← 李维

自建城以来史

§33.34.1-33.34.11

对安条克的警告与希腊城邦的整饬

伊斯米亚竞技会后,弗拉米尼努斯与十人使节团对安条克的使节提出严厉警告。随后,他们裁决了希腊各城邦的自治权与领土归属,并将部分争议案件提交至罗马元老院裁决。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33.34.1

​secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere.

在伊斯米亚竞技会之后,弗拉米尼努斯和十人使节团听取了各国国王和民族使节的申诉。

§33.34.2

​primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere, quae Romae egerant, verba sine fide rerum iactantibus1 nihil iam perplexe, ​ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes.

最先被召见的是安条克国王的使节。对于他们像在罗马时那样、口中虚张声势地诉说着毫无实际履行诚意的话语,不再像以前那样含糊其辞,以前在菲利普完好无损、局势尚不明朗时确是如此,而是公开向他们通告:他必须退出曾属于菲利普或托勒密两王的亚洲城市,不得侵犯自由的公民国家,也不得用武力攻击其中任何一个;并且,各地所有的希腊城市都应该处于和平与自由之中。

§33.34.4

​ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret.

何况,最首要通告的是,国王本人既不得渡海进入欧洲,也不得将军队运送过去。

§33.34.5

​dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur.

在打发走国王的使节后,各城邦和民族的会议开始召开;由于十人使节团对各城邦的决议是点名宣布的,因此会议进行得更加迅速。

§33.34.6

​Orestis — Macedonum ea gens est —, quod primi ab rege defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati.

奥雷斯泰人——这是马其顿人的一个部族——因为他们最先背叛国王,所以被归还了他们自己的法律。马格内特斯人、佩赖比人和多洛佩斯人也被宣布为自由。

§33.34.7

​Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt.

泰萨利亚人除了获得自由外,还被给予了弗蒂奥蒂斯的阿卡亚人,但弗蒂奥蒂斯泰拜和法萨洛斯除外。对于要求根据条约将法萨洛斯和莱夫卡斯归还给他们的埃托利亚人,使节们将其提交给了元老院。

§33.34.8

​Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt.

福基斯人和洛克里斯人,正如他们以前那样,在附加了决议的权威之后,被归入他们之中。

§33.34.9

​Corinthus et Triphylia et Heraea — Peloponnesi et ipsa urbs est — reddita Achaeis.

科林斯、特里菲利亚和赫赖亚——这也是伯罗奔尼撒的一座城市——被归还给阿卡亚人。

§33.34.10

​Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant2 dissentiente Quinctio;3 ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta.

十人使节团在弗拉米尼努斯反对的情况下,试图将奥雷乌斯和埃雷特里亚给予阿塔罗斯之子欧迈尼斯国王;唯独这一件事被提交给元老院裁决;元老院在加上卡里斯托斯后,给予了这些城市自由。

§33.34.11

​Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo capta ademisset.4

普莱乌拉托斯被给予了里赫尼杜斯和帕尔蒂尼人;这两个伊利里亚部族曾处于菲利普的统治之下。他们命令阿米南德罗斯保留他在战争期间从菲利普手中夺取的城堡。

语法注4 条
  1. 33.34.2iis... iactantibus

    与格代词 iis 及其同格的现在分词 iactantibus。该结构作为后面无人称被动句 denuntiatum [est] 的与格补语,表示“向那些滔滔不绝(搬出罗马那一套外交辞令)的使节们宣告”。

  2. 33.34.10dabant

    未完成过去时,在此用作表示意图或企图的未遂过去时(conative imperfect),意为“正打算给予”。这与后面因弗拉米尼努斯反对而未付诸实施、最终将提案送交元老院的逻辑相符合。

  3. 33.34.10dissentiente Quinctio

    包含现在分词 dissentiente 的夺格绝对结构(ablative absolute)。用来表示在十人使节团做决定时,弗拉米尼努斯在场并持反对意见这一伴随的让步情况。

  4. 33.34.11Philippo... ademisset

    Philippo 是与动词 ademisset(adimere 的虚拟式过去完成时,意为夺取、拿走)连用的夺格性与格(dative of separation),表示“从菲利普那里夺走”。capta 是与中性复数宾语 castella 一致的过去被动分词,指“被攻占并夺取的城堡”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:33.34.1-33.34.11