← 贺拉斯

书信诗

§1.17.1-1.17.62

致斯卡埃乌阿书:与权贵相处之道

诗人向斯卡埃乌阿阐述与权贵相处的艺术,通过对比阿里斯蒂波斯灵活的宫廷处世哲学与迪奥根尼死板且虚伪的犬儒主义态度,说明顺应环境的重要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,

斯卡埃乌啊,虽然你已经能为自己作充分的打算,并且知道

​quo tandem pacto deceat maioribus uti,

究竟应该以何种方式与大人物相处,

​disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

但还是请听听你这位尚需受教的小友的想法吧,这就如同

​caecus iter monstrare velit;1 tamen aspice si quid

盲人想要指路一样;不过,还是请看一看,

5

​et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.

我们是否也说出了什么你愿意纳为己有的道理。

​Si te grata quies et primam somnus in horam

如果惬意的休息和睡到第一时

​delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,

能令你愉悦,如果尘土和车轮的喧嚣,

​si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,

以及小酒馆的噪杂令你厌烦,那么我建议你前往费伦提努姆;

​nam neque divitibus contingunt gaudia solis,

因为快乐并非唯独属于富人,

10

​nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.2

那些从生到死都不为人知地生活着的人,也并未过得糟糕。

​si prodesse tuis pauloque benignius ipsum

如果你渴望造福亲友,并让自己过得

​te tractare voles, accedes siccus ad unctum.3

稍微优裕一些,你这饥渴者就应当去接近那涂油者。

“Si pranderet holus patienter, regibus uti

“如果阿里斯蒂波斯能耐心地吃蔬菜,他就不会愿意

​nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,

依附君王。”“如果那个指责我的人知道如何依附君王,

15

​fastidiret holus qui me notat.” utrius horum

他就会鄙视蔬菜。”请告诉我,这两人的

​verba probes et facta doce, vel iunior audi

言行你更赞同哪一个,或者作为后辈,请听一听

​cur sit Aristippi potior sententia, namque

为什么阿里斯蒂波斯的观点更为可取。因为,

​mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

俗话说,他曾这样回击那个言辞刻薄的犬儒:

“scurror ego ipse mihi, populo tu;4 rectius hoc et

“我是为了自己而当小丑,你则是为了大众;我的做法

20

​splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,

要高尚、体面得多。为了让骏马载我、君王养我,

​officium facio; tu poscis vilia, verum

我尽我的职责;而你乞求微不足道的施舍,其实

​dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”

比施予者更为卑下,尽管你自称无求于任何人。”

​omnis Aristippum decuit color et status et res,

任何境遇、地位和状况都适合阿里斯蒂波斯,

​temptantem maiora, fere praesentibus aequum,

他虽追求更高之物,却基本满足于现状;

25

​contra, quem duplici panno patientia velat,

相反,对于那个用双重破布遮蔽身体以示忍耐的人,

​mirabor, vitae via si conversa decebit.

如果生活方式发生转变,他是否还能显得体面,我将表示怀疑。

​alter purpureum non exspectabit amictum,

前者绝不会等待紫色的华服,

​quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,

无论穿什么衣服,他都会走在最热闹的地方,

​personamque feret non inconcinnus utramque;

并且能毫无违和地扮演好两种角色;

30

​alter Mileti textam cane peius et angui

后者则会像躲避恶犬和毒蛇一样躲避米利都织成的斗篷,

​vitabit chlamydem, morietur frigore, si non

如果你不把

​rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.

他的破布还给他,他就会冻死。还给他吧,让这愚人活下去。

​Res gerere et captos ostendere civibus hostis

建功立业,并将俘获的敌人展示给市民,

​attingit solium Iovis et caelestia temptat:

这几乎触及了朱庇特的宝座,是在追求天神般的荣耀:

35

​principibus placuisse viris non ultima laus est.

取悦于国家的权贵,绝非最低的赞誉。

​non cuivis homini contingit adire Corinthum.

并非人人都有福气去往科林斯。

​sedit qui timuit ne non succederet. “Esto.

