← 奥维德

爱经

§3.4.1-3.4.48

看管妻子的徒劳与宽容的劝告

诗人劝告严厉的丈夫,监视妻子是无济于事的,因为贞洁无法强求,禁忌反而会激发欲望。他引用神话和日常生活中的例子,主张以宽容的都市态度给予妻子自由,这最终也将使丈夫受益。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Dure vir, inposito tenerae custode puellae

严厉的丈夫啊,你在温柔的姑娘身旁设下看守,

​Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.

却无济于事;每个人都该由她自己的心性来守护。

​Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;

若有人在没有恐惧时依然贞洁,那她才是真正的贞洁;

​Quae, quia non liceat,1 non facit, illa facit!

至于那个只因不被允许才不做坏事的女人,她其实已经在做了!

5

​Ut iam servaris2 bene corpus, adultera mens est;

就算你现在把她的身体看守得很好,她的心也已经出轨;

​Nec custodiri, ne velit, ulla potest.

没有任何女人能被看守到让她连出轨的念头都没有。

​Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;

你连身体也守不住,哪怕你锁上所有的门;

​Omnibus exclusis intus adulter erit.

就算把所有人都拒之门外,屋里也会有奸夫。

​Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas

被允许犯错的人,反而错得更少;这种许可本身

10

​Semina nequitiae languidiora facit.

会使放荡的种子变得虚弱。

​Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;

别再通过禁止来刺激恶行了,相信我;

​Obsequio vinces aptius illa tuo.

用你的宽容顺从,你会更妥贴地战胜它们。

​Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem

我最近曾见过一匹抗拒束缚的烈马,

​Ore reluctanti fulminis ire modo;

摇晃着抗拒的口衔,像闪电般狂奔;

15

​Constitit ut primum concessas sensit habenas

而一旦它感觉到缰绳放松,

​Frenaque in effusa laxa iacere iuba!

宽松的嚼子耷拉在飘散的鬃毛上,它立刻就停了下来!

​Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;

我们总是向往被禁止的事物,渴望被拒绝的东西;

​Sic interdictis imminet aeger aquis.

正如病人总是渴望被禁止饮用的水。

​Centum fronte oculos, centum cervice gerebat

额头上长着百眼,脖子上也长着百眼的

20

​Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;

阿耳戈斯——连他也常常被唯一的爱神欺骗;

​In thalamum Danae ferro saxoque perennem

达那厄被送入由铁石筑成、坚不可摧的闺房时

​Quae fuerat virgo tradita, mater erat;

虽是处女之身,后来却成了母亲;

​Penelope mansit, quamvis custode carebat,

佩涅洛佩虽然没有看守,

​Inter tot iuvenes intemerata procos.

在如此多年轻求婚者的包围中,依然保持着无瑕之身。

25

​Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem

任何被防范看守的东西,我们都更加渴望;而这种防范本身

​Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.

就在招引小偷;很少有人会爱别人放任不管的东西。

​Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;

她的迷人并非因为她自己的容貌,而是因为丈夫的钟爱;

​Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.

人们认为,那里一定有什么东西俘获了你。

​Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;

被丈夫看守的女人不会变得端庄,反而成了珍贵的偷情对象;

30

​Ipse timor pretium corpore maius habet.

这种恐惧本身就拥有比肉体更高的身价。

​Indignere licet,3 iuvat inconcessa voluptas;

哪怕你感到愤怒,被禁止的欢愉总是让人快乐;

​Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.

唯有那个能说出“我好怕!”的女人,才令人倾心。

​Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —

然而,看守一个自由出身的姑娘是不合情理的——

​Hic metus externae corpora gentis agat!

让这种恐惧去驱使异族的身体吧!

35

​Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'

难道为了让看守能说“这是我的功劳”,

​In laudem servi casta sit illa tui?

她就必须为了你那奴隶的声誉而保持贞洁吗?

​Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,

那个因妻子偷情而受伤的丈夫未免太土气了,

​Et notos mores non satis urbis habet

他显然不够了解这座城市的风尚。

​In qua Martigenae non sunt sine crimine nati

在这座城市里,战神所生的后代并非无可指责——

40

​Romulus Iliades Iliadesque Remus.

无论是伊利亚之子罗穆路斯,还是伊利亚之子雷穆斯。

​Quo tibi4 formosam, si non nisi casta placebat?

如果你只喜欢贞洁的女人,那你何必图她美貌?

​Non possunt ullis ista coire modis.

这两者在任何情况下都无法并存。

​Si sapis, indulge dominae vultusque severos

如果你聪明的话,就对女主人宽容些,卸下你严厉的面容,

​Exue, nec rigidi iura tuere viri,

不要去维护一个死板丈夫的权利,

45

​Et cole quos dederit — multos dabit — uxor amicos.

并且去结交你妻子所引见的朋友——她会引见很多的。

​Gratia sic minimo magna labore venit;

如此一来,只需极小的努力就能换来极大的恩惠;

​Sic poteris iuvenum convivia semper inire

这样你就能随时参与年轻人的宴会,

​Et, quae non dederis, multa videre domi.

并且在家里看到许多并非由你赠送的礼物。

语法注4 条
  1. 3.4.4quia non liceat

    虚拟语气“liceat”用于“quia”引导的原因从句中,表示主观原因或当事人的主观想法(“因为被认为是不允许的”),而非客观事实。

  2. 3.4.5Ut iam servaris

    “ut iam”后接虚拟语气(“servaris”为完成时虚拟语气“servaveris”的缩写形式),用于引导让步从句,意为“即便、假设现在……”。

  3. 3.4.31Indignere licet

    无人称动词“licet”接现在时虚拟语气“indignere”(异动动词“indignor”的第二人称单数,词尾“-re”代替“-ris”),表示让步(“即便你感到愤怒”)。

  4. 3.4.41Quo tibi

    疑问副词“quo”(为何、何用)与利益/所有与格“tibi”的结合,省略了动词(如“habes”),用于表示强烈的反问(“你何必要个美貌的女人呢?”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.4.1-3.4.48