← 李维

自建城以来史

§21.35.1-21.35.12

抵达阿尔卑斯山顶与艰难的下山之路

汉尼拔的军队到达阿尔卑斯山顶,为了鼓舞因艰难行军而疲惫不堪的士兵,汉尼拔展示了下方的意大利平原,但下山通往意大利的路途却极其险峻且滑溜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§21.35.1

​postero die iam segnius intercursantibus barbaris1 iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus.

第二天,由于野蛮人已不再那么积极地进行袭扰,部队得以汇合,山隘虽然不是毫无损失地被克服了,但家畜的损失还要大于人员的伤亡。

§21.35.2

​inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.

从那里开始,山民人数减少了,他们的袭扰更像是强盗行径而非正规战争,时而袭击前锋,时而袭击队尾,这完全取决于地形是否提供了便利,或者前进及落后者是否制造了某种机会。

§21.35.3

​elephanti sicut per artas praecipitesque vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.

虽然战象在狭窄险峭的道路上行进造成了极大的延误,但无论它们行经何处,都使队伍免受敌人的骚扰,因为不习惯接触它们的敌人害怕走得太近。

§21.35.4

​nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter2 faciebant.

在第九天,他们到达了阿尔卑斯山顶。一路上,他们大多穿过无路可通的荒野和弯路,这些弯路要么是由于向导的欺骗造成的,要么是在不信任向导时,由那些凭空推测路线的人盲目走入山谷所造成的。

§21.35.5

​biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere.

他们在山顶扎营驻留了两天,让因劳累和战斗而疲惫不堪的士兵们得到了休息;一些在岩石间滑落的家畜,也通过顺着队伍的足迹找到了营地。

§21.35.6

​fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere Vergiliarum3 ingentem terrorem adiecit.

对于那些已经因饱受诸多苦难而疲惫厌倦的人来说,此时适逢昴宿星团即将西沉的季节,一场降雪更是增添了极大的恐慌。

§21.35.7

​per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, ​praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, ​moeniaque eos tum transcendere4 non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.

黎明时分,军旗动身出发,队伍在完全被雪覆盖的道路上缓慢而艰难地前行,每个人的脸上都显露出倦怠和绝望,这时汉尼拔走到军旗前面,命令士兵们在某个视野开阔的高地上停下,向他们指明意大利以及阿尔卑斯山脚下波河平原的辽阔景象,并对他们说,他们此刻不仅是在跨越意大利的屏障,也是在跨越罗马城本身的城墙;接下来的路程将是平坦且下坡的;只需一两次战斗,他们就能将意大利的卫城和首都掌握在自己的手中与权力之下。

§21.35.10

​procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.

队伍随后开始前进,此时连敌人也除了偶尔乘机进行小偷小摸之外,不再企图进行任何攻击。

§21.35.11

​ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab Italia sicut breviora ita5 adrectiora sunt, difficilius fuit. omnis enim ferme via praeceps, angusta, ​lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec, qui paulum titubassent, haerere adfixi vestigio suo, aliique super alios et iumenta in homines occiderent.

然而,下山的路比上山时要艰难得多,因为阿尔卑斯山通往意大利的一侧大多虽然距离较短,却也更为陡峭。几乎整条道路都十分险峻、狭窄、而且湿滑,以至于他们既无法稳住身体不致滑倒,那些稍微失足的人也无法在原地站稳,结果人们纷纷互相撞倒,家畜也砸在人的身上。

语法注5 条
  1. 21.35.1intercursantibus barbaris

    绝对夺格,表示主句动词 iunctae (sunt) copiae 的原因或伴随情况。

  2. 21.35.4a coniectantibus iter

    现在分词 coniectantibus 的名词化用法(“推测道路的人”)。与介词 a 连用构成夺格表示行为主体,修饰被动分词 initae。

  3. 21.35.6occidente iam sidere Vergiliarum

    绝对夺格。指昴宿星团(Pleiades)在清晨落下(10月下旬至11月上旬),表明他们越过阿尔卑斯山时正值晚秋或初冬的严酷季节。

  4. 21.35.9transcendere

    间接引语中的“宾格加不定式”结构,依赖于前文动词 ostentat(展示)中隐含的“宣称、解释”之意。后续的 fore 和 habituros (esse) 同样属于该间接引语。

  5. 21.35.11sicut... ita...

    表示对比的关联词。此处意为“正如……那样……”或让步的“虽然……但是……”,表示意大利一侧的阿尔卑斯山“正因为距离较短,所以也相应地更加陡峭”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:21.35.1-21.35.12