- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.4.1-9.4.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大到达海达斯佩斯河与阿克西内斯河的汇流处并征服了当地部族,但在三江交汇处遭遇汹涌的激流与漩涡,舰队险遭覆灭。脱险后,面对苏德拉卡人与马洛伊人集结的庞大联军,疲惫的马其顿士兵再次爆发了反叛的怨言。
Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur: hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: aegros relictos cepisse sedem, quam ipsi obtinebant.
他们来到了海达斯佩斯河与阿克西内斯河交汇的地区;自此,河水流向西比人的领地。这些人述说他们的先祖曾是赫拉克勒斯大军中的一员,因患病被留下的人占据了他们如今所拥有的这片家园。
Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia.
他们以兽皮为衣,以木棒为武器,即使希腊的风俗已经消逝,仍展现出其族源的诸多痕迹。
Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit.
国王在此登陆后前行了二百五十斯塔德,蹂躏了该地区,并通过合围攻克了其首邑。
XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat: quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat.1
另一个部族曾在河岸上布列了四万步兵;国王渡河后将其击溃,并在他们闭守城垣后强攻攻克。
Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque ac liberos coniugesque, incendio cremant.
成年男子被悉数屠杀,其余人尽遭变卖。随后,他着手强攻另一座城市,却被守军的强大力量击退,损失了许多马其顿人。但由于他坚持围城,城中居民因生还无望,纵火焚烧房屋,将自己连同妻儿一并葬身火海。
Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat: delebant incolae urbem, hostes defendebant. Adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat.
由于他们自己助长火势,而敌人却在扑救,遂出现了一种奇特的战斗形式:居民在摧毁城市,敌人却在守卫城市。战争竟至于如此将自然常理也彻底颠倒过来。
Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse est navigiis circumvectus arcem. Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
该城的城堡完好无损,国王在其中留下了一支驻军。他自己乘船巡行了城堡四周。因为除恒河外全印度最大的三条河流,都将波涛拍打在城堡的工事之上:北面有印度河流淌冲刷,南面则是阿克西内斯河与海达斯佩斯河汇流。
Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet, multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur.
然而,江河的汇聚掀起了犹如大海一般的波浪,而且因水流的交汇而不断翻涌的大量浑浊泥沙,将船只所经的航道压迫进狭窄的河槽。
Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc aestu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur.
因此,当密集的巨浪奔涌而来,一会儿撞击船头,一会儿拍打船舷时,水手们开始降帆。但他们的操作一会儿受困于波涛汹涌,一会儿受困于江河极为湍急的流速。
In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur.
在众目睽睽之下,两艘较大的船只沉没了;较轻便的船只虽然同样无法操控,却未受损伤地被冲上了河岸。国王本人陷入了极其湍急的漩涡中,船只在其中被卷得倾斜横移,不受舵轮控制地被推着前行。
Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis:
他已脱去了身上的衣服,正准备纵身跳入河中,朋友们也游在不远处准备接应他;但显然,对于准备泅水的人和坚持乘船的人来说,危险是旗鼓相当的。
ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis humana esse poterat, admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur.
于是,他们展开激烈的拼搏奋力划桨,倾尽人力之所能及,以击退扑面而来的狂澜。
Findi crederes undas2 et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit.
你简直会以为波浪正被劈开,回旋的漩涡在向后退让。船只最终从漩涡中挣脱出来,但并未靠岸,而是撞上了附近的一处浅滩。你简直会以为是与江河打了一场恶战。因此,国王按照河流的数目立起祭坛并举行了祭祀之后,又前行了三十斯塔德。
Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae.
从那里他们来到了苏德拉卡人和马洛伊人的领地;这两个部族平日里惯于相互攻伐,此时危难与共的关系将他们联合在了一起。有九万名处于服役年龄的青年步兵披坚执锐,此外还有一万骑兵和九百辆四马战车。
At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum.3 Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum.
然而,此前自以为已度过所有危难的马其顿人,在得知还要与印度最凶悍的部族展开一场完整的全新战争之后,因突如其来的恐惧而吓破了胆,再次以叛逆的言辞开始谴责国王: 他们说,国王虽被迫放弃渡过恒河及其以远的地方,却并未终结战争,而只是转移了战争;他们被抛给了这些未经驯服的蛮族,只是为了用他们自己的鲜血为他开辟通往大洋的道路。
- 9.4.5quae amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat
中性复数宾格关系代词 quae 的先行词是前句的 XL milia peditum(四万步兵)。动词 conpulit 和 expugnat 的主语(亚历山大)在句中承前省略,quae 以及与 moenibus 结合的 inclusos 充当这两个动词的宾语。
- 9.4.14Findi crederes undas
crederes 是虚拟式未完成过去时第二人称单数,表示过去时间中的潜在或可能(“你会以为……”或“人们准会以为……”),属于泛指第二人称用法。后文的 Cum amne bellum fuisse crederes 亦重现了这一惯用表达。
- 9.4.17coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum
间接引语中的“宾格加不定式”结构。coactum [esse] 的逻辑主语由上下文可知指国王亚历山大。transmittere 在此引申为“越过不提、略去、放弃”,指他此前被迫放弃横渡恒河之举。
