- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.1.19-9.1.36
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大接连降服多座城市后抵达索皮忒斯王国,在目睹其独特的优生习俗与凶悍猎犬的搏斗后接受其臣服,随后进军至许帕西斯河并接受了费盖乌斯王的归顺。
Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit.
亚历山大派遣佩尔狄卡斯率领一支轻装部队去蹂躏该地区,并将一部分军队交托给欧迈尼斯,让他也迫使蛮族归降;他自己则率领其余部队前往一座坚固的城市,其他城镇的居民也逃入了其中。
Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.1
城中居民虽然派遣了使者向国王求饶,却仍然在准备战事。因为爆发的内讧已将民众撕裂为不同的意见:一部分人认为任何代价都强于投降,另一些人则认为自身毫无依仗。
Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt.
但在未达成任何共同决议之际,那些倾向投降的人打开城门,迎入了敌军。
Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit.
亚历山大虽本可理所当然地向战争的发起者发怒,然而他还是赦免了所有人,在接受人质后,将营地移向下一座近邻城市。
Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
人质被押在行军纵队的前列;当居民们从城墙上认出他们(因为本是同族)时,便呼唤他们前来交谈。人质们通过宣扬国王的仁慈及其威力,促使他们归降;国王也以同样的方式将臣服的其余城市纳入庇护之下。
Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur.
从这里来到了索皮忒斯的王国。据蛮族人相信,这个民族在智慧上出类拔萃,由良好的风俗治理着。
Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent.
新生婴儿的收养与抚育并不由父母的意愿决定,而是取决于那些被赋予视察婴儿体质之责的人。若发现有残疾显著或肢体某部残废者,他们便下令将其处死。
Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis.
他们结为婚姻并非出于门第与贵族出身的联姻,而是基于精选的健美体格,因为在子女身上同样看重这一品质。
Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissent urbem incolae an fraude se occulerent: cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit multum inter omnes barbaros eminens corporis specie.
亚历山大引兵逼近的该族城镇由索皮忒斯亲自镇守。城门紧闭,但城墙和塔楼上并无武装人员现身,马其顿人疑惑居民们究竟是抛弃了城市,还是出于诡计而隐匿起来;正在这时,城门突然洞开,这位印度国王带着两个成年的儿子迎了出来,其健美的身姿在所有蛮族中卓尔不群。
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit.
他的长袍缀以黄金与紫红,乃至遮覆双腿;黄金凉鞋上镶嵌着宝石,上臂与前臂也饰以珍珠;双耳垂挂着以皎白和硕大著称的宝石,金杖上点缀着绿柱石。他交出权杖,祈求国王平安接纳,便将自己、子女及臣民尽数交降。
Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti.
该地区产有用于狩猎的良犬;据说它们看到野兽时不会吠叫,尤为痛恨狮子。
Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem eximiae magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit.2
为了向亚历山大展示它们的威力,他下令将一只体型巨大的狮子放入围栏中,并总共放出了四条犬。它们迅速扑向野兽;随后,在惯于执行此类差役的人中,有一人开始拉扯一条与其他犬一同咬住狮子的猎犬的腿,见无法拉开,便开始用刀刃将其斩断。
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.
即便如此,其坚执也未被折服,那人又开始切割另一部位,随后用刀不断砍击毫不松懈地咬住不放的猎犬;然而猎犬虽濒临死亡,仍将牙齿深陷在野兽的创口中。据记载,大自然在这类动物身上注入了如此强烈的狩猎欲望。
Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi.3
至于我本人,我抄录的内容多于我所相信的;因为对于我怀疑的事,我不愿断言,而对于我所接受的记载,我亦不愿删匿。
Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.
于是,在将索皮忒斯留在其王国内之后,国王与征服了另一地区的赫费斯提翁汇合,随后进军至许帕西斯河。
Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
费盖乌斯是邻近民族的国王;在命令其族人如往常一样耕作田地之后,他带着礼物迎见亚历山大,毫不推托国王可能下达的任何命令。
- 9.1.20alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant
由 ducebant 所支配的两个相对比的间接引语从句构成。前半句“omnia deditione potiora”中省略了不定式 esse,deditione 为比较夺格(ablativus comparationis),与后半句“nullam opem in ipsis esse”形成平行结构。
- 9.1.32unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit
包含语序倒置(hyperbaton)的句式。主语为承接前文“ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis”的 unus(习惯于此类差役者中的一人),谓语动词 coepit 支配两个不定式 avellere 与 amputare。直接宾语为 crus,而 canis ... inhaerentis 是修饰 crus 的领属属格(与其他犬一同咬住狮子的那条猎犬的腿)。
- 9.1.34Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi.
作者的旁白性议论。动词 sustineo(忍心/敢于)支配两个并列的不定式 adfirmare 和 subducere。de quibus dubito 与 quae accepi 为省略了先行词(ea)的关系从句,前者作为 adfirmare 的修饰从句,后者作为 subducere 的直接宾语。
