← 奥维德

爱经

§2.1.1-2.1.38

放弃史诗与重归爱情挽歌

诗人叙述了自己曾试图创作关于巨人之战的宏大史诗,但因情人闭门谢客而重新转向撰写轻盈的情诗,并宣称颂扬神话英雄无济于事,唯有赞美少女容貌才能换来爱情的回报。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,

我也创作了这本歌集,我出生于水源充足的佩利格尼地区,

​Ille ego nequitiae Naso1 poeta meae.

我就是那个纳索,歌唱我自己轻浮恋情的诗人。

​Hoc quoque iussit Amor — procul hinc, procul este, severae!

爱神也命令了这桩事——走开,远离这里,严肃的妇人们啊!

​Non estis teneris apta theatra modis.

你们不是这些温柔曲调的合适观众。

5

​Me legat in sponsi facie non frigida virgo,

愿那看见未婚夫的面容而无法冷淡的少女阅读我,

​Et rudis ignoto tactus amore puer;

以及那被未知的爱所触碰、尚且天真的少年;

​Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu

并愿某个年轻人——他正被我现在所受创的同一张弓所伤——

​Agnoscat flammae conscia signa suae,

能认出那知悉他心中火焰的迹象,

​Miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus

并在惊奇良久之后说道:‘那个诗人究竟是得到了哪个告密者的指点,

10

​Conposuit casus iste poeta meos?'

才写出了我的遭遇?’

​Ausus eram, memini, caelestia dicere bella

我记得,我曾敢于去歌唱天上的战争

​Centimanumque Gyen — et satis oris erat2 —

以及百手巨人居厄斯——而且我当时有足够高亢的嗓门——

​Cum male se Tellus ulta est,3 ingestaque Olympo

当时大地神进行了糟糕的复仇,陡峭的奥萨山

​Ardua devexum Pelion Ossa tulit.

托着倾斜的培利翁山,重压在奥林匹斯山上。

15

​In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,

我手中曾握着云雾,并与朱庇特一同握着雷电,

​Quod bene pro caelo mitteret ille suo —

那本是这位天神为了保卫他的天庭而极适合掷出的——

​Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;

然而我的情人关闭了大门!我便连同朱庇特一起放下了雷电;

​Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.

朱庇特本人也从我的创作灵感中消失了。

​Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;

朱庇特啊,请宽恕我!你的武器对我毫无帮助;

20

​Clausa tuo maius ianua fulmen habet.4

紧闭的大门比你的雷电拥有更大的威力。

​Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;

我重新拿起了谄媚的情话和轻盈的哀歌,这是我自己的武器;

​Mollierunt duras lenia verba fores.

温柔的话语软化了坚硬的大门。

​Carmina sanguineae deducunt cornua lunae,

诗歌能唤下血红月亮的双角,

​Et revocant niveos solis euntis equos;

并召回行进中的太阳那雪白的骏马;

25

​Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues,

凭着诗歌,蛇类的喉咙崩裂而身亡,

​Inque suos fontes versa recurrit aqua.

水流倒转,流回自己的源头。

​Carminibus cessere fores, insertaque posti,

门扉向诗歌屈服,那插在门柱上的闩,

​Quamvis robur erat, carmine victa sera est.

纵然是坚硬的橡木,也被诗歌所战胜。

​Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?

赞美那捷足的阿喀琉斯,对我能有什么用处?

30

​Quid pro me Atrides alter et alter agent,

阿特柔斯的一个儿子和另一个儿子,能为我做些什么?

​Quique tot errando, quot bello, perdidit annos,

还有那个在流浪中失去的岁月与在战争中一样多的人,

​Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?

以及被色萨利骏马拖曳、令人哀怜的赫克托耳,能为我带来什么?

​At facie tenerae laudata saepe puellae,

但只要经常赞美温柔少女的容貌,

​Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.

她便会亲自来到诗人身边,作为诗歌的奖赏。

35

​Magna datur merces! heroum clara valete

这是多么丰厚的奖赏!英雄们显赫的名字啊,永别吧;

​Nomina; non apta est gratia vestra mihi!

你们的恩典不适合我!

​Ad mea formosos vultus adhibete, puellae,

少女们啊,请把你们美丽的脸庞转向我的诗歌,

​Carmina, purpureus quae mihi dictat Amor!

这些是由红衣的爱神口授给我的诗歌!

语法注4 条
  1. 2.1.2Naso

    诗人本人的家族名(cognomen)“纳索”(即奥维德)。在此处通过与第一人称代词 ille ego(那个我)同格并置,以第三人称口吻进行强烈的自我指代。

  2. 2.1.12et satis oris erat

    名词 os(口,脸)的属格 oris。此处 os 既指进行史诗创作所需的“高亢嗓门”或“歌唱能力”,又带有试图挑战神话巨作的“厚颜”或“大胆”的双重隐喻意义。

  3. 2.1.13cum male se Tellus ulta est

    副词 male 在此意为“糟糕地”、“不幸地”或“不成功地”。用于形容大地女神(Tellus)通过孕育巨人向天神复仇、最终却惨遭失败的这一神话事件的徒劳无功。

  4. 2.1.20Clausa tuo maius ianua fulmen habet

    比较级形容词 maius 修饰 fulmen。tuo 为比较夺格,省去了 fulmine,等同于 tuo fulmine(比你的雷电)。幽默地将朱庇特的天界雷电与情人的闭门羹带来的精神打击进行对比。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.38