← 贺拉斯

书信诗

§1.12.1-1.12.29

致伊克乌斯信:知足常乐与哲学探求

诗人劝告伊克乌斯满足于现有的财富并继续哲学探索,同时推荐他接纳格罗斯富斯为友,并传达了罗马最近在军事和外交上的胜利。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,

伊克乌斯啊,如果你正确地享受你所收集的阿格里帕在西西里的收益,

​si recte frueris, non est ut1 copia maior

那么没有什么更大的丰饶

​ab Iove donari possit tibi. tolle querellas:

可以由朱庇特赐予你。停止抱怨吧:

​pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,

因为,凡是物质的使用足够满足其需要的人,就不是穷人。

5

​si ventri bene,2 si lateri est pedibusque tuis, nil

如果你的胃、你的胁肋和你的脚都很舒适,那么君王般的

​divitiae poterunt regales addere maius.

财富也无法增加更多。

​si forte in medio positorum abstemius herbis

如果你碰巧在琳琅满目的佳肴中节制饮食,仅靠草药

​vivis et urtica, sic vives protinus, ut3 te

和荨麻生活,你依然会同样地生活下去,即使

​confestim liquidus Fortunae rivus inauret,

命运女神那澄清的溪流顿时将你镀上黄金,

10

​vel quia naturam mutare pecunia nescit,

这要么是因为金钱无法改变本性,

​vel quia cuncta putas una virtute minora.

要么是因为你认为一切事物都比不上一颗美德之心。

​Miramur, si Democriti pecus edit agellos

当德谟克利特的敏捷心灵脱离肉体在外游历时,如果他的牲畜吃光了他的田地

​cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;

和庄稼,我们会感到惊讶吗?

​cum4 tu inter scabiem tantam et contagia lucri

而你,在这般对利益的渴望与传染病之中,

15

​nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:

却不屑于任何琐碎之事,依然关注着高尚的事物:

​quae mare compescant causae, quid temperet annum,

是什么原因控制着大海,是什么调节着四季,

​stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,

星辰是自行漫步还是受命徘徊,

​quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,

是什么遮蔽了月球黑暗的圆盘,又是什么将其展现,

​quid velit et possit rerum concordia discors,

事物那不和谐的和谐意图是什么,又具有什么力量,

20

​Empedocles an Stertinium deliret acumen.

是恩培多克勒还是斯特尔提尼乌斯的敏锐心智在发疯?

​Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,

然而,无论你是杀生吃鱼,还是折磨韭葱和洋葱,

​utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro

你都要与蓬佩乌斯·格罗斯富斯友好相处,如果他有所请求,你要主动

​defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum,

给予;格罗斯富斯除了正直和公正之外,绝不会有任何祈求。

​vilis amicorum est annona,5 bonis ubi quid deest.

当好人有所匮乏时,朋友的获取成本是低廉的。

25

​Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res,

不过,为了免得你不知道罗马的国势处于何种境地:

​Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis

坎塔布里亚人因阿格里帕的武勇,亚美尼亚人因

​Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates

克劳狄乌斯·尼禄的武勇而倒下;弗拉阿特斯

​Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges

已经屈膝接受了恺撒的律法和帝国;黄金般的

​Italiae pleno defudit Copia cornu.

丰饶已经从满盈的角中将作物倾泻到意大利。

语法注5 条
  1. 1.12.2non est ut

    “non est ut” 后面接虚拟语气(possit)是一种无人称句式,表示“不可能……”或“没有办法……”。

  2. 1.12.5si ventri bene

    惯用表达 “bene est” + 与格(ventri, lateri, pedibus)意为“对……而言是好的、舒适的”。此处在第一个 ventri 后省略了 est,而由紧随 lateri 之后的 est 来统辖整体。

  3. 1.12.8ut

    在 “sic... ut” 的关联结构中,连词 “ut” 引导一个让步从句(“即使……”,接虚拟语气 inauret),而非结果从句。

  4. 1.12.14cum

    连词 “cum” 在此表示逆折或对比(“然而”、“在……的同时”),支配虚拟语气 sapias 和 cures。这将在外游历的德谟克利特与身处俗世利益之中却依然保持高尚追求的伊克乌斯进行了对比。

  5. 1.12.24vilis amicorum est annona

    单词 “annona”(本义指谷物价格或市场价格)在此作比喻性使用。字面意思是“当善人有所匮乏时,朋友的市场价格是低廉的”,意味着通过帮助他们,可以很容易(且廉价地)获得宝贵的友谊。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.humanitext-lat2:1.12.1-1.12.29