← 奥维德

爱经

§3.8.1-3.8.66

叹才华见轻与世人唯利是图

诗人感叹在当今时代,诗歌才华与教养被冷落,而通过战争发财的粗俗骑士却更受情人青睐。他批判了黄金主宰一切的现状,并怀念萨图尔努斯统治下的和平黄金时代,那时金属还深埋地底。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,

现在是否还有人仰视高贵的技艺,

​Aut tenerum dotes carmen habere putat?

或者认为温柔的诗歌拥有价值?

​Ingenium quondam fuerat pretiosius auro;

才能曾经比黄金更为珍贵;

​At nunc barbaria est grandis, habere nihil.1

但如今一无所有便是极大的野蛮。

5

​Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli,

虽然我那小小的诗集取悦了美丽的女士,

​Quo licuit libris, non licet ire mihi;

书本获准前去的地方,我却不准前去;

​Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.

尽管她大加赞赏,门却对被赞美者紧闭。

​Turpiter huc illuc ingeniosus eo.

才华横溢的我,却耻辱地四处徘徊。

​Ecce, recens dives parto per vulnera censu

看啊,一个因伤口获得财产而新近致富的人,

10

​Praefertur nobis sanguine pastus eques!

一个吸血饱食的骑士,竟然比我们更受青睐!

​Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?

我的生命啊,你怎能用美丽的双臂拥抱这个人?

​Huius in amplexu, vita, iacere potes?

我的生命啊,你怎能躺在他的怀抱之中?

​Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;

若你不知,这颗头颅昔日经常戴着头盔;

​Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;

那侍奉于你的身躯,昔日曾佩戴利剑;

15

​Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,

这只左手,如今极不相称地套着金戒指,

​Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!

昔日曾举着盾牌;摸摸他的右手吧——它曾沾满鲜血!

​Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?

某人因它而丧命,你怎能触碰这只右手?

​Heu, ubi mollities pectoris illa tui?

唉,你昔日那温柔的心胸去哪儿了?

​Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —

看看这些伤疤,旧日战斗的痕迹——

20

​Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.

他所拥有的一切,都是用那具肉体换来的。

​Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit,2 ille

甚至,或许他还会数说自己曾多少次割断他人的喉咙!

​Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?

贪财的女人啊,你竟去抚摸这样一双承认罪行的手?

​Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos

而我,那位缪斯与福玻斯的纯洁祭司,

​Ad rigidas canto carmen inane fores?

却要在冰冷紧闭的门前唱着空洞的歌?

25

​Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,

明智的人啊,去学习吧,不要学我们这些无用之人所懂的,

​Sed trepidas acies et fera castra sequi

而是去追随令人战栗的战线和凶猛的营房,

​Proque bono versu primum deducite pilum!

并以一首好诗的代价,去统领第一长枪小队!

​Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.

荷马啊,如果你去参战,夜晚或许就能赐予你。

​Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,

朱庇特,在得知没有什么比黄金更强大之后,

30

​Corruptae pretium virginis ipse fuit.

亲自成为了那被诱惑的少女的代价。

​Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,

在没有酬金的时候,父亲严厉,她自己也冷酷,

​Aerati postes, ferrea turris erat;

门柱是青铜做的,塔楼是铁打的;

​Sed postquam sapiens in munere venit adulter,

然而,当精明的通奸者带着礼物到来,

​Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.

她自己便敞开了胸怀,顺从地给出了所要求的一切。

35

​At cum regna senex caeli Saturnus haberet,

然而,当老迈的萨图尔努斯统治天国之时,

​Omne lucrum tenebris alta premebat humus.

深邃的大地将所有的私利都压在黑暗之中。

​Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri

青铜、白银、以及与黄金同在的沉重铁器,

​Manibus admorat,3 nullaque massa fuit.

她都推向了阴间,世上并无任何矿块。

​At meliora dabat — curvo sine vomere fruges

但大地给予了更好的东西——无需弯曲的犁铧即有庄稼,

40

​Pomaque et in quercu mella reperta cava.

