← 奥维德

治疗失恋

§299-369

忆念爱人缺陷与诗人的自我辩护

诗人建议通过回忆女子的缺点、贪婪以及在未化妆时的真实状态来冷却爱意,同时为自己的作品辩护,指出即使最伟大的诗人也会遭受嫉妒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
299

​Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,

你要常在心中回忆那恶劣女子的所作所为,

300

​Et pone ante oculos omnia damna tuos.

并将所有的损失都呈现在你的眼前。

'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:

'她要了这,又要了那,却对那些掠夺仍不满足:

​Sub titulum1 nostros misit avara lares.

那贪婪的女人将我们的家神送到了竞标牌下。

​Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,

她曾对我这样起誓,起誓后却又这样欺骗我,

​Ante suas quotiens passa iacere fores!

她曾多少次任由我躺在她的门前!

305

​Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;

她自己爱着别人,却厌恶被我所爱;

​Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'

哀哉,一个行商人占有了她不愿给我的夜晚!'

​Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:

让这一切在你的整个感官中变得酸楚:

​Haec refer, hinc odii semina quaere tui.

回忆这些,从这里寻找你仇恨的种子。

​Atque utinam possis etiam facundus in illis

但愿你在这些事上也能变得口若悬河!

310

​Esse! dole tantum, sponte disertus eris.

只要感到痛苦,你便会自成辩才。

​Haeserat in quadam nuper mea cura puella:

最近,我的爱意曾依附于一个女子:

​Conveniens animo non erat illa meo:

她并不适合我的心意:

​Curabar propriis aeger Podalirius herbis,

我像个病中的波达里里乌斯,用自己的草药治疗自己,

​Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.

而且,我承认,我是一个病得可耻的医生。

315

​Profuit adsidue vitiis insistere amicae,

不断坚持恋人的缺点是有益的,

​Idque mihi factum saepe salubre fuit.

这种做法常常对我的健康大有裨益。

'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'

'我们女子的腿真难看啊!'我曾这样说。

​Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.

然而,说实话,它们并非如此。

'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'

'我们女子的手臂真不美丽啊!'

320

​Et tamen, ut vere confiteamur, erant.

然而,说实话,它们其实很美。

'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'

'她真矮啊!'(她其实不矮);'她对情人要求真多啊!'

​Haec odio venit maxima causa meo.

这成了我产生怨恨的最大原因。

​Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo2

恶与善是相邻的;在那般错误之下,

​Pro vitio virtus crimina saepe tulit.

美德常常代替缺点承受指责。

325

​Qua potes, in peius dotes deflecte puellae,

尽你所能,将女子的长处往坏处曲解,

​Iudiciumque brevi limite falle tuum.

并用狭窄的界线欺骗你自己的判断。

​Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur:

丰满则称她为'臃肿',肤色深则称她为'黝黑':

​In gracili macies crimen habere potest.

在纤细的女子身上,消瘦可以被当作罪状。

​Et poterit dici petulans, quae rustica non est:

不粗野的女子可以说她是'放荡':

330

​Et poterit dici rustica, siqua proba est.

贞洁的女子则无论谁都可以被称为'粗俗'。

​Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,

此外,无论你的女人缺乏什么才能,

​Hanc moveat, blandis usque precare sonis.

你都要用温柔的声音不断祈求,催促她展现这个。

​Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:

如果女子没有好嗓子,就要求她唱歌:

​Fac saltet, nescit siqua movere manum.

如果她不知道如何舞动双手,就让她跳舞。

335

​Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;

她言语粗俗吗?就让她与你多说话;

​Non didicit chordas tangere? posce lyram.

她没有学会拨动琴弦吗?就索要竖琴。

​Durius incedit? fac inambulet; omne papillae

她走路太僵硬吗?就让她走动;如果乳房

​Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.

占满了整个胸口,就不要用任何胸带来遮掩这个缺点。

​Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;

如果她牙齿不好,就给她讲个能逗笑的故事;

340

​Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.

如果她眼睛多泪,就重提让她哭泣的事。

​Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,3

此外,在出其不意之时,当她还未为任何人梳妆,

​Ad dominam celeres mane tulisse gradus.

清晨向女主人快步走去,也将是有益的。

​Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur

我们被衣饰所迷惑;珠宝与黄金

​Omnia; pars minima est ipsa puella sui.

遮盖了一切;女子自己成了她自身最小的一部分。

345

​Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;

你常会在众多事物中寻找你所爱的究竟在哪里;

​Decipit hac oculos aegide dives Amor.

富有的阿摩尔用这面神盾欺骗了眼睛。

​Improvisus ades, deprendes tutus inermem:

不期而至吧,你将安全地发现她毫无防备:

​Infelix vitiis excidet illa suis.

不幸的是,她将在自己的缺点中跌落。

​Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:

然而,过分相信这一教诲并不安全:

350

​Fallit enim multos forma sine arte decens.

因为不加雕琢的得体美貌欺骗了许多人。

​Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,

届时,当她正用调配的毒药涂抹面容,

​Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.

你也要走近女主人的脸(不要让羞耻阻碍你)。

​Pyxidas invenies et rerum mille colores,

你将发现化妆盒与千百种颜色的物品,

​Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.

以及融化的羊毛脂流淌在温热的胸怀中。

355

​Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:

菲内乌斯啊,那些药剂闻起来就像你的餐桌:

​Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.

我的胃因此呕吐不止一次。

​Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,

现在我将告诉你,在我们处于亲密中时,应该向你提供什么:

​Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.

必须从方方面面驱逐爱意。

​Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu

固然,说出其中许多事让我感到羞耻;但你

360

​Ingenio verbis concipe plura meis.

要用你的聪慧,从我的话语中领悟更多。

​Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,

因为最近有人指责我的小著,

​Quorum censura4 Musa proterva mea est.

根据他们的评判,我的缪斯是放荡的。

​Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,

只要我能以此取悦世人,只要我在全世界被歌颂,

​Quamlibet impugnent unus et alter opus.

就随一两个人任意攻击我的作品吧。

365

​Ingenium magni livor detractat Homeri:

嫉妒贬低了伟大荷马的才华:

​Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.

无论你是谁,佐伊罗斯,你的名声都是从他那里得来的。

​Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,

亵渎神圣的舌头也曾撕碎你的诗作,

​Pertulit huc victos quo duce Troia deos.

在那个人的引领下,特洛伊将战败的神灵带到了此地。

​Summa petit livor; perflant altissima venti:

嫉妒直指巅峰;狂风吹拂着最高之处。

语法注4 条
  1. 302Sub titulum

    短语 sub titulum mittere(送至招贴之下)指通过张贴广告将财产予以拍卖或出售。在此处,它指因女子的贪婪而不得不变卖家产。

  2. 323errore sub illo

    此处发生了介词倒置(Hyperbaton),介词 sub(在……之下)被夹在名词 errore 和代词 illo 之间。在诗歌语序中,其语义等同于 sub illo errore(在那般错误之下)。

  3. 341se non finxerit ulli

    带有反身代词的 se fingere 意为“梳妆打扮”。与格 ulli 在此作利益与格(“为任何人”),配合否定表示她没有为任何人特意打扮,呈现出未加修饰的自然状态。

  4. 362Quorum censura

    关系代词属格 quorum 的先行词是前一行的 libellos(诗集)。它在句中充当 censura(批判)的宾格性属格(objective genitive),意为“对那些作品的批判”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:299-369