← 李维

自建城以来史

§37.30.1-37.30.10

米翁内索斯海战与联军的胜利

记述了米翁内索斯海战的惨烈交战过程、罗马与罗德岛联军的最终胜利,以及一艘罗德岛船只在战斗中因奇特意外被俘的插曲。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37.30.1

​iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab Romanis octoginta naves pugnabant, ​ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximae formae naves tres hexeres habebat, duas hepteres. robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; ​maximo tamen terrori hostibus1 fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit.

此时双方全体舰队已同时在各个方向展开了交战。罗马一方有八十艘船只参战,其中二十二艘是罗德岛船;敌人的舰队有八十九艘船;其中最大型的船只拥有三艘六段舵船和两艘七段舵船。在船只的坚固程度和士兵的英勇上,罗马人远胜一筹,而罗德岛船只则在敏捷度、舵手的技术和桨手的经验上占优;然而,给敌人带来最大恐慌的是那些在船头载火前进的船只;过去在巴诺穆斯被包围时曾是他们唯一救星的东西,此时成了取得胜利的最大关键。

§37.30.4

​nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, ​et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.

因为由于害怕面对面的烈火,国王的船只为了避免船头相撞而在转向避开时,它们自己既无法用冲角击中敌人,又将自己的侧面暴露在打击之下,而且一旦发生碰撞,就会被灌入的烈火吞没,比起战斗,他们更多地是因为火灾而惊慌失措。

§37.30.6

​plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.

然而,正如战争中常见的那样,士兵的英勇发挥了最大的作用。因为当罗马人突破了敌人战线的中部后,他们从后方绕行,挡在了正与罗德岛人交战的国王船只面前;在转瞬之间,安条克的中路战线和左翼被包围的船只都纷纷沉没。

§37.30.7

​dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas,2 praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus — capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, ​ceterae incensae aut demersae.

盟友的右翼虽然完好无损,但比起自身的危险,他们更多地是被惨败所吓倒;然而,当看到其他船只被包围,且波吕克塞尼达斯的旗舰抛弃盟友扬帆起航后,他们急忙升起副帆——风向正好有利于前往以弗所的人——仓皇逃跑,在那场战斗中损失了四十二艘船,其中十三艘被俘并落入敌人手中,其余的则被烧毁或沉没。

§37.30.9

​Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram; ​inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent3 Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat, navis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.

罗马人有两艘船被毁,若干艘受损;一艘罗德岛船由于一次奇特的意外而被俘。因为当它用冲角撞击一艘西顿船时,锚在撞击本身的作用下从自己的船上脱落,其弯曲的爪齿如同投下了铁手一般,紧紧扣住了另一艘船的船首;由此引发了混乱,当罗德岛人渴望摆脱敌人而倒桨时,被拖曳的锚缆缠绕在桨中,扫落了另一侧的所有船桨;这艘因撞击而紧贴在一起的船只,因这一变故而被削弱,随即被(敌方的)船只俘获。在米翁内索斯的海战主要是以这种方式进行的。

语法注3 条
  1. 37.30.3terrori hostibus

    双与格结构,结合了作表语的与格 terrori(作为恐怖的来源)和表示利害关系的与格 hostibus(对敌人而言)。

  2. 37.30.7alias circumventas

    感官动词 videre 的直接宾语结构,宾格代词/名词(alias 以及后文的 praetoriam navem)与分词(circumventas, dantem)连用,表示目睹到的状态或动作。

  3. 37.30.10inhiberent

    动词 inhibeo 在此处用作航海术语的专业含义,指“倒桨”、“使船后退”。它并非单纯指“抑制”或“静止”,而是指在战斗中试图将船只与敌方分离的操船动作。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.30.1-37.30.10