← 奥维德

爱经

§3.11a.1-3.11a.32

告别不忠的情人与宣布从屈辱的爱中解脱

诗人无法再忍受情人的背叛与屈辱对待,决心斩断这段可耻的爱情,宣告自己重获自由。他历数了过去所受的羞辱与她的虚伪,并誓言绝不再被其甜言蜜语所蒙蔽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est;

我已忍受了太多、太久;我的耐心已被你的恶行击败;

​Cede fatigato pectore, turpis amor!

从我疲惫的心中离去吧,这可耻的爱情!

​Scilicet adserui iam me1 fugique catenas,

确实,我现在已经宣告自己获得自由,逃脱了锁链,

​Et quae non puduit ferre, tulisse pudet.

以前不以为耻去承受的,如今为曾经承受而感到羞耻。

5

​Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;

我们胜利了,我们将被征服的爱情踩在脚下;

​Venerunt capiti cornua2 sera meo.

我的头上,迟来的角终于长了出来。

​Perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim;

坚持并挺住!这痛苦终有一天会对你有益;

​Saepe tulit lassis sucus amarus opem.

苦涩的药汁常常给疲惫者带来帮助。

​Ergo ego sustinui,3 foribus tam saepe repulsus,

难道我竟然忍受了被你的大门屡次拒绝,

10

​Ingenuum dura ponere corpus humo?

将我自由人高贵的身体躺在坚硬的地上?

​Ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas,

难道我竟然为了某个你正拥抱着、不知是谁的人,

​Excubui clausam servus ut ante domum?

如奴隶般守候在紧闭的门前通宵不眠?

​Vidi, cum foribus lassus prodiret amator,

我曾看见,当那精疲力竭的情人从大门走出来时,

​Invalidum referens emeritumque latus;

拖着他虚弱且消耗殆尽的身体;

15

​Hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo —

然而,这比我被他看见还要轻微一些——

​Eveniat nostris hostibus ille pudor!

愿那样的耻辱降临到我们的敌人身上!

​Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,

我何时不曾耐心地紧贴在你的身边,

​Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?

亲自做你的护卫,做你的丈夫,做你的伴侣?

​Scilicet et populo per me comitata placebas;

确实,因有我相伴,你也受到了大众的喜爱;

20

​Causa fuit multis noster amoris amor.4

我们的爱,成为了许多人产生爱意的起因。

​Turpia quid referam vanae mendacia linguae

我何必再提起你那虚妄之舌的无耻谎言,

​Et periuratos in mea damna deos?

以及那些为了损害我的利益而对神明所立下的伪誓?

​Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus

何必提起宴席间年轻人们默默的颔首,

​Verbaque conpositis dissimulata notis?

和在约定暗号下掩饰的言辞?

25

​Dicta erat aegra mihi — praeceps amensque cucurri;

有人告诉我你病了——我便急不可待、发疯般地跑去;

​Veni, et rivali non erat aegra meo!5

我到了,可对于我的情敌而言,你并没有生病!

​His et quae taceo duravi saepe ferendis;

忍受了这些以及我保持沉默的种种,我常常使自己坚强起来;

​Quaere alium pro me, qui queat ista pati.

去替我找另一个能够忍受这些的人吧。

​Iam mea votiva puppis redimita corona

如今我那挂着还愿花环的船只,

30

​Lenta tumescentes aequoris audit aquas.

已在安然地倾听着海面澎湃的波涛。

​Desine blanditias et verba, potentia quondam,

停止白白浪费你那曾经有力的谄媚与言辞吧——

​Perdere — non ego nunc stultus, ut ante fui!

我现在可不像以前那样愚蠢了!

语法注5 条
  1. 3.11a.3adserui iam me

    源自罗马法中关于人身自由诉讼(vindicatio in libertatem)的法律隐喻,即“宣告某人为自由人”(asserere aliquem in libertatem)。在此指诗人将自己从爱情的奴役中宣告解放。

  2. 3.11a.6cornua

    “角”(cornua)象征着抗争的力量、勇气或自尊,如同准备战斗的公牛。比喻长期逆来顺受的诗人终于获得了反抗与自立的力量。

  3. 3.11a.9Ergo ego sustinui

    第9-10行和11-12行中以 "Ergo ego..." 开始的句式,构成了带有强烈愤慨的反问句,将自己过去的盲从视为不可思议的愚行并予以自责。

  4. 3.11a.20Causa fuit multis noster amoris amor

    主语为 noster amor(“我们的爱”)。multis 是与格(“对许多人而言”),amoris 是修饰 causa 的属格(“爱意的起因”),构成了关于“爱”之词根的双重字谜式结构。

  5. 3.11a.26rivali non erat aegra meo

    辛辣的对比表达,揭露了情人的虚伪:她对诗人借口生病拒绝见面,实际上却健康地迎合着诗人的情敌(rivalis)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.11a.1-3.11a.32