还有果实,以及在空心橡树中发现的蜂蜜。

​Nec valido quisquam terram scindebat aratro,

没有人用强力的犁割开土地,

​Signabat nullo limite mensor humum,

测量员不用任何界限来标记土地,

​Non freta demisso verrebant eruta remo;

桨叶未曾落下,划破并拂过大海;

​Ultima mortali tum via litus erat.

在那时,海岸便是凡人行途的终点。

45

​Contra te sollers, hominum natura, fuisti

相反地,人类的天性啊,你对自己太过精明,

​Et nimium damnis ingeniosa tuis.

在招致自身损失上,你才智过人。

​Quo tibi,4 turritis incingere moenibus urbes?

为城市围上带塔楼的城墙,对你有何用处?

​Quo tibi, discordes addere in arma manus?

让不和的双手握起武器,对你有何用处?

​Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!

你与海洋有什么关系?——要是你满足于土地该有多好!

50

​Cur non et caelum, tertia regna, petis?

你为何不连天空——那第三个王国——也一起追求?

​Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus,

只要有可能,你连天空也想染指——奎里努斯、

​Liber et Alcides et modo Caesar habent.

利贝尔、阿尔喀得斯,以及最近的凯撒,都已经拥有了神庙。

​Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.

我们从大地中掘出坚硬的黄金,代替了庄稼。

​Possidet inventas sanguine miles opes.

士兵占有了用鲜血换来的财富。

55

​Curia pauperibus clausa est — dat census honores;

元老院的大门对穷人关闭——财产决定了荣耀;

​Inde gravis iudex, inde severus eques!

由此产生了威严的法官,由此产生了冷酷的骑士!

​Omnia possideant; illis Campusque forumque

让他们占有一切吧;让战神广场和广场都

​Serviat, hi pacem crudaque bella gerant —

为他们服务,让他们主导和平与残酷的战争——

​Tantum ne nostros avidi liceantur amores,

只要贪婪的他们不来竞价买下我们的爱人,

60

​Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!

并且——这便够了——允许留下一些属于穷人的东西!

​At nunc, exaequet tetricas licet5 illa Sabinas,

然而现在,哪怕她能与严苛的萨宾妇女并驾齐驱,

​Imperat ut captae qui dare multa potest;

那个能给很多钱的人,就像对待俘虏一般支配着她;

​Me prohibet custos, in me timet illa maritum.

看守阻挡着我,因我之故,她惧怕着丈夫。

​Si dederim, tota cedet uterque domo!

如果我能给出钱财,这两个人都会让出整个屋子!

65

​O si neclecti quisquam deus ultor amantis

啊,但愿哪位神明作为被冷落情人的复仇者,

​Tam male quaesitas pulvere mutet opes!

能将这般不义之财化为尘土!

语法注5 条
  1. 3.8.4habere nihil

    不定动词短语用作名词,作为系表结构句 barbaria est grandis(是极大的野蛮)的主语,意为“一无所有”。

  2. 3.8.21quotiens hominem iugulaverit

    带有虚拟语气完成时 iugulaverit 的间接疑问从句,作为主句动词 indicet(虚拟语气现在时,表示潜在可能性,“他会指出”)的宾语。

  3. 3.8.38Manibus admorat

    admorat 是过去完成时 admoverat 的缩减形。Manibus 是 Manes(阴间、亡灵)的与格,表示萨图尔努斯将金属藏于(人类无法触及的)阴间深处。虽也可理解为 manus(手)的夺格“用手”,但在深埋地底的语境下,译为“向着阴间”更为合适。

  4. 3.8.47Quo tibi

    省略了动词(如 proficit 或 opus est)的惯用句式。与格 tibi 连用,表示“对你而言有什么用处?”或“你为了什么而……?”。

  5. 3.8.61exaequet ... licet

    无人称动词 licet 用作连词,引导让步从句,后接虚拟语气现在时 exaequet,意为“即使她能比得上……”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.8.1-3.8.66