- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.36.1-21.36.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-23
因山体滑坡导致悬崖断绝而无法通行,汉尼拔决定绕道,但新雪下的湿滑冰面和融雪泥泞使人马均陷入了极其惨烈的摔倒与挣扎之中。
Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis,1 ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset.
随后,他们来到一处要窄得多的悬崖,那里的岩石如此陡峭,以至于即使是轻装的士兵,也只能一边摸索,一边紧紧抓住周围突出的灌木和树根,才能艰难地将自己放下去。
natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat.
该处地形本就险峻,因近期的山体滑坡,已被截断成足有一千英尺深的深渊。
ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam esse.
在那里,当骑兵们仿佛走到了路的尽头而停下时,有人向正纳闷队伍为何延误的汉尼拔报告,前方的悬崖已无法通行。
digressus deinde ipse ad locum visendum. haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret2 agmen.
随后他亲自走上前去视察该处。显然,无论迂回的路线有多长,他也只能带领队伍绕道通过周围荒无人烟、此前从未有人涉足的险途。
ea vero via inexsuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae3 facile pedes ingredientium insistebant; ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.
然而,这条道路实际上也是无法逾越的。因为在未曾踩踏过的陈雪之上,覆盖着一层厚度适中的新雪,起初,行进者的脚很容易在柔软且不太深的新雪上站稳;但当新雪因如此多的人和家畜的践踏而融化散开后,他们就只能在下面裸露的冰面和融雪所形成的泥泞流沙上艰难行走。
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.
那里的挣扎是极其惨烈的,湿滑的道路无法立足,在下坡路上更容易让人滑倒,以至于无论他们是想用手还是用膝盖支撑着站起来,这些支撑物本身都会滑开,使他们再次摔倒;周围也没有任何灌木或树根可以让人们手脚并用地攀爬;因此,他们只能在光滑的冰面和融化的雪水中翻滚。
iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis4 penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.
家畜在行走时,有时甚至会踏穿最底层的雪,而一旦滑倒,它们在挣扎着站立时因更加猛烈地踢动蹄子,反而将冰面完全踏破,以至于大多数家畜就像掉入陷阱一样,死死地陷在坚硬且冻得很深的冰层中。
- 21.36.1rectis saxis
用作描摹夺格(性质夺格),修饰前文的名词 rupem,表示“(岩石)极其陡峭的(悬崖)”这一性状。
- 21.36.4quin... circumduceret
表示否定生疑的惯用句型 dubium est quin(毫无疑问……)的变体。由于主句为否定式(haud dubia),因此引导 quin 后接虚拟式未完成过去时(circumduceret),意为“毫无疑问他必须带领……”。
- 21.36.5molli nec praealtae
形容词 mollis 和 praealtus 的单数阴性与格形式。这里省略了阴性名词 nix(雪)的与格 nivi(可由前文的 super veterem nivem... nova 补出)。该与格由要求与格支配的动词 insistebant 决定。
- 21.36.8iactandis gravius in conitendo ungulis
由名词 ungulae(蹄)的复数夺格与相一致的动形容词(动兵格)iactandis 构成的“手段夺格”,意为“通过更猛烈地踢动蹄子”。中间插入的 in conitendo 是动名词夺格结构,作状语修饰,意为“在挣扎(站立)的过程中”。
