← 奥维德

爱经

§3.3.1-3.3.48

叹情人违誓欺神而美貌依旧

诗人抱怨他的情人虽然立下假誓欺骗神明,但其美貌依旧完好无损,并感叹神明对美女过于宽容。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Esse deos, i,1 crede — fidem iurata fefellit,

“神明是存在的,去吧,相信吧——她立下重誓却违背了诺言,

​Et facies illi, quae fuit ante, manet!

而她那先前的容颜却依旧完好无损!

​Quam longos habuit nondum periura capillos,

在尚未背弃誓言时她拥有多么修长的秀发,

​Tam longos, postquam numina laesit, habet.

在亵渎神明之后,她依然保有那般修长的发丝。

5

​Candida candorem roseo suffusa2 rubore

此前她洁白无瑕,那白皙中泛着玫瑰般的红晕——

​Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.

如今那红晕依然在她雪白的脸庞上闪耀。

​Pes erat exiguus — pedis est artissima forma.

她的脚曾经娇小——而今她脚的曲线依然极为纤巧。

​Longa decensque fuit — longa decensque manet.

她曾身材修长、端庄优雅——如今依然修长而优雅。

​Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli,

她曾有一双灵动的眼睛——如今那双明眸依然如星辰般璀璨,

10

​Per quos mentita est perfida saepe mihi.

那不贞的女子曾多次通过那双眼睛向我撒谎。

​Scilicet aeterni falsum iurare puellis

想必永恒的神明们也容许姑娘们立下假誓,

​Di quoque concedunt, formaque numen habet.

而美貌本身就拥有神圣的力量。

​Perque suos illam nuper iurasse recordor

我还记得她不久前曾指着自己的眼睛起誓,

​Perque meos oculos: en doluere mei!

同时也指着我的眼睛起誓:看啊,我的眼睛承受了痛苦!

15

​Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,

神明啊,请告诉我说,如果她欺骗了你们却不受惩罚,

​Alterius meriti cur ego damna tuli?

为何要由我来承受他人行径带来的苦果?

​An non invidiae vobis3 Cepheia virgo est,

难道刻普斯之女(安德洛墨达)不曾是你们的耻辱吗?

​Pro male formosa iussa parente mori?

她因为母亲那愚蠢自负的美貌而被判处死刑。

​Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,

我把你们当作毫无分量的证人,这难道还不够吗?

20

​Et mecum lusos ridet inulta deos?

还是说她不受惩罚地嘲笑被我们一同愚弄的神明,这也无伤大雅?

​Ut sua per nostram redimat periuria poenam,

为了用我的惩罚来赎她犯下的假誓,

​Victima deceptus decipientis ero?

我这个被骗的人难道还要成为那骗人者的祭品吗?

​Aut sine re nomen deus est frustraque timetur

要么“神”只是个虚无的名称,人们枉自敬畏它,

​Et stulta populos credulitate movet;

并以愚蠢的迷信驱使着世人;

25

​Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas

要么,如果真的有神,他必然宠爱娇嫩的姑娘,

​Et nimium solas omnia posse iubet.

并且极其放任她们,唯独准许她们拥有一切支配力量。

​Nobis fatifero Mavors accingitur ense;

针对我们,马沃尔斯(马尔斯)佩戴着致命的宝剑;

​Nos petit invicta Palladis hasta manu.

帕拉斯(雅典娜)无敌的手挥舞着长矛向我们袭来。

​Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;

针对我们,阿波罗弯曲起他那柔韧的强弓;

30

​In nos alta Iovis dextera fulmen habet.

对准我们,尤皮特(朱庇特)高举的右手紧握着雷霆。

​Formosas superi metuunt offendere laesi4

天上的神明即便受到冒犯,也害怕得罪美丽的女子,

​Atque ultro, quae se non timuere, timent.

反倒去害怕那些不曾畏惧过神明的人。

​Et quisquam pia tura focis inponere curat?

既然如此,还有谁愿意在祭坛上奉献虔诚的香火?

​Certe plus animi debet inesse viris!

诚然,男子汉理应拥有更坚强的傲骨!

35

​Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces

尤皮特用他的烈火轰击圣林与城堡,

​Missaque periuras tela ferire vetat.

却不许那掷出的雷霆击中立下假誓的女子。

​Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!

有那么多(背誓的女子)本该受到惩罚——可怜的塞墨勒却被烧成了灰烬!

​Officio est illi poena reperta suo;

对她而言,惩罚竟是因为她顺从了爱人的请求;

​At si venturo se subduxisset amanti,

可是,如果她当初躲开那即将到来的情人,

40

​Non pater in Baccho matris haberet5 opus.

父亲在养育巴克斯时,也就不必承担母亲的职责了。

​Quid queror et toto facio convicia caelo?

我为何要抱怨,并对整个天空发出痛骂?

​Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!

神明也有双眼,神明也有凡心!

​Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret

如果我自己就是神明,女子即便用虚伪的巧言

​Femina mendaci falleret ore meum;

来欺骗我的神威,也应当被免于处罚;

45

​Ipse ego iurarem verum iurare puellas

我自己甚至会发誓,证明姑娘们说的全是实话,

​Et non de tetricis dicerer esse deus.

绝不让人说我是那些冷酷无情的神明之一。

​Tu tamen illorum moderatius utere dono —

尽管如此,姑娘啊,你还是稍微克制地使用他们赐予的礼物吧——

​Aut oculis certe parce, puella, meis!

或者,至少请怜惜一下我的双眼吧!”

语法注5 条
  1. 3.3.1i

    动词 ire(去)的单数第二人称现在命令式。此处并非表示实际的移动,而是作为一种语气助词,用来加强紧接着的命令式 crede(相信),表达无奈、催促或讽刺(“去吧,相信吧”)。

  2. 3.3.5candorem roseo suffusa

    所谓“希腊式宾格”(关系宾格),完成时被动分词 suffusa 支配宾格 candorem,意为“(在白皙的肤色上)被红晕所浸染”。

  3. 3.3.17invidiae vobis

    双与格句法。vobis 是关系与格(对你们而言),invidiae 是目的/结果与格(成为指责/怨恨的对象)。

  4. 3.3.31laesi

    修饰主语 superi(天神)的完成时分词,在此处具有让步意味,译为“虽然(被)触犯了”。

  5. 3.3.39subduxisset... haberet

    混合虚拟条件句。条件从句(protasis)使用虚拟式过去完成时(subduxisset),表示与过去事实相反的假设;主句(apodosis)则使用虚拟式未完成时(haberet),表示与现在事实相反的持续状态。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.3.1-3.3.48