那些害怕不能成功的人选择了坐视。“好吧。

​quid, qui pervenit, fecitne viriliter?” atqui

那么,那些到达终点的人呢?他难道没有表现得像个真正的男子汉吗?”然而,

​hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret,

我们所追求的价值,要么就在这里,要么就无处可寻。一者畏惧重担,

40

​ut parvis animis et parvo corpore maius;

认为这超出了微小的器量与弱小的身躯;

​hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est,

另一者则承担并坚持到底,否则美德不过是个空名,

​aut decus et pretium recte petit experiens vir.

要么就是勇于尝试者理所当然地在追求荣耀与奖赏。

​Coram rege sua de paupertate tacentes

在他们的君王面前对自己的贫穷保持沉默的人,

​plus poscente ferent: distat, sumasne pudenter

将比不断索取的人获得更多:体面地接受

45

​an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

还是强行夺取,这大不相同;而这正是事情的关键与源泉。

“indotata mihi soror est, paupercula mater,

“我的姐妹没有嫁妆,母亲贫困,

​et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,”

庄园既卖不出去,也无法养活人,”

​qui dicit, clamat, victum date! succinit alter,

说出这些话的人,实际上就是在高喊:“给我生计!”另一个也随之附和,

​et mihi! dividuo findetur munere quadra,

“还有我!”于是面包将被平分,礼物随之减半。

50

​sed tacitus pasci si posset corvus,5 haberet

但如果乌鸦能够保持沉默、安静地进食,它将会获得

​plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.

更多的食物,以及少得多的争吵和嫉妒。

​Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

被带去布林迪西或美丽的苏连托作伴的人,

​qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,

若是抱怨路途颠簸、严寒和雨水,

​aut cistam effractam et subducta viatica plorat,

或者为箱子被撬、旅费被窃而哭泣,

55

​nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

便是在重复妓女那些众所周知的伎俩,她经常哭诉

​saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

项链被抢,或是脚镯被夺,结果很快

​nulla fides damnis verisque doloribus adsit,

连她真正的损失和真正的悲哀也得不到任何信任。

​nec semel irrisus triviis attollere curat

同样,在十字路口被愚弄过一次的人,也不想再去扶起

​fracto crure planum, licet illi plurima manet

那个折断了腿的骗子,哪怕他流下

60

​lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

许多眼泪,并指着神圣的奥西里斯起誓:

​credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!

“相信我吧,我不是在开玩笑;残忍的人啊,快把瘸子扶起来!”

​quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.

“去找外地人吧,”声嘶力竭的邻里们这样大声回绝道。

语法注5 条
  1. 1.17.3ut si caecus iter monstrare velit

    使用虚拟式现在时 velit 的比较条件从句,表示“仿佛盲人想要指路”这一假设性情景。该句与前文的形容词性分词短语 docendus adhuc 并列,体现了作者自谦地将自己比作“盲人向导”的修辞构图。

  2. 1.17.10fefellit

    动词 fallere 的完成时。在此处以绝对(不及物)方式使用,意为“不为人知地生活”或“避开公众目光”。这对应于伊壁鸠鲁学派著名的道德戒律“悄悄地生活”(λάθε βιώσας)。

  3. 1.17.12accedes siccus ad unctum

    主语补足语 siccus(“干燥的”,即贫穷或清醒的人)与名词性宾格 unctum(“涂油的”,即富有或饱食的人)之间的对比。它隐喻性地表达了投奔保护人并分享其恩惠的行为。

  4. 1.17.19scurror ego ipse mihi, populo tu

    异态动词 scurror(扮演小丑/阿谀奉承)的用法。间接宾语与格 mihi 和 populo 表明这种奉承行为是为谁的利益而进行的。阿里斯蒂波斯认为自己的宫廷侍奉完全是为了自身利益,同时批评迪奥根尼对贫困的炫耀是迎合大众的虚荣。

  5. 1.17.50tacitus pasci si posset corvus

    使用 si 搭配未完成过去时虚拟式(posset, haberet)的现在反事实条件句。通过乌鸦的寓言,阐明了这样一个教训:如果对保护人保持沉默、不发怨言,就能获得更多份额,并避免无谓的嫉妒与争吵。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.humanitext-lat2:1.17.1-1.17.62