← 李维

自建城以来史

§35.40.1-35.40.8

执政官出征与罗马的自然灾害

叙事从希腊事务转回罗马本土,记录了执政官们前往行省、维博殖民地的建立,以及袭击罗马的地震和火灾等自然灾害。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35.40.1

​abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis,1 non quia ipsas operae pretium esset perscribere, sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli.

与罗马人交织在一起的事务将我仿佛带离了希腊的领域,这并非因为这些事务本身值得详细记录,而是因为它们是与安条克战争爆发的原因。

§35.40.2

​consulibus designatis2 — inde namque deverteram — L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios.

自当选执政官起——因为我正是从那里偏离了主题——执政官卢基乌斯·克温克蒂乌斯和格奈乌斯·多米蒂乌斯出发前往行省,克温克蒂乌斯前往利古里亚人处,多米蒂乌斯针对波伊人。

§35.40.3

​Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti — consuli dediderunt se.

波伊人保持了平静,甚至他们的元老院成员及孩子、长官及骑兵——总计一千五百人——向执政官投降。

§35.40.4

​ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant. —

另一位执政官广泛蹂躏了利古里亚人的土地,并攻占了若干城堡,不仅从中获得了各种掠夺品和俘虏,还收回了若干曾处于敌人控制下的公民和盟友。

§35.40.5

​eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito.

就在同一年,根据元老院决议和平民会决议,在维博建立了一处殖民地。

§35.40.6

​tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti. Bruttiorum proxime fuerat ager; ​Bruttii ceperant de Graecis. — Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies duodequadraginta movit;3 per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; triduum eius rei causa supplicatio habita est; ​ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

三千七百名步兵和三百名骑兵前往;三人委员会成员克温图斯·奈维乌斯、马尔库斯·米努基乌斯和马尔库斯·富里乌斯·克拉西佩斯引导了他们;每位步兵分得十五儒格土地,骑兵分得双倍。这片土地最近属于布鲁蒂乌斯人;布鲁蒂乌斯人是从希腊人手中夺取的。——与此同时,罗马出现了两次极大的恐慌,一次持续时间长但较缓和:大地震动了三十八天;在同样多的天数里,人们在忧虑和恐惧中举行了祭日;为此举行了为期三天的祈祷仪式;另一次并非虚惊,而是许多人真实的灾难:火灾自牛市广场而起,面向台伯河的建筑昼夜燃烧,所有店铺及价值昂贵的商品皆化为灰烬。

语法注3 条
  1. 35.40.1res immixtae Romanis

    immixtae 为完成分词,修饰 res,并支配与格的 Romanis(可理解为中性“罗马人的事务”或阳性“罗马人”),指与罗马事务交织在一起的希腊事务。

  2. 35.40.2consulibus designatis

    语法上是夺格独立结构,但在此处作为叙事的起点,与插叙句 inde namque deverteram(因为我正是从那里偏离了主题)中的副词 inde(从那里)相对应,指代前文中选出当选执政官的段落。

  3. 35.40.7terra dies duodequadraginta movit

    动词 movit(moveo 的完成式)在此作不及物动词使用(或省略了反身代词 se),以 terra 为主语,意为“大地震动”。dies duodequadraginta 是表示时间持续长短的宾格(三十八天)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.40.1-35.40.8