← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§9.4.18-9.4.33

围攻苏德拉卡人城镇与亚历山大孤悬城墙

亚历山大以演说安抚了畏惧大洋的士兵,率军进逼并在敌军溃逃后围攻苏德拉卡人的一处城镇;他斥退占卜官的警言率先登上城墙,却因云梯断裂而陷入孤立。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.4.18

​Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere?1 caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.

士兵们抱怨说,他们正被拖往星辰与太阳之外,被迫前往大自然本已从凡人视野中隐匿的领域;层出不穷的新敌人带着崭新的武器不断涌现;即使假定他们将这些人全部击溃驱逐,又有什么报偿在等待着他们?不过是笼罩在深海之上的阴霾、黑暗与永恒的长夜,充斥着庞大巨兽群的海峡,以及垂死的自然在其中耗尽生机的凝滞死水。

§9.4.19

​Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant.

国王忧虑的不是自己的安危,而是士兵们的惶恐;他召集全军大会,指出他们所畏惧的那些人其实毫无战斗力;此外,在越过这些部族之后,便再无任何阻碍能妨碍他们在丈量了大地的广袤之后,同时抵达世界的尽头与劳役的终点。

§9.4.20

​Concessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset.

他说,自己曾向畏惧恒河及河外众多部族的将士们让步,将进军路线转向了荣耀相同而危险较少的地方。

§9.4.21

​Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris: ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famae daturos. Paterentur se ex India redire, non fugere.

他说,自己如今已在眺望大洋,海风已经在向他们吹拂;请不要嫉妒他所追求的殊荣。他们将跨越赫拉克勒斯与利伯尔神的界标,以微小的代价使他们的国王享有流芳百世的声名。请允许他是从印度凯旋而归,而不是仓皇逃离。

§9.4.22

​Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur: ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt.

所有的乌合之众,尤其是军队,总是随冲动而动摇迁变:因此平息叛乱并不比引发叛乱更为艰难。

§9.4.23

​Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum ducere dis secundis aequareque gloria, quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit.

全军从未发出过如此热烈高昂的呐喊:他们请他在神明眷顾下统军前进,在荣耀上与他所效仿的人比肩。国王因这些欢呼而欢欣鼓舞,随即拔营逼近敌人。

§9.4.24

​Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus.

这些印度部族极为强悍,正积极备战,并从苏德拉卡人中选出了一位久经考验的勇猛将领。此人在山脚下扎营,漫山遍野点起营火以虚张声势,还不断试图以喊杀声和本族特有的号叫徒劳地恐吓休整中的马其顿人。

§9.4.25

​Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe et avios montes et inpeditos occupaverunt.

黎明将至,满怀信心与希望的国王命令斗志昂扬的士兵操起武器列阵出击。然而——史料并未记载究竟是出于恐惧,还是他们内部爆发了内讧——蛮族人无论如何突然溃逃,占据了荒僻险峻的群山。

§9.4.26

​Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum.

国王徒劳地追击其队伍,缴获了他们的辎重。随后大军抵达苏德拉卡人的一座城镇,多数蛮族已逃入其中,但他们对城墙的信任并不比对武器的信任更大。

§9.4.27

​Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi.

国王正率军推进,一名占卜官开始告诫他不要开启攻城战,或者至少应予推迟,声称预兆显示他的生命将遭遇危险。

§9.4.28

​Rex Demophontem — is namque vates erat — intuens: Si quis, inquit, te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit. Et cum ille ita prorsus futurum respondisset:

国王注视着德谟丰——这正是占卜官的名字——说道: “如果有人在你专注于自己的技艺、察看内脏时如此打扰你,我毫不怀疑你定会觉得他讨厌而令人厌烦。” 当占卜官回答说确实如此时,国王说道:

§9.4.29

​Censesne, inquit, tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti2 ullum esse maius inpedimentum quam vatem superstitione captum?

“难道你以为,对于一个眼前关注着如此伟业而非牲畜内脏的人来说,还有什么比被迷信俘获的占卜官更大的阻碍吗?”

§9.4.30

​Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Angusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat.

他停留的时间并不比回答这句话更长,随即下令架设云梯,在其余人犹豫不决之际,亲自登上了城墙。城墙的顶部十分狭窄:其顶端并未如别处那样由城堞隔开,而是一道连绵的胸墙挡住了通路。

§9.4.31

​Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans: ​nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem periculi pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem.

因此,国王宁说是攀附其上,而不是站立在墙缘,用盾牌抵挡着从四面八方落下的矢石;因为他本人遭到来自远处塔楼的射击,而士兵们又因上方倾泻而下的密集飞矢压制而无法靠前。最终,羞耻心战胜了危险的恐惧:因为他们看清,由于自己的迟疑,国王正被出卖给敌人。

§9.4.33

​Sed festinando morabantur auxilia. Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas: quis non sufficientibus3 devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.

然而匆忙反而耽搁了救援。因为人人都争先恐后向上攀登,压垮了云梯;云梯不堪重负断裂,士兵纷纷跌落,辜负了国王唯一的希望。国王竟在如此庞大的大军众目睽睽之下,宛如被遗弃在荒野中一般孤立无援。

语法注3 条
  1. 9.4.18Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere?

    连词 ut 在此引导让步从句(“即使假定……”),接虚拟式 fundant 和 fugent。随后的主句 quod praemium ipsos manere 为间接引语(oratio obliqua)中的修辞性疑问句,相当于表示否定断言的陈述,因而采用“宾格加不定式”结构而非虚拟式。

  2. 9.4.29tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti

    habenti 为现在分词单数与格,在全句主干 Censesne ... ullum esse maius inpedimentum 中作为利害与格(表示“对……而言是更大的阻碍”)。tantas res 与 pecudum fibras 则是分词 habenti 的直接宾语(宾格)。

  3. 9.4.33quis non sufficientibus

    quis 是关系代名词 qui 的复数夺格 quibus 的古体/别体,先行词为前文的 scalas。它与现在分词 non sufficientibus 一同构成独立夺格结构(“由于它们[云梯]无法承受重负”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.4.18-9.4.33