← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§9.5.17-9.5.30

马其顿军的屠城报复与拔除箭头的危险手术

护卫亚历山大的侍从相继倒下,悲愤的马其顿大军攻破城池实施残酷屠杀。名医克里托布鲁斯顶住压力切开伤口拔出倒钩箭矢,亚历山大在大出血昏死后苏醒,全军彻夜守候在帐外。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.5.17

​Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes.

珀乌克斯塔斯虽被三支标枪贯穿,却依然不用盾牌护卫自己,而是全力护卫着国王;莱昂纳图斯在击退贪婪涌来的异族人时,颈部遭受重创,半死不活地倒在国王脚前。

§9.5.18

​Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat.

此时珀乌克斯塔斯也因伤势过重而垂下了盾牌;最后的希望维系在阿里斯托努斯身上。他也身负重伤,无法继续抵挡敌人如此强大的攻势。

§9.5.19

​Inter haec ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit.1 Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.

在此期间,国王阵亡的谣言传到了马其顿人那里。这本会让其他人惊骇的消息,反而激励了他们。因为他们忘却了一切危险,用手斧砸碎了城墙,从他们奋力开辟出的入口冲入城内,斩杀的逃跑印度人比敢于迎战的还要多。

§9.5.20

​Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est.

无论是老人、妇女还是婴儿,均未获宽恕;无论遇到谁,他们都坚信国王就是被那个人所伤。最终,通过对敌人的屠戮,他们的义愤得以血债血偿。

§9.5.21

​Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes,2 sed ipse scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.

日后称王的托勒密曾亲历此战,克利塔库斯和蒂马根尼斯是这方面的记录者;但他本人自然不会损毁自己的功绩,却记载道自己当时被派去远征而并不在场。那些编纂古代历史记录的人,其漫不经心,或是与之相当的盲信盲从,竟至于如此严重的地步。

§9.5.22

Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, abscidunt.

国王被抬入营帐后,医师们在避免箭镞晃动的前提下,切断了扎在身体上的箭杆。

§9.5.23

​Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent.3

随后将身体袒露开来,他们察觉到箭矢上带有倒钩,若不通过切开伤口将其扩大,就绝无法在不危害身体性命的情况下将它拔出。

§9.5.24

​Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur.

然而,他们担心在切开时会遭受大出血的侵袭;因为那是一支深深钉入体内的巨矢,似乎已经穿透到了内脏。

§9.5.25

​Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus.4

在医师中医术最为精湛的克里托布鲁斯,在此等巨大的危险面前惊慌失措,害怕动手治疗,担心治疗不当的后果会落到自己头上。

§9.5.26

​Lacrimantem eum ac metu et sollicitudine propemodum exanguem rex conspexerat: Quid, inquit, quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas?

国王见他泪流满面,因恐惧和焦虑而几乎面无血色: “你究竟,”国王说,“还在等待什么,或是等待什么时机,为何不尽快让我这至少将死之人从这痛苦中解脱出来?

§9.5.27

​An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim? At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore.

难道你害怕我受了不治之伤后你会成为罪人吗?” 于是克里托布鲁斯终于消除或掩饰了恐惧,开始劝国王让自己在拔除箭镞时被人按住,并告诫说即使身体轻微动一下都是极其危险的。

§9.5.28

​Rex cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et caligine oculis offusa velut moribundus extendi.

国王断言根本不需要有人来按住自己,便按照嘱咐一动不动地挺着身体。于是,随着伤口被切得更宽、箭镞被拔除,大量的鲜血开始喷涌而出,国王神志昏厥,双眼被黑暗笼罩,如垂死之人般伸展倒下。

§9.5.29

​Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.

正当医师们徒劳地用药物止血时,以为国王已经断气的朋友们同时爆发出了呼喊和哀号。最终血止住了,他逐渐恢复了神智,开始认出身旁围拢的人。

§9.5.30

​Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit confessus omnes unius spiritu vivere.5 Nec prius recesserunt, quam conpertum est somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.

在那整整一天以及随后的夜晚,全副武装的军队围在营帐周围,坦言所有人的生命全系于国王一人的气息。直到获悉国王在睡眠中稍事歇息,他们才离去。由此,他们将国王康复的更确凿的希望带回了营地。

语法注5 条
  1. 9.5.19Terruisset alios, quod illos incitavit

    关系代词从句 quod illos incitavit 作整句话的主语,谓语动词 terruisset 为虚拟语气过去完成时,表示虚拟条件的结果(“本会令其他人恐慌”)。这一结构鲜明地对照了普通人与马其顿士兵面临绝境时的反应差异。

  2. 9.5.21Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes

    auctor est(“主张/证实”)支配“宾格加不定式”结构(Ptolomaeum... adfuisse)。后方虽然并列了两个专有名词主语(Clitarchus et Timagenes),但系动词 est 使用了单数,与表语名词 auctor 或临近成分在数上取得一致。

  3. 9.5.23nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent

    nec aliter... quam ut... 构成限制结构,意为“除……之外不能以其他方式……”。ut 引导的从句使用未完成过去时虚拟语气 augerent 说明唯一的手段,动名词剥格 secando(通过切开)进一步阐明具体动作。

  4. 9.5.25ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus

    由惧怕动词 metuebat 引导的 ne 从句,表示担忧的内容。主语为 parum prosperae curationis eventus(“治疗不顺利的结果”),in ipsius caput recideret 为成语用法,意为“反噬到他自己的头上/归咎于其自身”。

  5. 9.5.30confessus omnes unius spiritu vivere

    分词 confessus(异态动词 confiteor 的完成时分词)在语法上与集体名词 exercitus(阳性单数)一致,作主格单数,意为“承认/表白”,后接“宾格加不定式”补足从句 omnes unius spiritu vivere(“所有人皆依一人的气息而活”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.5.17-9.5.30