- 底本
- Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.17.1-2.17.34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-28
诗人宣誓绝对服从美丽而高傲的科里纳,并引用神物与仙女的先例来证明自己甘为情奴的合理性。他承诺将自己的诗才毕生独家奉献给她。
Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,
若有人认为侍奉一个女子是可耻的,
Illo convincar iudice1 turpis ego!
就让我在他的裁判下被定为可耻吧!
Sim licet2 infamis, dum me moderatius urat,
即便我名声扫地也无妨,只要她能更温和地燃烧我,
Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.
那位统治着帕福斯和波涛拍击下的库忒拉的女神。
Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem
但愿我也曾是一个温柔的女主人的猎物,
Formosae quoniam praeda futurus eram!
因为我注定要成为一个美丽女主人的猎物!
Dat facies animos. facie violenta Corinna est —
美貌赋予傲气。科里纳因美貌而暴虐——
Me miserum! cur est tam bene nota sibi?
可怜的我啊!为何她对自己如此了如指掌?
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
想必她的傲慢是从镜中的影像里汲取的,
Nec nisi conpositam se prius illa videt!
在梳妆打扮好之前,她绝不看自己一眼!
Non, tibi si facies animum dat et omina regni —
不,即便你的美貌赋予你傲气和统治的征兆——
O facies oculos nata tenere meos! —
哦,那生来就要勾住我双眼的容颜!——
Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
你也不该因此轻视与你相比的我;
Aptari magnis inferiora licet.
卑微之物本就允许与伟大之物相配。
Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
传说中,仙女卡吕普索因爱上凡人而不能自拔,
Capta recusantem detinuisse virum.
强行留住了那个拒绝她的男人。
Creditur aequoream Pthio Nereida regi,3
世人相信海中的涅瑞伊得斯与弗提亚的国王结合,
Egeriam iusto concubuisse Numae,
埃格里亚与公正的努马同床共枕,
Vulcano Venerem, quamvis incude relicta
维纳斯与维尔卡努斯结合,尽管他离开金砧,
Turpiter obliquo claudicet ille pede.
用那只瘸脚丑陋地一拐一拐地走路。
Carminis hoc ipsum genus inpar;4 sed tamen apte
这种诗歌体裁本身就是不平衡的;然而,
Iungitur herous cum breviore modo.
英雄诗却能恰当地与较短的格律结合。
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges;
你也是,我的光芒,请用你任意的法则接纳我;
Te deceat medio iura dedisse foro.
在广场中央发号施令,最是适合你。
Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto;
我绝不会成为你的污点,也不是你因其离去而欢喜之人;
Non erit hic nobis infitiandus amor.
这份爱绝不会被我们否认。
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
我没有万贯家财,却拥有成功的诗篇,
Et multae per me nomen habere volunt;
许多女人都渴望通过我扬名立万;
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam.
我认识某位女子,她到处宣称自己就是科里纳。
Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
为了成真,她有什么不乐意付出的呢?
Sed neque diversi ripa labuntur eadem
然而,方向不同的寒冷的欧罗塔斯河
Frigidus Eurotas populiferque Padus,
和繁茂着杨树的巴杜斯河绝不会流淌在同一条河岸上,
Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
在我的小册子里,除了你,没有任何女人会被歌颂;
Ingenio causas tu dabis una meo.
唯有你,将为我的才华提供源泉。
- 2.17.2illo ... iudice
“illo ... iudice” 是夺格绝对结构(“以他为裁判官”),其中代词“illo”指代前一行中所提及的“siquis”。
- 2.17.3Sim licet
表示让步的“licet”直接后接虚拟式现在时“sim”,构成让步从句,意为“即使我是”或“哪怕我名声扫地”。
- 2.17.17aequoream Pthio Nereida regi
此处省略了下一行(第18行)中的不定式“concubuisse”,阅读时应当予以补齐。“aequoream Nereida”为对格主语,“Pthio regi”为该省略动词所支配的与格(表示同寝的对象)。
- 2.17.21genus inpar
形容词“inpar”(“不平等的、不均等的”)指代哀歌双行体(elegiac couplet)的格律特征,该体裁由交替出现的长(六音步)短(五音步)诗行构成。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-18)
- 2026-10-18 AI校阅 — 译文 1 处
