← 奥维德

爱经

§3.2.1-3.2.84

竞技场看台上对女子的求爱

诗人在大竞技场的观众席上,向身旁的绝色女子献隐勤,并借着战车竞赛的起伏来抒发自己的爱慕之情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;

“我坐在这里,并不是为了做名马的拥趸;

​Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.

然而,我祈祷你所支持的那个人能够获胜。

​Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,

我来是为了能和你说话,和你坐在一起,

​Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.1

免得你所唤起的爱,不为你所知。

5

​Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque

你看着比赛,我看着你;让我们各自看着

​Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.

让我们愉悦的事物,让每个人都饱览自己的眼福。

​O, cuicumque faves, felix agitator equorum!

哦,不论你支持谁,那幸运的驭手啊!

​Ergo illi curae contigit esse tuae?

那么,他竟有幸成为你关注的对象吗?

​Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis

愿这样的幸运也能降临于我。当马儿从神圣的起点被放出时,

10

​Insistam forti mente vehendus equis,

我将以坚毅的心驾车前行,

​Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,

时而放松缰绳,时而用鞭子抽打马背,

​Nunc stringam metas interiore rota.

现在我要用内侧的车轮擦过标志柱。

​Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,

如果我在奔驰时看见了你,我会驻足不前,

​Deque meis manibus lora remissa fluent.

松开的缰绳也会从我的手中滑落。

15

​At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,

啊,佩洛普斯差一点就倒在皮萨的矛下,

​Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!

希波达弥亚啊,当他注视着你的容颜时!

​Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.

确实,他最终还是靠着他姑娘的支持获胜了。

​Vincamus dominae quisque favore suae!

让我们每个人都靠着自己女主人的支持获胜吧!

​Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.

你为何徒劳地退缩?界线强迫我们紧挨在一起。

20

​Haec in lege loci commoda circus habet —

根据此地的规矩,竞技场有着这样的便利——

​Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;

不过,右边的你,不论是谁,请对这姑娘留情;

​Contactu lateris laeditur ista tui.

你的身体触碰到了她,让她感到不适。

​Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,

你也是,在我们后面观看的你,请缩回你的腿,

​Si pudor est, rigido nec preme terga genu!

如果你还有羞耻心,就不要用你坚硬的膝盖顶她的背!

25

​Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.

可是,你的外衣在地上拖得太低了。

​Collige — vel digitis en ego tollo meis!

把它提起来——或者看吧,我用自己的手指帮你提起来!

​Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;

你真是件令人嫉妒的衣服,遮挡了这么美丽的双腿;

​Quoque magis spectes2 — invida vestis eras!

为了能让你看得更多——你真是件令人嫉妒的衣服!

​Talia Milanion Atalantes crura fugacis

这样的双腿,米拉尼翁曾渴望用自己的双手

30

​Optavit manibus sustinuisse suis.

去抚摸那奔跑迅速的阿塔兰忒的双腿。

​Talia pinguntur succinctae crura Dianae

束起衣裳的狄安娜的双腿就是这样被描绘的,

​Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.

当她自己更加勇猛地追赶凶猛的野兽时。

​His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?

这些看不见时我已经燃起烈火;若是亲眼看见,又会如何?

​In flammam flammas, in mare fundis aquas.

你这是在烈火中添柴,往大海里倒水。

35

​Suspicor ex istis et cetera posse placere,

我从这些推测,其他部分也一定令人心醉,

​Quae bene sub tenui condita veste latent.

那些在薄薄的外衣下隐藏得很好的部分。

​Vis tamen interea faciles arcessere ventos?

不过,在此期间,你想招来一阵微风吗?

​Quos faciet nostra mota tabella manu.

我用手摇动这块小板,就能带起风来。

​An magis hic meus est animi, non aeris aestus,

还是说,这并非空气的燥热,而是我内心的狂热,

40

​Captaque femineus pectora torret amor?

是对女子的爱火在灼烧我被俘获的心灵?

​Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.

我说话时,轻轻的尘土落在了你白色的衣服上。

​Sordide de niveo corpore pulvis abi!

肮脏的尘土,快从她雪白的身体上离开!

​Sed iam pompa venit — linguis animisque favete!3

但现在仪仗队来了——请保持肃静与虔敬!

​Tempus adest plausus — aurea pompa venit.

鼓掌的时候到了——金色的仪仗队来了。

45

​Prima loco fertur passis Victoria pinnis —

排在首位的是展翅的胜利女神维克托里亚——

​Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!

请到这里来,女神啊,让我这恒久的爱获得胜利!

​Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!

向尼普顿鼓掌吧,你们这些过分信任波涛的人!

​Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.

