum visa retinere iuvenca,

望见小母牛时,不容易驯住公牛;

​Fortis equus visae semper adhinnit equae.

强壮的公马望见母马时总是嘶鸣。

635

​Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas,

当你履行了这些,好让自己终于抵达彼岸时,

​Non ipsam satis est deseruisse tibi.

仅仅离开她本人对你来说还不够。

​Et soror et mater valeant et conscia nutrix,

让她那知情的奶妈、母亲和姐妹都走开吧,

​Et quisquis dominae pars erit ulla tuae.

还有任何属于你女主人一部分的人。

​Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum

不要让奴隶前来,也不要让哭泣的婢女以女主人的名义,

640

​Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!'

虚伪地低声下气说“安好!”。

​Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;

即使你想知道她在做什么,也绝不要去打听;

​Perfer! erit lucro5 lingua retenta tuo.

忍耐吧!闭紧舌头将是你的收获。

​Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris,

还有你,这个为爱情终结寻找借口、

​Deque tua domina multa querenda refers,

对你的女主人诉说诸多抱怨的人,

645

​Parce queri; melius sic ulciscere6 tacendo,

停止抱怨吧;以保持沉默的方式来报复会更好,

​Ut desideriis effluat illa tuis.

如此她便会从你的思念中流逝。

​Et malim taceas quam te desisse loquaris:

我宁愿你保持沉默,也不愿你四处宣扬自己已经停止爱了:

​Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat.

那个对太多人说“我不爱”的人,其实还在爱着。

​Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis

但火势逐渐熄灭比骤然熄灭更为可靠;

650

​Quam subito; lente desine, tutus eris.

慢慢地放手,你就会安然无恙。

​Flumine perpetuo torrens solet altior ire:

山洪通常比连绵不绝的河流流得更深:

​Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.

然而,这只是短暂的水,而那是永恒的水。

​Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,

让爱悄然隐去,消逝在微风之中,

​Perque gradus molles emoriatur amor.

循着平缓的步骤渐渐消亡。

655

​Sed modo dilectam scelus est odisse puellam:

但是憎恨刚刚还深爱着的姑娘是一种罪行:

​Exitus ingeniis convenit iste feris.

那种结局只适合野蛮的心性。

​Non curare sat est: odio qui finit amorem,

不在乎就足够了:用恨来结束爱的人,

​Aut amat, aut aegre desinet esse miser.

要么仍在爱着,要么很难不再痛苦。

​Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;

刚刚结合的男女立刻反目成仇是可耻的;

660

​Non illas lites Appias ipsa probat.

阿庇亚女神本人也不赞成那样的争吵。

​Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas

他们常常控告对方,却依然相爱;如果没有产生敌意,

​Incidit, admonitu liber aberrat amor.

爱便会在不知不觉中自由地离去。

​Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:

偶然我正陪着一个年轻人;一顶轿子载着他的女主人:

语法注6 条
  1. 601miserae

    与被动语态动词 terebatur 连用的施事与格,意为“被可怜的她(走过)”。

  2. 605vellem

    虚拟式未完成过去时(独立用法),表示对过去未实现之事的愿望(“我真希望……”)。

  3. 613facito vites

    facito 是将来命令式(第二人称单数),后接虚拟式 vites(省略了 ut),表示强烈的命令:“务必要避免”。

  4. 627nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, te ferat

    包含倒装(hyperbaton)的复杂句结构。主句的主语是 porticus,动词为表示愿望的虚拟式 ferat(“愿回廊不要承载”)。关系代词 quae 的先行词是 porticus,而 spatiantem illam(散步时的她)是关系从句中不定式 ferre 的宾语。

  5. 642lucro

    表示目的或结果的与格(“作为收获”),与 erit 连用表示“将是你的利益”。

  6. 645ulciscere

    异态动词 ulciscor(报复)的现在时命令式第二人称单数形式。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:589-663