- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.2.1-9.2.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大从费盖乌斯和波罗斯处获悉恒河以东的庞大军队及其统治者的卑微身世;察觉到将士们的厌战情绪后,他向全军发表讲话以平息恐慌并鼓舞士气。
Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem superare decreverat transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum:1
国王在他那里停留了两日。第三天,他决意渡过一条渡越艰难的河流,不仅因为其水域辽阔,而且因为岩石的阻隔。
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangen,2 maximum totius Indiae fluminum, ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
于是他向费盖乌斯询问了所需了解之事,获悉渡过此河后,须穿越广袤荒原行军十二日,随后迎来的将是全印度最大的河流——恒河;其对岸居住着甘加里代人与普拉西伊人,他们的国王是阿格兰梅斯,率领两万骑兵与二十万步兵扼守要道。
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
此外,他还携带着两千辆四马战车,以及最令人恐惧的战象,据说其数量达到了三千头。
Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur.
这一切在国王看来难以置信;因此他向波罗斯——因为他正与〔国王〕在一起——询问所言是否属实。
Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
波罗斯证实,该民族与王国的实力的确并非虚夸,但那掌权之人不仅出身卑贱,更属于社会最底层:因为他的父亲是一名理发师,仅靠每日微薄的收入勉强糊口,却因相貌堂堂而深受王后喜爱。
Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem.
他由王后擢升至与当时的统治者更加亲近的位置,随后暗设诡计弑君,借照管其幼子之名篡夺了王国,又在杀害这些幼子后生下了如今掌权的这个儿子;此人深为臣民所痛恨与鄙视,更念及其父的境遇而非自己的境遇。
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat:
波罗斯的证实让国王的心中平添了重重忧虑。他蔑视敌人与巨兽,却畏惧地理之阻与江河之险:
relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur,3 rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
去追击并扫荡那些近乎被放逐于人类生存极限之地的敌人看似艰难,但另一方面,对荣誉的贪求与对盛名难以抑制的渴望,使他觉得没有任何道路不可逾越,没有任何地方过于遥远。
Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle quam adquirenda fatigari.
有时他怀疑,历经广袤土地并在战阵与兵营中老去的马其顿将士,是否还会跟随他渡过阻截的江河,跨越阻挡在前的如此之多的大自然险阻:他们满载掠夺之物,更渴望享用已有之物,而非因继续索取而精疲力竭。
Non idem sibi et militibus animi:4 sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.
他与士兵们的心志并不相同:他心中抱负着统治整个世界的宏图,自认仍处于伟业的开端;而为劳苦所耗竭的士兵,在危险终于终结之际,只渴望就近摘取每一份果实。
Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata: sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles fecerant Persae.
于是欲望战胜了理智,他召集士兵举行大会,大体上以如下方式阐述: “将士们,我并非不知道,近日来印度住民蓄意散布了许多可能令你们恐惧的事情;但说谎者的虚张声势对你们而言并非意料之外。正如奇里乞亚的隘道、美索不达米亚的平原、底格里斯河与幼发拉底河一样——其中一条我们涉水而过,另一条架桥而行——波斯人曾把它们描绘得极其可怕。
Nil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis.
传闻从不会将事情呈现得完全澄明:所有事物经传言转述后都大于真相。我们的声威虽然建立在坚实的基础上,却也同样名过其实。
Modo quis beluas offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustineri posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent.
就在不久前,谁曾相信那呈现出城垣模样的巨兽、许达斯佩斯河以及其他闻之大于实际的险阻能够被抗击?凭赫拉克勒斯起誓,如果荒诞流言便能将我们征服,我们早就逃离亚洲了。
Creditisne elephantorum greges maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec facile capiatur multo que difficilius mitigetur?
难道你们真相信象群的规模会大于世上任何地方的牛群吗?何况它是一种稀有动物,既不易被捕获,更难以被驯服。
Atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa5 torrentes aquas invehunt, contra spatio alvei segnior cursus est.
然而,正是同样的虚言估算了步兵与骑兵的兵力。因为河流展布得越宽广,其水流便越平静缓慢;唯有被狭窄的两岸所束缚并挤压入狭小河道时,才会形成汹涌的湍流,反之由于河道开阔,流速则迟缓得多。
Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram.
况且,所有的危险只在于彼岸,敌人在那里严阵以待靠岸的船只。因此,无论横亘在前的河流多么广阔,登岸者面临的危险都是相同的。
Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt: tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt.
退一步说,就算我们假设这一切皆为事实:究竟是巨兽的庞大还是敌人的众寡令我们恐惧?就战象而言,我们眼前已有明证:它们冲击自家军阵的凶猛程度甚于冲击我们;如此庞大的躯体已被斧头和镰刀斩得残缺不全。”
- 9.2.1non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum
修饰 transitu difficilem 的原因或方式夺格短语。后半部的 saxis inpeditum 亦可作分词短语直接修饰 amnem,但整体结构上与 non spatio solum aquarum 平行,共同解释渡河艰难的原因。
- 9.2.2excipere deinde Gangen
间接引语中的对格不定式结构。excipere 既可作不及物用法以 Gangen 为主语(“恒河紧随其后/恒河等待着他们”),亦可作及物动词(“旅途随后迎来恒河”)。根据上下文结构,此处取 Gangen 为主语的延续用法。
- 9.2.9relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur
完成时分词 relegatos 作阳性复数对格实质化名词使用(“那些被流放/隔离之人”),充当不定式 persequi 与 eruere 的直接宾语。主句谓语为无人称结构 arduum videbatur,两个不定式短语共同构成其逻辑主语。
- 9.2.11Non idem sibi et militibus animi
animi 为附属于中性代词 idem 的部分属格(“相同的心志”)。系动词 erat 被省略,sibi 与 militibus 充当所有者与格(“他与士兵们并没有相同的心志”)。
- 9.2.17angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa
分词短语修饰省略的主语(由前文 flumen 引申出的中性复数 flumina),充当 invehunt 的主语。该离隔结构表明水流受阻时的对比:受狭窄堤岸束缚并挤入狭小河道的流水会形成湍流,而在开阔河床中流速则慢。