我与海洋毫无瓜葛;我自己的土地接纳了我。

​Plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;

向你的马尔斯鼓掌吧,士兵!我们憎恨武器;

50

​Pax iuvat et media pace repertus amor.

和平令人愉悦,在和平中寻得的爱情也是如此。

​Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!

愿福玻斯眷顾占卜者,斐贝眷顾狩猎者!

​Artifices in te verte, Minerva, manus!

手艺人们,向着弥涅耳瓦转动你们的双手吧!

​Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!

乡下人,为刻瑞斯和温柔的巴克斯起立吧!

​Pollucem pugiles, Castora placet eques!

愿拳击手取悦波鲁克斯,骑手取悦卡斯托尔!

55

​Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu

我们向你鼓掌,温柔的维纳斯,还有你那手持强弓的孩子们;

​Plaudimus; inceptis adnue, diva, meis

女神啊,对我的追求点头示意吧,

​Daque novae mentem dominae! patiatur amari!

并给我新女主人一颗爱人的心!让她容许自己被爱!

​Adnuit et motu signa secunda dedit.

她点头了,并用身姿给出了吉兆。

​Quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus;

女神所应许的,我请求你亲口应许;

60

​Pace loquar Veneris, tu dea maior eris.

在维纳斯的宽恕下我要说,你将是更伟大的女神。

​Per tibi tot iuro testes pompamque deorum,

我向你,凭着这许多见证人和神明的仪仗起誓,

​Te dominam nobis tempus in omne peti!

你将永远是我所追求的女主人!

​Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit,

可是你的双腿悬空着。如果你觉得舒服,可以

​Cancellis primos inseruisse pedes.

把脚尖插进栏杆的空隙里。

65

​Maxima iam vacuo praetor spectacula circo

现在,趁着竞技场空出,裁判官作为压轴戏,

​Quadriiugos aequo carcere misit equos.

从平齐的起点放出了四马战车。

​Cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis.

我看出你支持谁了。不论你支持谁,他都会赢。

​Quid cupias, ipsi scire videntur equi.

马儿们自己似乎也知道你渴望什么。

​Me miserum, metam spatioso circuit orbe!

唉,真倒霉,他在转弯处绕了个大弯!

70

​Quid facis? admoto proxumus axe subit.

你在干什么?后面的人车轴已经贴上来了。

​Quid facis, infelix? perdis bona vota puellae.

你在干什么,不幸的家伙?你毁了姑娘的美好祝愿。

​Tende, precor, valida lora sinistra manu!

求求你,用你强有力的左手拉紧左边的缰绳!

​Favimus ignavo — sed enim revocate, Quirites,

我们支持了一个懦夫——但,市民们,快把他召回,

​Et date iactatis undique signa togis!

从四面八方挥舞托加袍发出信号!

75

​En, revocant! — ac ne turbet toga mota capillos,

瞧,他们正在召回!——为了不让挥舞的托加弄乱你的头发,

​In nostros abdas te licet usque sinus.

你可以一直躲在我的怀里。

​Iamque patent iterum reserato carcere postes;

现在大门再次敞开,起点重新解锁;

​Evolat admissis discolor agmen equis.

随着马匹飞驰,色彩斑斓的队列奔涌而出。

​Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!

现在至少要超越他们,并在开阔的地带奋起!

80

​Sint mea, sint dominae fac rata vota meae!

让我的、让我女主人的心愿成真吧!

​Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.4

我女主人的心愿已经实现,我的心愿还悬着。

​Ille tenet palmam; palma petenda mea est.'

他拿到了胜利的棕榈枝;而我的棕榈枝仍需去争取。”

​Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.

她笑了,用含情脉脉的双眸许下了某种承诺。

'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'

“这已经足够,其余的我们在另一个地方兑现!”

语法注4 条
  1. 3.2.4Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.

    双重否定(ne... non)表示强烈的肯定目的:“免得你(在我心中)所唤起的爱不为你所知”。quem facis 的先行词是 amor。

  2. 3.2.28Quoque magis spectes

    quo 引导带有虚拟语气 spectes 的目的从句(“为了能让[美丽的双腿]显露得更多”),对应前一行中提起衣角的举动。

  3. 3.2.43linguis animisque favete

    宗教仪式开始时使用的庄重公式语,要求保持敬虔的沉默与专注(“在言语和心灵上表示赞许”),避免说出不吉之言。

  4. 3.2.81Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.

    rata(ratus 的中性复数)意为“实现”或“确立”。此句将女子的愿望(她支持的驭者获胜已实现)与诗人尚未实现的愿望(赢得她的芳心)进行了对比。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.2.1-3.2.84