← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§9.5.1-9.5.16

孤身跃入城中与重伤遇救

亚历山大孤身跳入敌城,背靠大树奋勇抵御蜂拥而至的敌人,在被重箭射穿负重伤后,部将们终于赶到并誓死掩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.5.1

​Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum ille rem ausus est1 incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.

此时,他的朋友们大声呼喊让他向他们跳下,并严阵以待准备接住他,而他用来挥舞抵挡打击的左臂已经力竭;就在这时,他敢于做出一件不可思议且闻所未闻的举动,这桩举动因鲁莽而非荣耀的名声而显得格外引人瞩目。

§9.5.2

​Namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset2 dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus.

因为他纵身一跃,径直跳入了满是敌人的城中。尽管他几乎不敢指望自己至少能一边战斗一边死去、而非未得复仇便死去;因为在他站起身来之前,原本极有可能被压制并被活捉。

§9.5.3

​Sed forte ita libraverat corpus, ut se pedibus exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri posset, fortuna providerat.

但巧合的是,他很好地保持了身体的平衡,双脚稳稳着地;因此他站着投入了战斗。而且,命运已预先安排好使他无法被包围。

§9.5.4

​Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens.

离城墙不远处的一棵老树伸展着枝叶繁茂的枝桠,仿佛特意在护卫着国王;他将身体紧靠在这棵树粗壮的树干上,以免遭到包围,用盾牌承受着从正面倾泻而来的飞矢投石。

§9.5.5

​Nam cum unum procul tot manus peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant.

因为虽然无数双手从远处攻击他一人,却无人敢于走近,投掷物落在树枝上的比落在盾牌上的还要多。

§9.5.6

​Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum.

为国王助阵的,首先是他那威名远扬的名声,其次是绝望——这是为体面赴死而产生的巨大鼓舞。

§9.5.7

​Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant.

但随着敌人源源不断地涌来,他的盾牌已承受了密集的矢石攻击,飞石已砸碎了他的头盔,因持续搏斗而不堪重负的膝盖也已支撑不住而弯曲。

§9.5.8

​Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant.

于是,站得最近的敌人轻蔑而大意地猛冲上前;国王用剑迎击其中两人,使他们当场毙命倒在他面前。此后再也没有人敢于靠近攻击他,只能从远处投掷标枪和射箭。

§9.5.9

​Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur,3 donec Indus duorum cubitorum sagittam — namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant — ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.

国王暴露在所有打击之下,但仍以双膝支撑着身体并不费力地防守,直到一名印度人士兵射出一支长达两肘的箭——正如我们此前所说,印度人的箭便有如此巨大——利箭穿透胸甲,深深扎入他右肋稍上方处。

§9.5.10

​Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit.

受到这处创伤的打击,随着鲜血大量喷涌而出,国王如垂死之人般放下了武器,浑身虚脱无力,以至于右手甚至没有力气拔出箭矢。于是,那个伤他的人欣喜若狂地跑上前去,企图剥取尸体上的甲胄战利品。

§9.5.11

​Quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit.4

国王察觉到那人的手碰到了自己的身体,我想,他是因受到这等奇耻大辱的愤恨所触动,唤回了渐渐涣散的神志,向上提起剑尖刺穿了敌人毫无防备的肋腹。

§9.5.12

​Iacebant circa regem tria corpora procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est et, ​postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet.

国王身边倒着三具尸体,其余敌人则在远处目瞪口呆。为了在咽下最后一口气之前仍能战斗着死去,他试图依靠盾牌撑起身子,但在毫无拼力挣扎的力气之后,他用右手抓住垂下的树枝试图站立起来。然而即便如此,他依然无法控制自己的身体,再次屈膝倒地,用手招引敌人,挑衅是否有人敢上前交手。

§9.5.14

​Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit.

终于,珀乌克斯塔斯在城邦的另一处击退了城墙上的守兵,循着国王的足迹赶到了现场。

§9.5.15

​Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit.

亚历山大见到了他,以为到来的已不再是活命的希望,而是赴死的慰藉,便将疲惫的身体靠在盾牌上。紧接着提马埃乌斯赶到,不久后莱昂纳图斯赶到,其后阿里斯托努斯也赶到了。

§9.5.16

​Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit:

印度人得知国王已在城墙之内,便撇下其余一切蜂拥赶来,猛攻掩护国王的这几个人。其中,提马埃乌斯正面多处受伤,在经历了一场英勇非凡的激战后阵亡:

语法注4 条
  1. 9.5.1cum ille rem ausus est

    反转的 cum 从句(cum inversum)。前句使用直陈式过去完成时(lassaverat)交代背景情况,而由 cum 引导的直陈式完成时(ausus est)则引入突发的关键主要动作。

  2. 9.5.2cum vix sperare posset

    让步性 cum 从句(“尽管他几乎不敢指望……”),动词 posset 为未完成过去虚拟式。从句内部的 dimicantem certe et non inultum esse moriturum 为带不定式的宾格结构(ACI),其中不定式 moriturum [esse] 的逻辑主语宾格 se 被省略,现在分词 dimicantem 作表语修饰这一省略的宾格主语。

  3. 9.5.9exceptum poplitibus corpus tuebatur

    完成时分词 exceptum 修饰 corpus,意为“由双膝支撑着的身体”。poplitibus 为方式或位置夺格(由双膝/膝弯承受)。紧承第7节中膝盖屈倒(genua succiderant)的描写,表现国王在跪姿状态下依然勉力护住躯体继续抵抗。

  4. 9.5.11nudum hostis latus subrecto mucrone hausit

    动词 haurio(字面意为“汲尽、饮干”)在此处采用了诗歌及白银时代散文的引申用法,意为“刺穿、重创”,支配 latus(肋腹)作直接宾语。subrecto mucrone 为方式夺格,意为“以向上挑起的剑尖”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.5.1-9.5.16